圣经文本

 

Genesis第38章:22

学习

       

22 Reversus est ad Judam, et dixit ei : Non inveni eam : sed et homines loci illius dixerunt mihi, numquam sedisse ibi scortum.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#4925

学习本章节

  
/10837  
  

4925. ‘Et ecce exivit frater ejus’: quod significet boni verum, constat ex significatione ‘fratris’ quod sit consanguineum ex bono, de qua n. 3815, 4267, ita boni verum; boni verum est id verum quod ex bono est, seu est illa fides quae ex charitate. Agitur hic in sensu interno de primogenitura apud illos qui renascuntur seu regenerantur a Domino, proinde de primogenitura in Ecclesia; disceptatum fuit ab antiquissimis temporibus quid primogenitum, num bonum quod ‘est’ charitatis, vel num verum quod est fidei; et quia bonum cum renascitur homo et fit Ecclesia, non apparet, sed se occultat in interiore homine, et solum se manifestat in quadam affectione quae non manifeste cadit in sensum externi seu naturalis hominis prius quam renatus est, at verum se manifestat, hoc enim intrat per sensus et se in memoria externi seu naturalis hominis reponit, idcirco plures lapsi sunt in illum errorem quod verum sit primogenitum, et tandem etiam in illum quod verum sit essentiale Ecclesiae, et tam essentiale ut verum quod vocatur fides, salvare possit absque bono quod est charitatis;

[2] ex uno hoc errore perplures alii derivati sunt, qui non solum doctrinam sed etiam vitam infectarunt, sicut quod utcumque homo vivit, modo fidem habeat, salvetur; quod etiam scelestissimi, si modo in ultima mortis hora confitentur 1 talia quae sunt fidei, recipiantur in caelum; quod in caelum quisque recipi possit solum ex gratia, qualiscumque ei vita fuerit; et quia in illa doctrina sunt, etiam tandem non sciunt quid charitas, nec illam curant; et denique nec credunt dari, consequenter nec caelum nec infernum; causa est quia fides absque charitate seu verum absque bono nihil docet, et quo magis recedit a bono, eo magis infatuat hominem; est enim bonum, in quod et per quod influit Dominus et dat intelligentiam et sapientiam, proinde intuitionem superiorem, et quoque perceptionem num ita sit vel non ita sit.

[3] Ex his constare potest quomodo habet cum primogenitura, quod illa bono sit actualiter et quod illa vero sit apparenter; hoc nunc est quod in sensu interno hic per partum duorum filiorum Tamaris describitur; per ‘dibaphum’ enim quod obstetrix ligavit super manu, significatur bonum, ut n. 4922 ostensum est; per ‘exire prius’ significatur prioritas, n. 4923, per ‘reducere manum’ significatur quod bonum potentiam suam occultaret, ut mox supra dictum; per quod ‘exivit frater ejus’ significatur verum; per quod ‘rupisti super te rupturam’ significatur separatio veri a bono apparenter; per ‘post exivit frater ejus’ significatur quod bonum actualiter prius, et per ‘cujus super manu dibaphum’ significatur 2 agnitio quod bonum; non enim prius agnoscitur bonum quod prius sit quam postquam renatus est homo, tunc enim homo agit ex bono, et ex illo spectat verum et ejus quale;

[4] haec sunt quae continentur in sensu interno, in quo docetur quomodo se habet cum bono et vero apud hominem qui e novo nascitur, quod nempe bonum actualiter primo loco sit, sed verum apparenter, et quod bonum non appareat quod primo loco sit 3 quando homo regeneratur, sed tunc manifeste quando 4 regeneratus est; sed haec ulterius explicare non opus est, sunt enim prius explicata, quae videantur n. 3324, 3325, 3494, 3539, 3548, 3556, 3563, 3570, 3576, 3603, 3701, 4243, 4244, 4247, 4337; et quod ab antiquis temporibus controversum sit de primogenitura num bono vel vero, seu num charitati aut fidei, n. 2435.

