圣经文本

 

Genesis第38章:21

学习

       

21 interrogavit homines loci illius : Ubi est mulier quæ sedebat in bivio ? Respondentibus cunctis : Non fuit in loco ista meretrix.

来自斯威登堡的著作

 

Apocalypsis Explicata#433

学习本章节

  
/1232  
  

433. (Vers. 5.) "Ex tribu Jehudae duodecim millia signati." - Quod significet amorem in Dominum, et quod omnes qui in illo sunt, in caelo sint et in caelum veniant, constat ex repraesentatione et inde significatione Jehudae et ejus tribus, quod sit amor in Dominum (de qua sequitur); ex significatione "duodecim millium", quod sint omnes et omnia (de qua supra, n. 430); hic omnes qui in illo amore sunt: et ex significatione "signatorum", quod sint qui distincti et separati ab illis qui in malo sunt, proinde illi qui in bono (de qua etiam supra, n. 427 [a]); quod sint illi qui in caelo sunt et in caelum veniunt, sequitur, illi enim "signabantur in frontibus", hoc est, separabantur a malis; illi enim sunt de quibus dicitur in capite 14 Apocalypseos,

"Agnus stans super monte Sionis, et cum Eo centum quadraginta quatuor millia habentes nomen Patris scriptum in frontibus suis:.... hi sunt qui cum mulieribus non polluti sunt, virgines enim, . . . empti de hominibus, primitiae Deo et Agno" (vers. 1, 3, 4):

per "montem Sionis" significatur caelum ubi est amor in Dominum; nam omnes qui significantur per "duodecim millia ex unaquavis tribu", Seu per "centum quadraginta quatuor millia, signatos in frontibus", sunt qui agnoscunt Dominum et amant Ipsum: quare prima tribus quae nominatur est tribus Jehudae, et per illam tribum significatur amor in Dominum; nam (ut supra, n. 431 [c] dictum est) repraesentatio caeli cadit secundum ordinem in quo tribus nominantur; et primum nomen seu prima tribus nominata est ex qua determinationes et significationes sequentium cum varietate fluunt.

[2] Praeterea in caelum nemo admittitur nisi a Domino, nam universum caelum est Ipsius; quare nemo ibi est et illuc venit, nisi qui agnoscit Ipsum et amat Ipsum. Amare Ipsum non est amare Ipsum quoad Personam, sed vivere secundum praecepta Ipsius, ut quoque Dominus apertis verbis docet apud Johannem,

"In illa die cognoscetis quod Ego in Patre meo, et Vos in Me et Ego in vobis: qui habet praecepta mea et facit illa, ille est qui amat Me:.... si quis amaverit Me, verbum meum servat; et Pater meus amabit illum, et ad illum veniemus et mansionem apud illum faciemus: qui non amat Me, verba mea non servat" (14:20, 21, 23, 24):

quod illi ament Dominum qui faciunt et servant praecepta et verba Ipsius, est quia praecepta et verba Ipsius significant Divina vera, et omne Divinum Verum procedit ab Ipso, ac quod procedit ab Ipso hoc Ipse est; quare cum homo est in illo quoad vitam, tunc Dominus est in illo et ille in Domino; unde dicitur, "Vos in Me et Ego in vobis", et quod "venturus et mansionem apud illum facturus"; hoc itaque est amare Ipsum. Amare etiam est conjungi, nam amor est conjunctio spiritualis, et conjunctio fit per receptionem Divini Veri doctrina et vita.

[3] Antequam ex Verbo ostenditur quod Per "Jehudam", seu per tribum a Jehudah nominatam, significetur amor in Dominum, dicetur quid "Jehudah" in omni sensu in Verbo significat. "Jehudah"significat in sensu supremo Dominum quoad amorem caelestem; in sensu interno regnum caeleste Domini, et Verbum; et in sensu externo doctrinam e Verbo quae est regni caelestis: et quia significat in supremo sensu Dominum quoad amorem caelestem, et in sensu interno regnum caeleste, etiam significat amorem in Dominum, nam hic amor est reciprocus apud hominem, et regnat in regno caelesti Domini. Sunt duo regna in quae universum caelum distinctum est, regnum caeleste et regnum spirituale; regnum caeleste consistit ex illis qui in amore in Dominum sunt, et regnum spirituale ex illis qui in amore erga proximum sunt: inde patet quid intelligitur per amorem caelestem et per amorem spiritualem. (Sed de his regnis videatur in opere De Caelo et Inferno 20-28.) Haec duo regna repraesentabant Judaei et Israelitae, Judaei regnum caeleste et Israelitae regnum spirituale.

Quod "Jehudah" etiam significet Verbum, est quia Dominus est Verbum; et Humanum assumpsit in illa tribu ut quoad Humanum quoque esset Verbum; secundum haec apud Johannem,

"In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum:.... et Verbum Caro factum est, et habitavit inter nos" (1:1, 14):

"Verbum" significat Dominum quoad Divinum Verum procedens ex Divino Amore Ipsius; inde est quod qui amant Divinum Verum quod in Verbo, faciendo illud, in Domini amore sint.

[4] Quod Dominus quoad amorem caelestem, et inde amor in Dominum, et quoque Verbum, per "Jehudam" significetur, constare potest ex sequentibus locis:

- Apud Mosen,

"Jehudah tu, celebrabunt te fratres tui; manus tua in cervice hostium tuorum: incurvabunt se tibi filii patris tui. Catulus leonis Jehudah; a praeda, fili mi, ascendisti: curvavit se, cubuit sicut leo, et sicut leo vetulus; quis suscitabit eum? Non removebitur sceptrum a Jehudah, et legislator ab inter pedes ejus, usque dum venit Schiloh, et Ei obedientia populorum: alligat ad vitem asellum suum, et ad vitem praestantem filium asinae suae: lavat in vino vestimentum suum, et in sanguine uvarum velamen suum: ruber oculis a vino, et albus dentibus a lacte" (Genesis 49:8-12):

describitur hic per "Jehudam" in sensu spirituali regnum caeleste Domini, ac Ipse Dominus quoad amorem caelestem; amor caelestis est amor Domini receptus in regno caelesti, et amor spiritualis est amor Domini receptus in regno spirituali. Sequentia per ea verba significantur: "Celebrabunt te fratres tui" significat quod ecclesia caelestis prae reliquis eminens sit, "fratres" enim seu tribus nominatae a filiis Jacobi, qui fuerunt fratres ejus, significant ecclesiam: "manus tua in cervice hostium tuorum" significat quod infernalis et diabolica turba expelletur et detinebitur; "hostes" sunt illi qui ab inferno: "incurvabunt se tibi filii patris tui", significat quod vera omnia ecclesiae se submittent; "incurvare" est se submittere, ac "filii patris" ejus sunt omnia vera ecclesiae; nam illis qui in amore in Dominum sunt et inde in regno caelesti omnia vera ecclesiae insita sunt: "catulus leonis Jehudah" significat innocentiam cum viribus innatis; amor enim in Dominum in se spectatus est innocentia, haec significatur per "catulum", et vires ei innatae per "leonem": "a praeda, fili mi, ascendisti", significat liberationem plurium ab inferno; "curvavit se, cubuit sicut leo, et sicut leo vetulus", significat bonum amoris et verum inde in sua potentia, nam "curvare se", cum de leone, est mittere se in potentiam: "quis suscitabit eum" significat quod tutus sit ubicunque est, nec dimoveri possit ab infernis: "non removebitur sceptrum a Jehudah" significat quod non potestas recedet a bono amoris caelestis; "et legislator ab inter pedes ejus" significat quod nec vera Verbi a sensu ultimo ejus; "usque dum venit Schiloh" significat adventum Domini, et tunc tranquillum pacis; "et Ei obedientia populorum" significat vera ab Ipso, et conjunctionem per illa: "alligat ad vitem asellum suum" significat eccleSiam externam et ejus vera a Domino; "et ad vitem praestantem filium asinae suae" significat ecclesiam internam et ejus vera a Domino; "lavat in vino vestimentum suum" significat Humanum Domini externum seu naturale quod Divinum Verum ex Divino Amore Ipsius; "et in sanguine uvarum velamen suum" significat Humanum Domini internum seu rationale quod Divinum Bonum ex Divino Amore Ipsius: "ruber oculis prae vino" significat quod Humanum internum seu rationale non sit nisi Bonum; "et albus dentibus a lacte" significat [quod] Humanum externum seu naturale non sit nisi Bonum Veri. Ex singulis in descriptione illa constare potest quod per "Jehudam" non intelligatur Judah, sed aliquod eminens caeleste, quod ita describitur. (Sed illa singillatim explicata videantur in Arcanis Caelestibus, a n. 6363 ad 1 6381.)

