圣经文本

 

Genesis第38章:22

学习

       

22 Reversus est ad Judam, et dixit ei : Non inveni eam : sed et homines loci illius dixerunt mihi, numquam sedisse ibi scortum.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#4925

学习本章节

  
/10837  
  

4925. ‘Et ecce exivit frater ejus’: quod significet boni verum, constat ex significatione ‘fratris’ quod sit consanguineum ex bono, de qua n. 3815, 4267, ita boni verum; boni verum est id verum quod ex bono est, seu est illa fides quae ex charitate. Agitur hic in sensu interno de primogenitura apud illos qui renascuntur seu regenerantur a Domino, proinde de primogenitura in Ecclesia; disceptatum fuit ab antiquissimis temporibus quid primogenitum, num bonum quod ‘est’ charitatis, vel num verum quod est fidei; et quia bonum cum renascitur homo et fit Ecclesia, non apparet, sed se occultat in interiore homine, et solum se manifestat in quadam affectione quae non manifeste cadit in sensum externi seu naturalis hominis prius quam renatus est, at verum se manifestat, hoc enim intrat per sensus et se in memoria externi seu naturalis hominis reponit, idcirco plures lapsi sunt in illum errorem quod verum sit primogenitum, et tandem etiam in illum quod verum sit essentiale Ecclesiae, et tam essentiale ut verum quod vocatur fides, salvare possit absque bono quod est charitatis;

[2] ex uno hoc errore perplures alii derivati sunt, qui non solum doctrinam sed etiam vitam infectarunt, sicut quod utcumque homo vivit, modo fidem habeat, salvetur; quod etiam scelestissimi, si modo in ultima mortis hora confitentur 1 talia quae sunt fidei, recipiantur in caelum; quod in caelum quisque recipi possit solum ex gratia, qualiscumque ei vita fuerit; et quia in illa doctrina sunt, etiam tandem non sciunt quid charitas, nec illam curant; et denique nec credunt dari, consequenter nec caelum nec infernum; causa est quia fides absque charitate seu verum absque bono nihil docet, et quo magis recedit a bono, eo magis infatuat hominem; est enim bonum, in quod et per quod influit Dominus et dat intelligentiam et sapientiam, proinde intuitionem superiorem, et quoque perceptionem num ita sit vel non ita sit.

[3] Ex his constare potest quomodo habet cum primogenitura, quod illa bono sit actualiter et quod illa vero sit apparenter; hoc nunc est quod in sensu interno hic per partum duorum filiorum Tamaris describitur; per ‘dibaphum’ enim quod obstetrix ligavit super manu, significatur bonum, ut n. 4922 ostensum est; per ‘exire prius’ significatur prioritas, n. 4923, per ‘reducere manum’ significatur quod bonum potentiam suam occultaret, ut mox supra dictum; per quod ‘exivit frater ejus’ significatur verum; per quod ‘rupisti super te rupturam’ significatur separatio veri a bono apparenter; per ‘post exivit frater ejus’ significatur quod bonum actualiter prius, et per ‘cujus super manu dibaphum’ significatur 2 agnitio quod bonum; non enim prius agnoscitur bonum quod prius sit quam postquam renatus est homo, tunc enim homo agit ex bono, et ex illo spectat verum et ejus quale;

[4] haec sunt quae continentur in sensu interno, in quo docetur quomodo se habet cum bono et vero apud hominem qui e novo nascitur, quod nempe bonum actualiter primo loco sit, sed verum apparenter, et quod bonum non appareat quod primo loco sit 3 quando homo regeneratur, sed tunc manifeste quando 4 regeneratus est; sed haec ulterius explicare non opus est, sunt enim prius explicata, quae videantur n. 3324, 3325, 3494, 3539, 3548, 3556, 3563, 3570, 3576, 3603, 3701, 4243, 4244, 4247, 4337; et quod ab antiquis temporibus controversum sit de primogenitura num bono vel vero, seu num charitati aut fidei, n. 2435.

[5] 5 Quia Dominus in supremo sensu est Primogenitus, et inde amor in Ipsum et charitas erga proximum, idcirco in Ecclesia repraesentativa lex lata est quod primogenita Jehovae essent, de qua apud Mosen,

Sanctifica Mihi omne primogenitum, aperturam 6 uteri inter filios Israelis, in homine et in bestia Mea sunto, Exod. 13:2: Transire facies omnem aperturam uteri Jehovae, et 7 omnem aperturam foetus bestiae, quotquot erunt tibi masculi, Jehovae erunt, Exod. 13:12: Omnis apertura uteri Mihi, ideo quoad omne pecus tuum, masculum dabis, aperturam bovis et pecudis, Exod.

34:19: Omnis apertura uteri quoad omnem carnem, quam adducent Jehovae, de hominibus et be bestiis, tibi erit, sed tamen redimendo redimes omnem primogenitum hominis,

Num. 18:15: Ego ecce accepi Levitas 8 e medio filiorum Israelis, loco omnis primogeniti, aperturae uteri de filiis Israelis, ut sint Mihi Levitae, Num. 3:12;

[6] quia id primogenitum est quod aperit uterum, idcirco ubi 9 nominatur ibi primogenitum, etiam dicitur apertura uteri ut sit bonum quod significatur; quod id bonum sit, patet a singulis in sensu interno, imprimis ab his quae memorantur de filiis Tamaris, quod Zerah per manum aperuerit uterum, per quem quod bonum repraesentetur, constat etiam a 10 dibapho super manu ejus, de quo n. 4922 11 ; uterus etiam 12 , de quod dicitur apertura, est ubi bonum et verum, proinde Ecclesia, videatur n. 4918, quem aperire 13 est potentiam dare ut nascatur verum.