[5] 5 Quia Dominus in supremo sensu est Primogenitus, et inde amor in Ipsum et charitas erga proximum, idcirco in Ecclesia repraesentativa lex lata est quod primogenita Jehovae essent, de qua apud Mosen,

Sanctifica Mihi omne primogenitum, aperturam 6 uteri inter filios Israelis, in homine et in bestia Mea sunto, Exod. 13:2: Transire facies omnem aperturam uteri Jehovae, et 7 omnem aperturam foetus bestiae, quotquot erunt tibi masculi, Jehovae erunt, Exod. 13:12: Omnis apertura uteri Mihi, ideo quoad omne pecus tuum, masculum dabis, aperturam bovis et pecudis, Exod.

34:19: Omnis apertura uteri quoad omnem carnem, quam adducent Jehovae, de hominibus et be bestiis, tibi erit, sed tamen redimendo redimes omnem primogenitum hominis,

Num. 18:15: Ego ecce accepi Levitas 8 e medio filiorum Israelis, loco omnis primogeniti, aperturae uteri de filiis Israelis, ut sint Mihi Levitae, Num. 3:12;

[6] quia id primogenitum est quod aperit uterum, idcirco ubi 9 nominatur ibi primogenitum, etiam dicitur apertura uteri ut sit bonum quod significatur; quod id bonum sit, patet a singulis in sensu interno, imprimis ab his quae memorantur de filiis Tamaris, quod Zerah per manum aperuerit uterum, per quem quod bonum repraesentetur, constat etiam a 10 dibapho super manu ejus, de quo n. 4922 11 ; uterus etiam 12 , de quod dicitur apertura, est ubi bonum et verum, proinde Ecclesia, videatur n. 4918, quem aperire 13 est potentiam dare ut nascatur verum.

[7] Quia 14 Dominus est solus primogenitus, est enim 15 Ipsum Bonum, et a Bono ipsius est omne verum, ideo quoque ut Jacobus qui non primogenitus fuit, Ipsum repraesentaret, ei permissum fuit ut primogenituram ab Esavo fratre suo emeret, et quia hoc non satis, appellatus est Israel ut per id nomen repraesentaret bonum veri, nam ‘Israel’ in sensu repraesentativo est bonum quod per verum, n. 3654, 4286, 4598.

脚注:

1. confiteantur

2. postea exivit frater ejus, cujus super manu dibaphum, significatur quod bonum actualiter prius, et

3. primo loco sit non appareat

4. dum

5. The Manuscript inserts Et.

6. In the Hebrew apertura is a substantive, independent of primogenitum.

7. etiam

8. Leviratas, in the First Latin Edition

9. quapropter cum

10. ab illis quae de

11. supra Arcana Coelestia 4922 ostensa sunt

12. enim

13. et aperire illum

14. Et quia

15. quoniam est

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#2417

学习本章节

  
/10837  
  

2417. ‘Ne respicias post te’: quod significet ne spectaret ad doctrinalia, constat ex significatione ‘respicere post se 1 ’, cum urbs erat post eum et mons erat ante eum; per ‘urbem’ enim significatur doctrinale, n. 402, 2268, 2451 2 , per ‘montem’ autem amor et charitas, n. 795, 1430; quod ea significatio sit, patebit in explicatione ad vers. 26, ubi dicitur quod ‘respexit uxor ejus post eum, et facta statua salis’: quisque scire potest quod in his, nempe ‘respicere post se’, arcanum quoddam Divinum sit, et hoc quod altius lateat quam ut videri possit; in respiciendo enim post se, nihil criminosum apparet, sed usque quod tanti momenti sit, ut dicatur, quod ‘eriperet se super anima sua’, hoc est, quod consuleret vitae suae in aeternum, non respiciendo post se; quid autem sit, spectare ad doctrinalia, in sequentibus videbitur: hic modo dicendum quid doctrinale;

[2] doctrinale est duplex, unum amoris et charitatis, alterum fidei; omnis Ecclesia Domini in suo initio dum adhuc puella et virgo est, non aliud doctrinale habet, nec aliud amat quam charitatis, nam hoc est vitae; at Ecclesia successive se flectit ab hoc doctrinali, usque ut incipiat illud vilipendere, et tandem rejicere, et tunc nihil aliud doctrinale agnoscit quam quod vocatur fidei, quam cum separat a charitate, conspirat doctrinale cum vita mali.