[5] Apud Ezechielem,

"Tu fili hominis, sume tibi lignum unum, et scribe super illud, Jehudae et filiis Israelis et sociis ejus: deinde sume lignum unum, et scribe super illud, Josephi, lignum Ephraim et omnis domus Israelis . postea conjunge illa, unum cum altero tibi in lignum unum, ut sint unum ambo in manu 2 mea. .... Ego accepturus lignum Josephi quod in manu Ephraimi et tribuum Israelis sociorum ejus, et adducam super illo cum ligno Jehudae, et faciam eos in lignum unum.... .... Ego accepturus filios Israelis ab inter gentes quo abiverunt, et congregabo eos a circuitu, et adducam eos super terram suam, et faciam eos in gentem unam super terra in montibus Israelis, et Rex unus erit omnibus illis in Regem; neque erunt amplius duae gentes, neque dividentur amplius in duo regna iterum; .... servus meus David Rex super eos, ut Pastor unus sit omnibus illis, utque in judiciis meis ambulent, et statuta mea custodiant, ac faciant ea; tunc 3 habitabunt super terra, quam dedi servo meo Jacobo, in qua habitarunt patres vestri, et habitabunt super illa illi et filii eorum, et filii filiorum eorum usque in aeternum, et David Servus meus Princeps illis in aeternum; et pangam illis foedus pacis, foedus aeternitatis erit cum illis, et dabo eos, et multiplicabo eos, et ponam sanctuarium meum in medio eorum in aeternum; sic erit habitaculum meum apud illos, et ero illis in Deum, et illi erunt Mihi in populum" ( 4 37:16, 17, 19, 21, 22, [24,] 25-27);

quid haec significant nemo scire potest si non sciat quid "Jehudah" et "Israel", et quid "Joseph" et "Ephraim" significant: quod non Jehudah et Israel, nec Joseph et Ephraim, patet; nam dicitur quod "tribus Israelis dispersae inter gentes congregarentur et adducerentur super terram Canaanem", quodque "David erit rex et princeps illorum", et quod "cum Illo habitaturae in aeternum"; quis non scit quod tribus Israelis non congregari possint, et quod David non amplius erit rex super illis? Quare sciendum est, quid in sensu spirituali significatur per "Jehudam", quid per "filios Israelis", tum quid per "Josephum" et "Ephraimum", et porro quid per "Davidem", et quid per "terram Canaanem." Per "Jehudam" in sensu spirituali significatur regnum caeleste Domini, per "filios Israelis" regnum spirituale Domini; per "Josephum" et "Ephraimum" ac per "tribus Israelis dispersas et congregandas" intelliguntur illi qui infra illa regna sunt, quia non caelestes nec spirituales, sed naturales, et usque in bono vitae secundum religiosum suum:

[6] hi etiam sunt qui intelliguntur a Domino apud Johannem,

"Etiam alias oves habeo, quae non sunt ex ovili hoc; etiam illas oportet Me adducere, et vocem meam audient, et fiet unus grex, unus Pastor" (10:16);

hi enim in caelo non fuerunt ante adventum Domini, sed ab Ipso introducti postquam glorificavit Humanum suum: causa erat, quia Divinum procedens non prius ad illos extendi potuit. Qui haec scit, et quod per "Davidem" intelligatur Dominus quoad Divinum Verum procedens ex Divino Humano Ipsius, scire potest singula ibi in serie. Quod illa "scriberentur super duobus lignis", et quod duo illa ligna "conjungerentur in unum lignum", erat quia per "lignum" significatur bonum vitae, et omnis conjunctio in caelo fit per bonum, et secundum id.

(Quod "lignum" significet bonum vitae, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 643, 2784, 3720, 8354,)

[7] Apud Esaiam,

Dominus cum "tollet signum gentibus, et congregabit expulsos Israelis, et dispersa Jehudae colliget a quatuor alis terrae: tunc recedet aemulatio Ephraimi, et hostes Jehudae exscindentur; Ephraim non aemulabitur cum Jehudah, et Jehudah non angustabit Ephraimum; sed involabunt in humerum Philisthaeorum versus mare" (11:12-14):

haec dicta sunt de salvatione gentium, quae etiam significantur per "expulsos Israelis" et "dispersa Jehudae", dicitur enim quod Dominus "tollet signum gentibus"; per "expulsos Israelis" intelliguntur qui non [in] veris sunt sed usque in desiderio discendi illa, et per "dispersa Jehudae" intelliguntur qui in bono vitae et per id in amore in Dominum; nam qui amant facere bonum illi amant Dominum, Dominus enim est in illo bono quia id est ab Ipso: per "Ephraimum" intelligitur intellectuale hic concordans cum bono amoris; quod unum non discordabit cum altero, intelligitur per "Tunc recedet aemulatio Ephraimi, Ephraim non aemulabitur cum Jehudah, et Jehudah non angustabit Ephraimum": quod separabuntur ab illis qui in fide separata a charitate sunt, significatur per quod "involabunt in humerum Philisthaeorum versus mare"; "Philisthaei versus mare" sunt qui separant fidem a charitate seu a bono vitae; "mare est ultimum caeli ubi desinit, ac "involare in humerum" est rejicere et sic se separare.

[8] Apud Sachariam,

"Exulta, filia Zionis, clange, filia Hierosolymae; ecce Rex tuus venit tibi, justus et fidelis Ille.... .tendam Mihi Jehudam, arcum implebo Ephraimum, et excitabo filios tuos, Sion" (9:9, 13):

haec de adventu Domini et de instauratione ecclesiae ab Ipso apud illos qui in bono amoris et in veris doctrinae inde sunt: "filia Sionis" et "filia Hierosolymae" significat ecclesiam quae apud illos; "Rex tuus" qui "venit justus et fidelis" est Dominus ex quo bonum amoris et verum doctrinae: "tendam Mihi Jehudam, arcum implebo Ephraimum", significat quod ecclesia instauranda sit apud illos qui in bono amoris in Dominum sunt, et in veris doctrinae inde; per Jehudam" hic intelliguntur qui in bono amoris in Dominum sunt, et per "Ephraimum" vera doctrinae; "Ephraim" enim significat intellectuale ecclesiae, et "arcus" doctrinam veri; (quod "arcus" significet doctrinam, videatur supra, n. 357 [a] , ubi etiam haec explicata sunt;) "filii Sionis" sunt illi. Quod non gens Judaica per "Jehudam" ibi intelligatur, nec Ephraim per "Ephraimum", patet; nam ecclesia Domini non instaurata est quia non recepta apud gentem Judaicam, et tribus Ephraimi tunc non erat.

[9] Apud eundem,

"Visitabit Jehovah Zebaoth gregem suum, domum Jehudae, et ponet eos sicut equum gloriae suae in bello; ex illo angularis, ex illo clavus, ex illo arcus belli: .... . potentem reddam domum Jehudae et domum Josephi servabo, et habitare faciam eos; .... hinc erunt sicut potens Ephraim, et laetabitur cor eorum sicut vino" (10:3, 4, 6, 7):

per "domum Jehudae" etiam hic intelligitur regnum caeleste Domini, quod consistit ex illis qui in amore in Ipsum sunt, et per "Ephraimum" intelliguntur qui in veris doctrinae inde sunt; nam omnes qui in regno caelesti Domini sunt, in veris doctrinae sunt, vera enim habent sicut insita et cordibus inscripta. (Videatur in opere De Caelo et Inferno 25, 26 reliqua videantur explicata supra, n. 355 [f] . 376 [d] .)

