圣经文本

 

Genesis第38章:21

学习

       

21 interrogavit homines loci illius : Ubi est mulier quæ sedebat in bivio ? Respondentibus cunctis : Non fuit in loco ista meretrix.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#6364

学习本章节

  
/10837  
  

6364. ‘Celebrabunt te fratres tui’: quod significet quod illa Ecclesia prae reliquis eminens sit, constat ex significatione ‘celebrari’ quod sit eminens esse; ex repraesentatione ‘Jehudae’ qui hic est ‘te’, quod sit Ecclesia caelestis, de qua mox supra n. 6363; et ex significatione ‘fratrum’ quod sint vera 1 quae illius Ecclesiae, ita quoque Ecclesiae quae in illis veris 2 sunt, quae repraesentantur per ‘fratres Jehudae’ 3 , nam vera et bona constituunt Ecclesiam. 4 Ecclesiae caelestis vera significantur per ‘fratres tuos’ seu ‘Jehudae’, at vera Ecclesiae spiritualis per ‘filios patris ejus’, infra n. 6366.

脚注:

1. The Manuscript inserts et bona quae.

2. The Manuscript inserts et bonis.

3. The Manuscript inserts seu per filios Israelis.

4. Quod filii Israelis, qui hic sunt fratres Jehudae, sint vera spiritualia, videatur Arcana Coelestia 5414, 5879, 5951, et quod inde sint Ecclesiae, ArcanaCoelestia n. 6337

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.