[3] Talis fuit Ecclesia primitiva seu gentium, post Adventum Domini; illa in suo initio non aliud doctrinale habuit quam amoris et charitatis, hoc enim docuit Ipse Dominus, videatur n. 2371 ad fin. ; at post Ipsius tempus successive, sicut frigescere coepit amor et charitas, incepit doctrinale fidei, et cum illo dissensiones et haereses, quae auctae sicut huic incumbebant.

[4] Similiter Antiqua Ecclesia, quae post diluvium, et per tot regna extensa fuit, n. 2385, illa in suo initio nec aliud doctrinale novit quam doctrinale charitatis, quia id spectabat et imbuebat vitam, et sic consulebant sibi in aeternum; at usque post aliquod tempus apud quosdam quoque excoli coepit doctrinale fidei, quam tandem separarunt a charitate, sed hos vocabant ‘Ham’, quia in vita mali, videatur n. 1062, 1063, 1076.

[5] Antiquissima Ecclesia quae ante diluvium, et prae ceteris ‘Homo’ dicta, in ipsa perceptione amoris in Dominum et charitatis erga proximum fuit, ita doctrinale amoris et charitatis habuit sibi inscriptum; sed fuerunt etiam tunc qui fidem excoluerunt, quam cum tandem separabant a charitate, dicti sunt ‘Cain’, nam per Cain significatur talis fides, et per ‘Habelem’ quem occidit, charitas, videatur explicatio ad cap. iv Gen.

[6] Inde constare potest quod duplex doctrinale sit, unum charitatis, alterum fidei, tametsi utrumque unum est in se, nam doctrinale charitatis involvit omnia fidei; at cum doctrinale fit ex illis solis quae sunt fidei, tunc dicitur doctrinale duplex quia separatur fides a charitate; quod hodie separata sint, constare potest inde quod nesciatur prorsus quid sit charitas et quid proximus; qui in solo doctrinali fidei sunt, nihil aliud charitatem erga proximum sciunt esse, quam dare ex suo aliis et misereri cujusvis, nam unumquemvis dicunt proximum absque distinctione; cum tamen charitas sit omne bonum quodcumque apud hominem, in ejus affectione, et in ejus zelo, et inde in ejus vita;

[7] ut proximus omne bonum apud alios quo afficitur, proinde illi qui in bono sunt, et hoc cum omni distinctione; ut pro exemplo, ille in charitate et misericordia est qui justitiam et judicium exercet, puniendo malos et remunerando bonos; in puniendo malos est charitas, nam sic zelo fertur emendandi illum, et simul tutandi alios, ne inde iis malum; sic enim consulit et bene vult ei qui in malo seu inimico, ac sic consulit et bene vult aliis ac ipsi reipublicae, et hoc ex charitate erga proximum; similiter se habet cum reliquis bonis vitae, bonum enim vitae nusquam dabile est, nisi sit ex charitate erga proximum, nam hanc spectat et hanc involvit.

[8] Quia in tanto obscuro est, ut dictum, quid charitas et quid proximus, inde liquet quod doctrinale charitatis, postquam primas occupavit doctrinale fidei, inter res perditas sit; cum tamen illud solum erat quod excolebatur in Ecclesia Antiqua, usque adeo ut referrent in classes 3 omnia bona quae charitatis erga proximum, hoc est, omnes qui in bono erant, et hoc cum multa distinctione, quibus etiam nomina indebant, et vocabant, pauperes, miseros, oppressos, aegrotos, nudos, esurientes, sitientes, captivos seu in carcere, peregrinos, pupillos, viduas; quosdam etiam claudos, caecos, surdos, mutos, mancos, praeter alia plura; secundum hoc doctrinale locutus est Dominus in Verbo Veteris Testamenti, quare toties 4 ibi talia occurrunt; et secundum idem locutus est Ipse Dominus, ut apud Matth. 25:35, 36, 38-40, 42-45; Luc. 14:13, 21;

ac multoties 5 alibi; inde est quod nomina illa aliud in sensu interno significent. Ut itaque doctrinale charitatis restauretur, in sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, dicetur quinam illi sunt, ac in genere et in specie quid charitas et quid proximus.

脚注:

1. The Manuscript has te

2. The Manuscript and the First Latin Edition have 2450, but 2451 has the reference to urbs. The Second Latin Edition suggests 2392.

3. The Manuscript inserts suas.

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

5. The Manuscript has ubivis.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.