[10] Apud eundem,

"Jubila et laetare, filia Sionis; ecce Ego veniens ut habitem in medio tui...; tunc adhaerebunt gentes multae Jehovae in die illo, et erunt Mihi in populum . Jehovah hereditatem Sibi faciet Jehudam, portionem suam super terra sanctitatis, et eliget iterum Hierosolymam" (2:14-16 [B.A. 10-12]):

quod hic per "Jehudam" non gens Judaica intelligatur, nec per "Hierosolymam" Hierosolyma, manifeste patet, nam agitur ibi de adventu Domini, quando gens illa prorsus recessit, ac Hierosolyma dein destructa fuit; et tamen dicitur quod "Jehovah hereditatem Sibi faciet Jehudam, et portionem suam super terra sanctitatis, et eliget iterum Hierosolymam"; quare per "Jehudam" intelliguntur illi qui in amore in Dominum sunt, et per "Hierosolymam" intelligitur ecclesia quoad doctrinam apud illos.

[11] Apud Nahum,

"En super montibus pedes evangelizantis, proclamantis pacem; feriare Jehudah festa tua, redde vota tua, quia non addet amplius per te transire belial, omnis exscindetur" (Nahum 2:1 [B.A. 1:15]):

etiam haec de Domino; adventus Ipsius intelligitur per "En super montibus pedes evangelizantis, proclamantis pacem"; per "feriari festa", et "reddere vota", significatur ex adventu Ipsius gaudere, et tunc colere Ipsum; per quod "non addet amplius transire per Jehudam belial, omnis exscindetur", significatur quod non malum apud illos, quia in Domino; haec non dici potuerunt de gente Judaica, sed de illis qui in amore in Dominum sunt; unde patet quod hi per "Jehudam" intelligantur.

[12] Apud Malachiam,

"Ego mitto angelum meum, qui parabit viam ante Me; et subito veniet ad Templum suum Dominus:.... tunc suavis erit Jehovae minchah Jehudae et Hierosolymae, juxta dies saeculi et juxta annos priores" (3:1, 4):

quod haec dicta sint de adventu Domini, et quod per "angelum qui parabit viam ante Ipsum" intelligatur Johannes Baptista, notum est in ecclesia: quod tunc "suavis erit Jehovae minchah Jehudae et Hierosolymae" significat quod tunc acceptus erit cultus ex bono amoris in Dominum: "minchah Jehudae" illum cultum significat; quod non acceptus fuerit cultus gentis Judaicae et Hierosolymae, constat, nam non agnoverunt Dominum, sed Ipsum prorsus reprobaverunt: "juxta dies saeculi et juxta annos priores" significat juxta cultum in ecclesiis antiquis; Antiquissima Ecclesia quae ante diluvium et in amore in Dominum, intelligitur per "dies saeculi" seu "aeternitatis", et Ecclesia Antiqua quae post diluvium, quae fuit ecclesia spiritualis, intelligitur per "annos priores."

[13] Apud Joelem,

"Fiet in die illo stillabunt montes mustum, et colles fluent lacte, et omnes rivi Jehudae fluent aquis; et fons e domo Jehovae exibit et irrigabit flumen schittim: Aegyptus in vastitatem erit, et Edom in desertum vastitatis, propter violentiam filiorum Jehudae, quorum fuderunt sanguinem innocentem in terra sua: at Jehudah in aeternum sedebit, et Hierosolyma in generationem et generationem" (4 [B.A. 3:18-20] 18-20):

agitur etiam ibi de adventu Domini, ac de novo caelo et de nova terra tunc; et per quod "montes stillabunt mustum significatur quod ex bono amoris omne verum; (quod "montes" significent bonum amoris, videatur supra, n. 405 [a-f] , et quod "vinum et mustum" significet verum, etiam supra, n. 376 [a-f] ;) per quod "colles fluent lacte" significatur quod ex bono charitatis erga proximum vita spiritualis; et per quod "omnes rivi Jehudae fluent aquis" significatur quod ex singulis Verbi vera per quae intelligentia: per quod "fons e domo Jehovae exibit et irrigabit flumen schittim" significatur quod ex caelo a Domino verum doctrinae, quod illustrabit illos qui in cognitionibus et scientiis sunt: "Aegyptus in vastitatem erit, et Edom in desertum vastitatis", significat quod principia falsa et mala amoris sui, utraque ex naturali homine, destruentur; "propter violentiam filiorum Jehudae, quorum fuderunt sanguinem innocentem in terra sua", significat propter falsificata vera et adulterata bona Verbi, quae corruperunt et destruxerunt; "Jehudah in aeternum sedebit, et Hierosolyma in generationem et generationem", significat quod Verbum et inde doctrina genuini veri permansura sint in aeternum apud illos qui in amore in Dominum sunt. Inde etiam patet quod non Jehudah per "Jehudam" nec Hierosolyma per "Hierosolymam" ibi intelligatur.

[14] Apud eundem,

"Tyre et Zidon, et omnes termini Philisthaeorum, ...cito reducam retributionem in caput vestrum, propterea quod argentum meum et aurum meum sumpsistis, et desiderabilia bonorum meorum intulistis in templa vestra; et filios Jehudae et filios Hierosolymae vendidistis filiis Graecorum, ut longe removeritis eos a terminis eorum" (4 [B.A. 3:4-6] 4-6):

per "Tyrum" et "Zidonem" ac per "Philisthaeos" intelliguntur qui falsificaverunt vera et bona Verbi; "argentum meum et aurum meum" significant vera et bona illa; et "inferre illa in templa sua" significat illa falsificare et profanare: "filios Jehudae et filios Hierosolymae vendere filiis Graecorum" significat pervertere et falsificare omnia vera et bona Verbi; "filii Jehudae" sunt bona Verbi, "filii Hierosolymae" sunt vera ejus, et "filii Graecorum" sunt falsa; "longe removere illos a terminis illorum" significat procul ab ipsis veris. Qui non scit sensum spiritualem Verbi, credere potest quod illi qui in Tyro et Zidone et in Philisthaea erant vendiderint filios Jehudae et Hierosolymae ad Graecos; sed est propheticum, in quo gentes quae nominantur significant res ecclesiae.

[15] Apud Jeremiam,

"In diebus illis ibunt domus Jehudae et domus Israelis, et venient una e terra septentrionis super terram quam hereditare feci patribus vestris" (3:18):

haec etiam de adventu Domini, et de nova ecclesia ab Ipso; adventus Ipsius intelligitur per "in diebus illis", et nova ecclesia per "domum Jehudae et domum Israelis", ecclesia quae ex illis qui in amore in Dominum sunt per "domum Jehudae", et ecclesia quae ex illis qui in charitate erga proximum sunt, et vocatur ecclesia spiritualis, per "domum Israelis": quod "venient una e terra septentrionis super terram quam hereditare feci patribus vestris" significat quod ex ignorantia et ex falsitatibus in quibus tunc, in cognitiones et in lucem veri quae ecclesiae, venturi sint; "terra septentrionis" significat statum ignorantiae et falsum religionis; "terra quam hereditarunt patres" significat ecclesiam quae in cognitionibus et in luce veri. Haec dicta sunt de gentibus, ex quibus nova ecclesia instauranda; quod non domus Jehudae, nec domus Israelis tunc, nempe cum fuit Dominus in mundo, e terra septentrionis venerit, notum est; Judaei enim tunc erant in terra Canaane, et Israelitae erant dispersi.

[16] Apud eundem,

"Ecce dies venientes, ...cum suscitabo Davidi Germen justum, qui regnabit Rex et prosperabitur, et faciet judicium et justitiam in terra: in diebus Ipsius salvabitur Jehudah, et Israel habitabit secure; et hoc nomen Ipsius quod vocabunt Ipsum, Jehovah Justitia nostra" (23:5, 6; 33:15, 16):

manifeste hic de Domino, qui est "Germen Davidis", et qui "regnabit Rex", et qui vocabitur "Jehovah Justitia nostra": quod "in diebus Ipsius salvabitur Jehudah, et Israel habitabit secure", significat quod salvandi qui in amore in Ipsum et in charitate erga proximum sunt (ut supra). Quod non Jehudah salvatus sit, nec quod Israel revocatus aut revocari potuerit, ut habitaret secure, hoc est, absque infestatione a malis et falsis, constat.