[7] Quia 14 Dominus est solus primogenitus, est enim 15 Ipsum Bonum, et a Bono ipsius est omne verum, ideo quoque ut Jacobus qui non primogenitus fuit, Ipsum repraesentaret, ei permissum fuit ut primogenituram ab Esavo fratre suo emeret, et quia hoc non satis, appellatus est Israel ut per id nomen repraesentaret bonum veri, nam ‘Israel’ in sensu repraesentativo est bonum quod per verum, n. 3654, 4286, 4598.

脚注:

1. confiteantur

2. postea exivit frater ejus, cujus super manu dibaphum, significatur quod bonum actualiter prius, et

3. primo loco sit non appareat

4. dum

5. The Manuscript inserts Et.

6. In the Hebrew apertura is a substantive, independent of primogenitum.

7. etiam

8. Leviratas, in the First Latin Edition

9. quapropter cum

10. ab illis quae de

11. supra Arcana Coelestia 4922 ostensa sunt

12. enim

13. et aperire illum

14. Et quia

15. quoniam est

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#3030

学习本章节

  
/10837  
  

3030. ‘Forte non vult mulier ire post me ad terram hanc’: quod significet naturalis hominis dubitationem de affectione illa num separabilis esset, constat a significatione ‘mulieris’ quod sit verum, hic e naturali, quod conjungendum bono Divino Rationalis; et quia omnis conjunctio fit per affectionem, ut supra n. 3024 dictum, ita per ‘mulierem’ 1 significatur affectio istius veri; et a significatione ‘ire post me’ seu sequi ‘ad terram hanc’ quod sit separari a naturali, et conjungi Rationali, ‘terra’ enim hic ut supra n. 3026, est bonum amoris quod Rationalis; quod dubitatio sit 2 videtur ab eo quod dicatur ‘forte non vult’. Ex illis quae supra dicta sunt, patet quid haec et sequentia ad vers. 8, et porro, involvunt; quae ut melius intelligantur, paucis adhuc dicendum:

[2] 3 rationale genuinum est ex bono, et existit ex vero; bonum influit per viam internam, verum autem per viam externam; bonum cum vero se sic in rationali conjungit, et faciunt ut sit rationale; nisi bonum ibi conjunctum sit cum vero, non est rationale, tametsi appareat ex eo quod ratiocinari possit homo quod sit, n. 1944; haec est via communia, perquam 3 rationale apud hominem formatur:

[3] Dominus quia natus sicut alius homo, et voluit instrui sicut alius homo, ita quoque similiter voluit facere Rationale Suum Divinum, nempe quoad bonum per influxum ex Suo Divino per viam internam, et quoad verum per influxum per viam externam; cum itaque Rationale quoad bonum formatum est, usque adeo ut in statu esset recipiendi verum, quod intellectum per verba in principio hujus capitis, ‘Abraham senex venit in dies, et Jehovah benedixit Abrahamo in omnibus’, quibus quod significatum, cum adesset status quod Humanum Domini fieret Divinum, et in Divinum ordinem omnia disposita essent, videatur n. 3016, 3017,

[4] nunc sequitur quod bono Rationalis verum conjungendum sit, et hoc, ut dictum, per viam communem, hoc est, per scientifica et cognitiones e naturali homine: ipsum bonum rationalis, quod formatur per viam internam, est ipsa humus, verum autem est semen quod humo isti inseminandum; rationale genuinum nusquam alio modo nascitur: 4 ut similiter existeret apud Dominum, ac Divinum fieret propria potentia, Dominus venit in mundum, et nasci voluit sicut alius homo; alioquin potuisset absque nativitate assumere humanum, sicut multoties antiquis temporibus cum apparuit hominibus: haec sunt quae continentur in hoc capite, nempe quomodo verum ex naturali homine evocatum conjungeretur bono rationalis, et sicut bonum ibi fuit Divinum, etiam verum ibi fieret Divinum; haec coram homine, imprimis illo qui non scit quod rationale sit aliquod distinctum a naturali et qui ideo non scit quod rationale successive formetur, et hoc per cognitiones, obscurissima sunt, ita ut non intellecta; sed usque talia sunt quae inter leviora sunt illis qui aliquam cognitionem de rationali et naturali homine habent, et in illustratione sunt; angeli omnia haec vident sicut in clara die. Ut idea horum comparetur, videantur quae prius de illis dicta et ostensa sunt, nempe: quod rationale quoad verum per influxum in scientias et cognitiones formetur, n. 1495, 1563, 1900, 1964: quod non nascatur a scientiis et cognitionibus, sed ab affectione illarum, n. 1895, 1900: quod scientiae et cognitiones sint modo vasa boni, n. 1469, 1496: quod inania scientifica destruenda, n. 1489, 1492, 1499, 1500: quod in rationali affectio boni sit sicut anima in affectione veri, n. 2072: quid affectio veri rationalis, et veri scientifici, n. 2503: quod per cognitiones conjungatur externus homo interno, seu rationalis naturali, cum cognitiones implantantur caelestibus quae sunt amoris et charitatis, n. 1450, 1451, 1453, 1616.

脚注:

1. The Manuscript inserts hic.

2. The Manuscript has patet

3. The Manuscript inserts omne.

4. The Manuscript has utque

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.