[17] Apud eundem,

Reducam Israelem ad habitaculum illius, ut pascat in Carmele et Baschane, ac in monte Ephraimi et Gileade saturetur anima ejus: in diebus illis et in tempore illo .... quaeretur iniquitas Israelis et peccata Jehudae, et non invenientur" (50:19, 20):

etiam haec de instauratione ecclesiae a Domino apud gentes, quae per "Israelem qui reducetur ad habitaculum suum", similiter per "Jehudam cujus peccata non invenientur", intelliguntur; quod ducendi a Domino ac instruendi in bono charitatis, intelligitur per quod "pascent in Carmele et Baschane, et in monte Ephraimi et Gileade."

[18] Apud Sachariam,

"In die illo...percutiam omnem equum stupore, et equitem ejus amentia, et super domum Jehudae aperiam oculum meum: .... in die illo ponam duces Jehudae sicut fornacem ignis in lignis, et sicut facem ignis in manipulo, ut comedant ad dextram et ad sinistram omnes populos circumcirca, ut habitet amplius Hierosolyma, sub se in Hierosolyma; servabit Jehovah tentoria Jehudae primo" (12:4, 6, 7):

agitur ibi de devastatione ecclesiae prioris, et de instauratione ecclesiae novae a Domino; devastatio ecclesiae prioris describitur per "In die illo percutiam omnem equum stupore et equitem amentia"; per "equum" enim significatur intellectus veri apud hominem, et per "equitem" intelligentia (videatur supra, n. 355): per "domum Jehudae" significatur ecclesia apud illos qui in bono amoris in Dominum sunt; de illa dicitur quod Dominus "super illam aperiet oculum suum": quod mala quae ab inferno dispergentur ab illis et apud illos, et quoque falsa, significatur per quod "ponet duces Jehudae sicut fornacem ignis in lignis, et sicut facem ignis in manipulo, ut comedant ad dextram et ad sinistram omnes populos circumcirca": quod ecclesia illa tuta erit ab infestatione malorum et falsorum, significatur per quod "habitabit Hierosolyma sub se in Hierosolyma"; et quod Dominus omnino salvabit illos qui in amore in Ipsum sunt, significatur per quod "Jehovah servabit tentoria Jehudae primo."

[19] Apud Esaiam,

"Verbum" Jehovae "super Jehudam et Hierosolymam: Fiet in posteritate dierum stabilis erit mons Jehovae in caput montium, et elatus prae collibus; et confluent ad eum omnes gentes; et ibunt populi multi, et dicent, Ite et ascendemus ad montem Jehovae, ad domum Dei Jacobi, qui docebit nos de viis suis, et eamus in semitis ejus" (2:1-3):

haec quoque dicta sunt de nova ecclesia a Domino; per "montem Jehovae", qui tunc stabilis et in caput montium, intelligitur Sion, et significatur ecclesia caelestis, et amor in Dominum qui est illis qui ab ea ecclesia; quod hoc ecclesiae primarium sit, crescet et vires sumet, significatur per quod "erit in caput montium et elatus prae collibus"; quod illi qui in bono sunt agnituri sint Dominum et accessuri ad ecclesiam, significatur per "confluent ad eum montem omnes gentes"; "gentes" significant illos qui in bono caelesti sunt, quod est bonum amoris in Dominum, ac "populi" qui in bono spirituali sunt, quod est bonum charitatis erga proximum; de his dicitur "Ibunt populi multi et dicent, Ite et ascendemus ad montem Jehovae, ad domum Dei Jacobi."

(Quod "gentes" significent illos qui in bono caelesti sunt, ac "populi" illos qui in bono spirituali, videatur supra, n. 331.)

[20] Apud eundem,

"Jehovah Redemptor tuus, et Formator tuus ab utero stabiliens verbum servi sui, et consilium legatorum suorum perficit, dicens Hierosolymae, Habitaberis; et urbibus Jehudae, Aedificabimini; et vastitates ejus erigam" (44:24, 26):

agitur etiam ibi de adventu Domini, qui est "Jehovah Redemptor tuus, et Formator tuus ab utero"; "Redemptor" dicitur ex eo quod liberaverit ab inferno, et "Formator ex utero" ex eo quod regeneret hominem: praedictio a prophetis de Ipso et de salvatione hominum intelligitur per "Stabiliens Verbum servi sui et conSilium legatorum suorum perficit": quod illi Salvandi qui ab ecclesia Ipsius sunt, et quod illi instruendi in veris doctrinae caelestis, intelligitur per "dicens Hierosolymae, Habitaberis; et urbibus Jehudae, Aedificabimini"; "Hierosolyma" est ecclesia, et "urbes Jehudae" sunt vera doctrinae caelestis: quod falsitates, quae destruunt ecclesiam, discutientur, intelligitur per "Vastitates ejus erigam." Quod a Domino non dictum sit quod Hierosolyma habitaretur, et quod urbes Jehudae aedificarentur, sed quod Hierosolyma destrueretur, quod etiam factum, notum est.

[21] Apud eundem,

"Producam ex Jacobo semen, et ex Jehudah heredem montium meorum, ut possideant eum electi, et servi mei habitent ibi" (65:9):

hic per "Jacobum" et per "Jehudam" non intelligitur populus ex Jacobo et gens ex Jehudah, sed ecclesia a Domino instauranda; per "Jacobum" ecclesia quae in bono vitae, et per "Jehudam" ecclesia quae in bono amoris in Dominum; ita per "Jacobum" ecclesia externa, et per "Jehudam" ecclesia interna: per "semen" intelligitur charitas et fides, et per "montes" intelliguntur bona amoris: illi qui in charitate sunt, vocantur "electi"; et illi qui in veris ex bono amoris, vocantur "servi"; quare dicitur "ut possideant eum electi, et servi mei habitent ibi."

[22] Apud Ezechielem,

"Jehudah et terra Israelis fuerunt negotiatores tui in triticis minnith et pannag et melle, et oleo et balsamo, dederunt negotiationem tuam" (27:17):

haec dicta sunt de Tyro, per quam significatur ecclesia quoad cognitiones veri et boni, inde etiam per "Tyrum" significantur cognitiones veri et boni quae ecclesiae; agitur ibi de mercaturis et negotiationibus ejus, per quas describitur quomodo cognitiones illae comparantur, hic quaenam comparantur ex Jehuda et ex terra Israelis; et quia per "Jehudam" significatur bonum amoris, et per "Israelem" verum ex illo bono, ideo dicuntur negotiationes ejus esse "in triticis minnith et pannag, et in melle et in oleo et in balsamo", quia per "tritica minnith et pannag" significantur vera et bona ecclesiae omnis generis, per "mel" bonum amoris in naturali homine, per "oleum" bonum amoris in spirituali homine, et per "balsamum" vera quae ex bono grata sunt. (Videatur supra, n. 375, ubi haec amplius explicata sunt.) Ex mercaturis in eo capite memoratis, et in sensu spirituali intellectis, manifeste patet quid per varias gentes ibi memoratas significatur, ita quid per "Jehudam" et per "Israelem"; mercaturae enim ibi indicant.

[23] Quod per "Jehudam" non intelligatur gens Judaica, constare etiam potest apud Ezechielem (cap. 48), ubi agitur de nova terra quae distribuenda erit inter duodecim tribus Israelis, quae tribus etiam ibi nominantur, et quam partem terrae unaquaevis possessura est; et ibi multum de tribu Jehudae, et quod Sanctuarium in medio ejus (vers. 8-22); ex quibus manifeste patet quod per "tribus" ibi nominatas non intelligantur tribus illae, fuerunt enim undecim dispersae, ac factae gentes, a quibus non dignoscuntur, fuerunt enim in perpetuum exilium abductae: tum etiam patet quod per "terram" ibi non intelligatur terra sed ecclesia, proinde per "tribus" ibi nominatas talia quae sunt ecclesiae, ac per "Jehudam" ibi ecclesia caelestis seu ecclesia quae in amore in Dominum, in qua idcirco est Sanctuarium.

[24] Simile per "Jehudam" et "Israelem" intelligitur apud Davidem,

"Factus est Jehudah in sanctuarium, et Israel in dominia Ipsius" (Psalmuss 114:2):

"sanctuarium" significat in supremo sensu Ipsum Dominum, ac in respectivo cultum Ipsius ex bono amoris; per "Israelem" significatur verum ecclesiae ex illo bono; et quia omnis potentia est veris ex bono, seu bono per vera, ideo dicitur quod "Israel factus sit in dominia Ipsius." Quoniam per "Jehudam" significatur regnum caeleste Domini, et per "Israelem" regnum spirituale Domini (ut supra dictum est), et regnum caeleste est quod constituit sacerdotium Domini in caelo, et regnum spirituale quod constituit regium Domini (videatur in opere De Caelo et Inferno 24, 226), inde est quod Dominus in Verbo dicatur "Rex", et apud Evangelistas,

"Rex Judaeorum" (Matthaeus 2:2; Johannes 18:33, 37; 19:19):

et per Dominum ut "Regem Judaeorum" intelligitur Dominus quoad Divinum Verum procedens ex Divino Bono Divini Amoris Ipsius; inde "reges" in Verbo significant vera quae ex bono (videatur supra, n. 31).

[25] Apud Jeremiam,

"Ecce dies venientes, .... quibus seminabo domum Israelis et domum Jehudae semine hominis et semine bestiae;.... et quibus pangam cum domo Israelis et cum domo Jehudae foedus novum:.... hoc foedus quod pangam cum domo Israelis post dies hos, .... dabo legem meam in medio eorum, et super cor eorum scribam illam, et ero illis in Deum, et erunt Mihi in populum" (31:27, 31, 33, 34):

per "dies venientes" etiam hic intelligitur adventus Domini; quare non intelligitur quod novum foedus tunc pangeretur cum domo Israelis et cum domo Jehudae, sed cum nova ecclesia a Domino instauranda, quae intelligitur per "domum Israelis" et per "domum Jehudae", quorum in medio daretur lex et scriberetur super cor; quod hoc non factum sit cum domo Israelis et cum domo Jehudae notum est, nam foedus cum Domino prorsus rejecerunt, et quoque hodie similiter: "foedus" significat conjunctionem cum Domino per amorem in Ipsum, ex qua conjunctione datur lex seu Divinum Verum in illis, tam in doctrina quam in vita eorum, quod est "lex in medio" et " 5 scripta super cor": "seminare domum Israelis et domum Jehudae semine hominis et semine bestiae" significat reformare illos qui e nova ecclesia per vera et bona quae intelligentiae et affectionis; "semen" est verum, "homo" est intelligentia, et "bestia" est bonum affectionis; quod "bestia" id significet, ostendetur in sequentibus.

[26] Apud Sachariam,

"Venient populi multi et gentes numerosae ad quaerendum Jehovam Zebaoth in Hierosolyma, et ad deprecandum facies Jehovae:.... in 6 diebus illis apprehendent decem viri ex omnibus linguis gentium alam viri Judaei, dicendo, Ibimus vobiscum, quia audivimus Deum vobiscum" (8:22, 23):

qui non scit quod per "Judaeum" intelligantur illi qui in amore in Dominum sunt, et inde in veris doctrinae, facile adducentur ad credendum quod haec dicta sint de Judaeis, et de introductione illorum in terram Canaanem, et quod tunc omnes alii qui salvari volunt apprehendent alam vestis illorum, orantes ut liceat comitari; sed qui scit quod haec non dicta sint de aliqua introductione in terram Canaanem ad Hierosolymam ibi, et quod per "Judaeum" non illi ex gente illa intelligantur, sed quod per "Hierosolymam" intelligatur nova ecclesia a Domino instauranda, ac per "Judaeum" omnis qui in bono amoris in Dominum est, ac per "alam Judaei" verum ex illo bono, scire potest quid omnia in illo capite et quid illa verba in specie significant: agitur enim ibi de convocatione et accessione gentium ad ecclesiam, ac per "Judaeum" intelliguntur qui agnoscunt Dominum et amant IpSum, ac per "apprehendere alam ejus" desiderium sciendi verum ab Ipso, ac per "decem viros ex omnibus linguis gentium" intelliguntur omnes ex quacunque religione; "decem viri" significant omnes, et "linguae gentium" significant religiosa.

[27] Ex his constare potest quantum hallucinantur qui credunt quod Judaei in fine temporum convertentur ad Dominum, ac introducentur in terram Canaanem; qui sunt illi qui credunt quod per "terram", per "Hierosolymam", per "Israelem" et per "Jehudam" in Verbo, intelligatur terra Canaan, urbs Hierosolyma, populus Israeliticus et gens Judaica. Sed ignoscendi sunt qui hactenus id crediderunt, quia non sciverunt aliquid de sensu spirituali Verbi; ita non quod per "terram" significetur ecclesia, per "Hierosolymam" illa quoad doctrinam, per "Israelem" illi qui ab ecclesia spirituali sunt, et per "Jehudam" illi qui ab ecclesia caelesti; tum quod ubi agitur apud Prophetas de introductione illorum in terram Canaanem, intelligatur introductio fidelium in caelum et in ecclesiam: quod etiam factum est cum Dominus in mundum venit, nam tunc introducti sunt in caelum omnes illi qui in bono charitatis vixerunt, et Deum sub Humana forma coluerunt; qui reservati sunt sub caelo usque ad adventum Domini, ac introducti postquam Dominus glorificavit Humanum suum. Hi sunt qui intelliguntur in pluribus locis in Verbo Prophetico, ubi agitur de captivitate filiorum Israelis et Jehudae, ac de reductione eorum in terram; intelliguntur etiam illi qui introducendi erant in ecclesiam et inde in caelum e terris post adventum Ipsius, non modo ubi Christiana Religio recepta est, sed etiam ubivis alibi; hi et illi sunt qui intelliguntur in multis locis ubi nominatur Israel et Jehudah et Hierosolyma, et agitur de introductione in terram (Ut in sequentibus:-Esaias 10:21, 22; 11:11, 12; 43:5, 6; cap. 49:10-26; 56:8; 60:4; 61:1-5, 9: Jeremias 3:12-20; 16:15, 16; 23:7, 9; 30:2-11; 31:1-14, 23-49; 33:6-18; Ezechiel 16:60-62; 20:40-42; 34:11-16; 37:21-28; 39:21-29; Hoschea 3:5; Joel 2:18-27; 3:5 [B.A. 2:32] : Amos 9:12-15 et alibi).

[28] Sint pro exemplo bina haec loca, ex quibus Judaei sibi persuadent, et quoque Christiani credunt, quod gens Judaica, reditura sit in terram Canaanem, et prae reliquis salvanda:

Apud Esaiam,

"Tunc adducent omnes fratres vestros ex omnibus gentibus, munus Jehovae, super equis et super curru, et super rhedis cameratis, et super mulis, et super veredariis, ad montem sanctitatis meae Hierosolymam:.... et quemadmodum caeli novi et terra nova, quae-acturus sum, stabunt coram Me, ...sic stabit semen vestrum et nomen vestrum" (66:20, 22):

(quid illa significant, videatur supra, n. [355 [c] ,] 405 [e] , ubi explicata sunt): per "novum caelum" et "novam terram" intelligitur caelum et ecclesia ex illis qui salvandi a Domino postquam glorificavit Humanum suum, ut supra dictum est.

[29] Apud eundem,

"Tollam erga gentes manum meam, et erga populos attollam signum meum, ut adferant filios tuos in sinu, et filias tuas super humero apportent: erunt reges nutritii tui, et principes [feminae] eorum lactatrices; facies ad terram incurvabunt se Tibi, et pulverem pedum tuorum lingent" (49:22, 23):

agitur in toto illo capite de adventu Domini, et de salvatione illorum qui recipiunt Ipsum, ut manifeste patet a versibus 6, 7, 8, 9, illius capitis; proinde non de salvatione Judaeorum, minus de reductione illorum in terram Canaanem. Quod gens Judaica in allatis locis non intellecta fuerit, constare etiam potest ex eo, quod gens pessima fuerit, et corde idololatra; et quod non introducta sit in terram Canaanem propter aliquam cordis bonitatem et justitiam, sed propter promissionem factam patribus eorum; et quod nulla ecclesiae vera et bona fuerint apud illos, sed falsa et mala, et quod ideo rejecti et expulsi ex terra Canaane; ut conStare potest ex omnibus illis locis in Verbo ubi gens illa describitur.

[30] Qualis illa gens fuit et futura est, quod pessima, describitur a Mose in Cantico, his verbis,

"Occultabo, facies meas ab illis, videbo quid posteritas eorum; generatio enim perversionum 7 illi, filii in quibus fidelitas non:.... dixerim, In extremos angulos ejiciam illos, cessare faciam ab homine memoriam eorum;.... nam gens perdita consiliis illi, nec in illis intelligentia;.... de vile Sodomae vitis eorum, et de agris Gomorrhae, uvae ejus uvae fellis, botri amaritudinum illis; venenum draconum vinum eorum, et fel aspidum crudele. 8 Nonne illud absconditum apud Me, obsignatum in thesauris meis? Mihi vindicta et retributio" (Deuteronomius 32:20-35):

describitur ibi qualis ecclesia est apud illos, quod nempe in diris falsis ex malo; ecclesia apud illos qualis est intelligitur per quod "de vite Sodomae vitis eorum, et de agris Gomorrhae"; "vitis" significat ecclesiam: falsa ex malo quae illis intelliguntur per quod "uvae ejus uvae fellis, botri amaritudinum illis, venenum draconum vinum eorum, et fel aspidum crudele"; "uvae" significant bona ecclesiae, at "uvae fellis ac botri amaritudinum" significant mala ex diris falsis; ipsa falsa eorum intelliguntur per "venenum draconum vinum eorum, et fel aspidum crudele"; "vinum" significat verum ex Verbo, at "venenum draconum et fel aspidum" significat enorme falsum quod existit ex falsificatis veris Verbi. Similiter describitur gens illa alibi in Verbo (Ut in Deuteronomio; in Libro Judicum; apud Prophetas, ut apud Jeremiam, cap. 5:20-31; 7:8-34; 9:1-252-26] ; cap. 11:6-17; 13:9-27; 19:1-15; 32:30-35; 44:2-24). Quod gens illa corde idololatra fuerit, patet ab allatis illis locis, et a plurimis aliis:

Ut apud Jeremiam,

"Juxta numerum urbium tuarum fuerunt dii tui, Jehudah;.... .... et juxta numerum platearum Hierosolymae 9 posuistis altaria ad suffiendum Baali" (2:28; 11:13).

[31] Quod non in terram Canaanem introducti fuerint propter aliquam cordis bonitatem et justitiam, sed propter promissionem factam patribus eorum, apud Mosen,

"Non propter justitiam tuam, et propter rectitudinem cordis tui tu Veniens ad possidendum terram, .... sed ut stabiliat verbum quod Jehovah juravit patribus tuis, Abrahamo, Isaco et Jacobo: quare scito quod non propter justitiam tuam Jehovah Deus tuus dans tibi terram bonam hanc ad possidendum eam, quia populus durus cervice tu" (Deuteronomius 9:5, 6).

[32] Quod nulla ecclesiae vera et bona fuerint apud illos, sed falsa et mala, patet ex Verbo ubi agitur de scortationibus et adulteriis eorum (Apud Jeremiam, cap. 3:1 ad fin. ; et apud Ezechielem, cap. 23:1 ad fin. ): per "scortationes" et "adulteria" in Verbo intelliguntur falsificationes veri et adulterationes boni (videatur supra, n. 141, 161): quapropter a Domino vocantur

"Generatio adultera" (Matthaeus 12:39; Marcus 8:38):

Et quoque illi "pleni hypocrisi, iniquitate et immunditie" (Matthaeus 23:27, 28):

Et quod per traditiones suas falsificaverint Verbum (Matthaeus 15:1-6; Marcus 7:1-14):

et apertis verbis apud Johannem,

"Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere; ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit, quia non veritas in illo; quando loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendacium loquens est et pater ejus" (8:44)

per "mendacium" intelligitur falsum ex malo; per "diabolum" exstinctio omnis boni; per "homicidam" exstinctio omnis veri; per "patrem" intelliguntur tam qui ab inferno quam qui a generatione ista prius usque a primis temporibus vixerunt; "ex propriis loqui" est ex innato.

[33] Quod sic omne ecclesiae apud illos deperditum fuerit, ac ideo rejecti, constat apud Esaiam,

"Dominus 10 Jehovah Zebaoth removens ex Hierosolyma et ex Jehudah baculum et scipionem, omnem baculum panis, et omnem 11 scipionem aquae, fortem et virum belli, judicem et prophetam, et divinatorem et senem:.... nam impegit Hierosolyma et Jehudah cecidit, quia lingua eorum et opera eorum contra Jehovam ad rebellandum oculis gloriae Ipsius" (3:1, 2, 8):

"removere omnem baculum panis et omnem 12 scipionem aquae" significat omne bonum amoris et verum fidei, a quibus vita spiritualis; "panis" est bonum amoris, et "aqua" est verum fidei, ac "baculus" et "scipio" sunt potentiae, et inde omnia vitae spiritualis: "removere fortem et virum belli" significat omnem resistentiam contra mala et falsa; removere "judicem et prophetam" significat omne bonum et verum doctrinae; removere "divinatorem et senem" significat omnem intelligentiam et sapientiam: "lingua eorum et opera eorum contra Jehovam ad rebellandum oculis gloriae Ipsius" significat quod omne doctrinae eorum et vitae eorum sit prorSus contra Divinum Verum; "lingua" est doctrina, "opera" sunt vita, "oculi gloriae Jehovae" sunt Divinum Verum, "rebellare" est contra illud esse.

[34] Apud eundem,

" 13 Quid faciendum amplius vineae meae?" "Judicate..inter Me et inter vineam meam: quid faciendum [amplius] vineae meae quod non fecerim in illa? Quare exspectavi ut faceret uvas, sed fecit labruscas: et notum faciam vobis, quid Ego faciam vineae meae, removendo sepem ejus ut sit ad depascendum, perrumpendo maceriem ejus ut sit ad conculcationem; ponam eam in desolationem, .... ut ascendat sentis et vepris; immo nubibus praecipiam, ut non faciant pluere super eam pluviam" (5:3-6):

per "vineam" hic intelligitur ecclesia apud illam gentem; per "Exspectavi ut faceret uvas sed fecit labruscas" significatur quod pro bonis veri quae ecclesiae apud illam fuerint mala falsi; per "removere sepem ejus ut sit ad depascendum, perrumpendo maceriem ut sit ad conculcationem", significatur destructio ejus quoad bona et vera, ut invadant mala et falsa, quae sunt "sentis et vepris" quae ascendent; per "Nubibus praecipiam ut non faciant pluere super illam pluviam" significatur quod ulterius non aliqua receptio veri et boni illis per Verbum e caelo.

[35] De destructione ecclesiae apud illam gentem etiam agitur apud Esaiam (cap. 7:17-19, seq.), apud Jeremiam (cap. 1:15), et multis aliis in locis. Propterea etiam gens illa ejecta est e terra Canaane, primum gens Israelitica et postea gens Judaica; et hoc quia per "terram Canaanem" significatur Canaan caelestis, quae est caelum et ecclesia. Qualis utraque illa gens fuit, describitur plene in sensu interno in capitibus 32 et 33 Exodi, ubi agitur de vitulo aureo quem sibi fecerunt, propter quem Jehovah voluit illos consumere, et aliam generationem ex Mose exsuscitare (quorum omnium explicatio videatur in Arcanis Caelestibus, n. 10393-10512, et n. 10523-10557).

[36] Qualis gens Judaica fuit, describitur etiam in sensu interno in capite 38 Genescos, ubi agitur de ortu eorum, qui fuit ex Canaanitide et ex Scortatione cum nuru; tres enim stirpes eorum fuerunt, una ex muliere Canaanitide, quam Jehudah sumpsit sibi in uxorem, et binae ex Thamare quae nurus Jehudae, cum qua concubuit ut cum scorto (quorum explicatio etiam videatur in Arcanis Caelestibus, n. 4813-4930).

[37] Qualis illa gens fuit, etiam describitur per Judam Ischarioth, nam ille repraesentavit gentem Judaicam quoad ecclesiam; duodecim enim discipuli Domini repraesentaverunt ecclesiam Domini in communi, et quisque aliquod universale essentiale ejus, et Judas Ischarioth repraesentavit illam qualis apud Judaeos. (Praeter haec videantur quae in Arcanis Caelestibus, de illa gente scripta sunt, quae sunt sequentia:- Quod ecclesia repraesentativa apud gentem Judaicam instituta fuerit, sed quod in ipsa gente nulla ecclesia fuerit, n. 4899, 4912, 6304. Quod ideo quoad ipsam gentem fuerit repraesentativum ecclesiae, et non ecclesia, n. 4281, 4288, 4311, 4500, 6304, 7048, 9320, 10396, 10526, 10531, 10698. Quod gens lsraelitica et Judaica non electa fuerit, sed recepta ut ecclesiam repraesentaret, ob contumaciam qua patres eorum et Moses institerunt, n. 4290, 4293, 7051, 7439, 10430, 10535, 10632. Quod cultus eorum mere externus fuerit, absque omni cultu interno, n. 1200, 3147, 3479, 8871. Quod prorsus non sciverint interna cultus, nec scire voluerint, n. 301-303, 3479, 4429, 4433, 4680, 4844, 14 4847, 10396, 10401, 10407, 10694, 10701, 10707. Quomodo considerant interna cultus, ecclesiae et Verbi, n. 4865. Quod interiora eorum, quae sunt cogitationis et affectionis, fuerint foeda, amoribus sui et mundi ac avaritia plena, n. 3480, 9962, 10454-10457, 10462-10466, 10575. Quod ideo illis non detecta fuerint interna ecclesiae, quoniam illa profanavissent, n. 2520, 3398, 15 3479, 4289. Quod Verbum illis prorsus occlusum fuerit, et quod adhuc sit, n. 3769. Quod videant Verbum ab extra et non ab intra, 10549-10551. Quod ideo internum eorum, quando in cultu, occlusum fuerit, n. 8788, 8806, 9320, 9380, 9377, 9962, 16 10396, 10401, 10407, 10492, 10498, 10500, 10575, 10629, 17 10694. Quod usque gens illa prae aliis talis fuerit, ut potuerit esse in sancto externo, clauso interno, n. 4293, 4311, 4903, 9373, 9377, 18 9380. Status eorum tunc, n. 4311. Quod conservati sint propter Verbum in lingua originali, et quia tales esse potuerunt, n. 3479. Quod sanctum externum eorum a Domino miraculose elevatum sit in caelum, et sic interiora cultus, ecclesiae et Verbi ibi percepta, n. 3480, 19 4307, 4311, 6304, 8588, 20 10493, 10499, 10500, 10602. Quod hoc ut fieret, per media externa coacti sint stricte observare ritus et statuta in externa forma, n. 3147, 4281, 10149. Quia in sancto externo absque interno potuerunt esse, quod sancta ecclesiae et caeli repraesentare potuerint, n. 3479, 3881, 4208, 6306, 21 6589, 9377, 10430, 10500, 10570. Quod usque sancta illos non affecerint, n. 3479. Quia nihil refert qualis persona est quae repraesentat, quoniam repraesentatio spectat rem, non autem personam, n. 665, 1097, 1361, 3147, 3881, 4208, 4281, 4288, 4292, 4307, 4444, 4500, 6304, 7048, 7439, 22 8588, 8788, 8806. Quod gens illa pejor aliis gentibus fuerit, describitur qualis, etiam ex Verbo utriusque Testamenti, n. 4314, 4316, 4317, 4444, 4503, 4750, 4751, 4815, 4820, 4832, 5057, 5998, 7248, 8819, 9320, 10454-10457, 10462-10466. Quod tribus Jehudae abiverit in pejus quam reliquae tribus, n. 4815. Quam crudeliter tractaverunt gentes ex jucundo, n. 5057, 7248, 9320. Quod gens illa corde idololatra fuerit, ac prae aliis coluerit alios deos, n. 3732, 4208, 4444, 4825, 5998, 6877, 7401, 8301, 8871, 8882. Quod etiam cultus eorum in ipsa gente spectatus fuerit idololatricus, quia externus absque interno, n. 4281, 4825, 8871, 8882. Quod Jehovam modo quoad nomen coluerit, n. 6877, 10559-10561, 10566: et solum propter miracula, n. 4299. Quod erronee cogitent qui credunt quod Judaei in fine ecclesiae convertendi sint, et reducendi in terram Canaanem, n. 4847, 7051, 8301. Plura loca e Verbo de illa re allata, quae tamen intelligenda sunt secundum sensum internum, ita aliter quam secundum litteram, n. 7051. Quod Verbum quoad sensum externum propter illam gentem immutatum fuerit, non tamen quoad sensum internum, n. 10453, 10461, 10603, 10604. Quod Jehovah a Monte Sinai apparuerit eis secundum quale eorum, in igne consumente, densa nube et in fumo sicut fornacis, n. 1861, 6832, 8814, 8819, 9434. Quod Dominus appareat unicuivis secundum ejus quale, ut ignis vivificans et recreans illis qui in bono sunt, ac ut ignis consumens illis qui in malo, n. 934, 1861, 6832, 8814, 8819, 9434, 10551. Quod una ejus gentis origo sit ex Canaanitide, et quod binae reliquae ex scortatione cum nuru, n. 1167, 23 4818, 4820, 4825, 4874, 24 4899, 4913. Quod per illas origines significatum sit qualis conjunctio illorum cum ecclesia esset, quod nempe sicut cum Canaanitide et cum scortatione cum nuru, n. 4868, 4874, 4899, 4911, 4913. De statu eorum in altera vita, aliqua, n. 939, 940, 5057. Quoniam gens illa, tametsi talis repraesentabat ecclesiam, et quia Verbum apud illam et de illa conscriptum est, ideo Divina caelestia per nomina eorum significata sunt, ut per Reubenem, Schimeonem, Levi, Jehudam, Ephraimum, Josephum, et reliquos: quod per "Jehudam" in sensu interno significetur Dominus quoad amorem caelestem, ac regnum caeleste Ipsius, n. 3654, 3881, 5583, 5603, 5782, 6363. Explicatur propheticum Israelis de Jehudah, in quo agitur de Domino, Genesis 49:8-12, n. 25 6362, 6381.

Quod "tribus Jehudae" et "Judaea" significet ecclesiam caelestem, n. 3654, 6364. Quod duodecim tribus repraesentaverint et inde significaverint omnia amoris et fidei in complexu, n. 3858, 3926, 4060, 6335: inde quoque caelum et ecclesiam, n. 6337, 6637, 7836, 7891. Quod significent secundum ordinem quo nominantur, n. 3862, 3926, 3939, 4603, seq., 6337, 6640. Quod duodecim tribus divisae fuerint in duo regna, ut Judaei repraesentarent regnum caeleste, ac lsraelitae regnum spirituale, n. 8770, 9320. Quod per "semen Abrahami", "Isaci" et "Jacobi" significentur bona et vera ecclesiae, n. 26 3373, 10445.)

脚注:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.
8. The editors made a correction or note here.
9. The editors made a correction or note here.
10. The editors made a correction or note here.
11. The editors made a correction or note here.
12. The editors made a correction or note here.
13. The editors made a correction or note here.
14. The editors made a correction or note here.
15. The editors made a correction or note here.
16. The editors made a correction or note here.
17. The editors made a correction or note here.
18. The editors made a correction or note here.
19. The editors made a correction or note here.
20. The editors made a correction or note here.
21. The editors made a correction or note here.
22. The editors made a correction or note here.
23. The editors made a correction or note here.
24. The editors made a correction or note here.
25. The editors made a correction or note here.
26. The editors made a correction or note here.

  
/1232  
  

来自斯威登堡的著作

 

Apocalypsis Explicata#375

学习本章节

  
/1232  
  

375. "Et oleum et vinum ne laeseris." - Quod significet quod provisum sit ne damnum inferatur sensui interno seu spirituali Verbi, nec quoad bonum nec quoad verum, constat ex significatione "olei", quod sit bonum amoris (de qua sequitur); ex significatione "vini", quod sit verum illius boni, nam omne bonum habet suum verum, seu omne verum est boni, inde quale bonum tale verum; et ex significatione "laedere", quod sit damnum eis inferre. Quod sit sensus internus seu spiritualis Verbi quoad bonum et quoad verum qui hic in specie significatur per "oleum et vinum", constat ex eo, quod per "triticum et hordeum" significetur bonum et verum aeque ac per "oleum et vinum"; sed per "triticum et hordeum" bonum et verum ecclesiae in genere, ita quae in sensu litterae Verbi; nam bona et vera quae in eo sensu Verbi sunt, bona et vera in genere sunt, includit enim sensus litterae sensum spiritualem, et inde bona et vera spiritualia; quare "triticum et hordeum" significant bona et vera ecclesiae in genere, quae sunt sensus litterae Verbi, at "oleum et vinum" bona et vera sensus interni seu spiritualis Verbi; haec sunt bona et vera interiora, illa vero exteriora.

[2] Quod sint bona et vera interiora et exteriora, illa in spirituali seu interno homine, haec in naturali seu externo, constare potest ex illis quae in opere De Caelo et Inferno dicta et ostensa sunt, quod nempe sint tres caeli, et quod intimum seu tertium caelum sit in bonis et veris intimis seu tertii gradus, quodque medium seu secundum caelum sit in bonis et veris inferioribus seu secundi gradus, et quod ultimum seu primum caelum sit in bonis et veris ultimis seu primi gradus. Bona et vera ultima seu primi gradus sunt qualia continentur in sensu litterae Verbi; quapropter qui in illo sensu manent, et inde faciunt sibi doctrinam, et vivunt secundum illam, in bonis et veris ultimis sunt: illi quoniam non vident interiora, ex causa quod non pure spirituales sint sicut angeli superiorum caelorum, sed spirituales naturales, usque in caelo sunt sed in ultimo; nam bona et vera quae hauserunt ex sensu litterae Verbi, et sunt apud illos, in se habent bona et vera interiora quae sunt sensus Spiritualis Verbi, correspondent enim, et per correspondentiam unum faciunt.

[3] "Sit pro exemplo, qui ex sensu litterae Verbi credit, quod Deus irascatur, condemnet et dejiciat in infernum illos qui male vivunt; hoc tametsi in se non verum est, quoniam Deus nusquam irascitur, nec condemnat hominem et dejicit in infernum, usque tamen hoc apud illos qui bene vivunt, et ita credunt quia Verbum in littera sic dicit, a Domino acceptatur ut verum, quoniam verum intus in eo latet, quod etiam patet coram angelis interioribus, tametsi ipsi id non vident. Sit etiam pro exemplo, qui credit quod longaevus fiet si amat patrem et matrem, secundum praeceptum decalogi; ac si amat illos propterea, et bene vivit, is acceptatur similiter sicut credidisset ipsum verum, nescit enim quod per "patrem et matrem" intelligatur in supremo sensu Dominus et regnum Ipsius, per "patrem" Dominus, et per "matrem" regnum Ipsius, et quod per "prolongari dies" seu longaevus fieri significetur felix in aeternum. Similiter in mille aliis. Haec dicta sunt ut sciatur quid intelligitur per bona et vera exteriora et per bona et vera interiora Verbi, quia per "triticum et hordeum" significantur bona et vera exteriora, hoc est, quae sunt sensus litterae Verbi, at per "oleum et vinum" significantur bona et vera interiora, hoc est, quae sunt sensus spiritualis Verbi.

[4] Quod per "triticum et hordeum" significentur bona et vera exteriora, seu bona et vera sensus litterae Verbi, est quia sunt messis agri, et non inserviunt esui antequam fiunt panes, ac per "panes" in Verbo significantur bona interiora; ita per "triticum et hordeum" talia ex quibus illa bona; talia etiam sunt bona et vera sensus litterae Verbi: quod autem per "oleum et vinum" significentur bona interiora, quae sunt sensus interni seu spiritualis Verbi, constare potest ex significatione illorum in Verbo, ut ex sequentibus patebit. Quod his "non damnum inferendum sit", est causa, ne illa profanentur; nam si scirentur et crederentur ac postea negarentur, aut quoque si viveretur contra illa, tunc profanarentur; et profanare bona et vera interiora est conjungere se cum caelo et simul cum inferno, quod est prorsus perdere vitam spiritualem; nam bona et vera quae creduntur, permanent, et quoque mala et falsa, quae per negationem aut per vitam contra illa, loco eorum succedunt; inde conjunctio boni et veri quae caeli sunt cum malis et falsis quae inferni sunt, quae non separari possunt, sed discerpi, et cum discerpuntur, destruitur omne vitae spiritualis. Inde est quod profanatores post mortem non sint spiritus in forma humana, ut alii, sed mere phantasiae, et appareant sibi volare huc illuc absque aliqua cogitatione; et tandem separantur ab aliis, ac in infernum omnium infimum dejiciuntur: et quia non apparent in forma humana sicut alii spiritus, ideo non amplius de iis dicitur ille vel illa, sed illud, hoc est, non homo. (Sed plura de, profanatione boni et veri videantur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 169, 172.)

[5] Quoniam talis sors manet illos qui profanant bona et vera interiora caeli et ecclesiae, ideo sensus internus seu spiritualis Verbi, in quo illa continentur, non apertus fuit Judaeis, quia si apertus, profanavissent; et ideo nec apertus fuit Christianis, quoniam etiam hi, si apertus, profanavissent; ideo etiam his sicut illis celatum fuit quod aliquis sensus internus seu spiritualis inesset sensui litterae, qui naturalis, Verbi; utque in ignorantia de illo essent, provisum est ut scientia correspondentiarum, quae fuit scientia primaria antiquis, deperdita sit, ita prorsus ut nec scitum sit quid correspondentia, et inde quid sensus spiritualis Verbi: est enim Verbum per meras correspondentias conscriptum, quare absque scientia illarum nec sciri potuit quid sensus internus. Hoc provisum est a Domino ne profanarentur ipsa genuina bona et vera, in quibus sunt caeli superiores.

[6] Quod autem sensus internus seu spiritualis Verbi hodie apertus sit, est quia ultimum judicium peractum est, et inde omnia in caelis et in infernis in ordinem redacta sunt, et sic a Domino provideri potest ne profanationes existant. Quod sensus internus seu spiritualis aperiretur postquam ultimum judicium peractum est, praedictum est a Domino in Apocalypsi (de qua re videatur in opusculo De Equo Albo). Quod non damnum inferretur sensui interno seu spirituali Verbi, etiam significatur per quod vestes Domini a militibus divisae fuerint, et non tunica quae erat inconsuta desuper texta per totum (Johannes 19:23, 24); per "vestes" enim Domini significatur Verbum, per "vestes quae divisae" Verbum in littera, per "tunicam" Verbum in sensu interno, et per "milites" illi qui militarent pro veris et bonis ecclesiae.

(Quod "milites" significant illos, videatur supra, n. 64 fin. ; et quod "vestes" in Verbo significent vera induentia bonum, et quod "vestes Domini" significant Divinum verum, ita Verbum, etiam supra, n. 64, 195.)

[7] Quod "oleum" significet bonum amoris, imprimis constare potest ex unctionibus apud filios Israelis, seu in ecclesia eorum, quae fiebant per oleum; omnia enim ecclesiae per illud inaugurabantur, et cum inaugurata fuerunt vocabantur sancta; prout altare et ejus vasa, tentorium conventus et omnia quae inibi, tum illi qui sacerdotio fungerentur ac eorum vestes, et insuper prophetae, et tandem reges. Quisque potest videre quod ipsum oleum non sanctificet, sed quod id quod significatur per "oleum", quod est bonum amoris in Dominum a Domino; hoc significatur per "oleum"; quapropter cum uncta aut uncti fuerunt, ab eo momento repraesentabant; nam oleum inducebat repraesentationem Domini ac boni amoris ab Ipso; bonum enim amoris in Dominum a Domino est ipsum sanctum caeli et ecclesiae, omne namque Divinum per id influit; quare illa quae caeli et ecclesiae sunt, quae vocantur spiritualia, tantum sancta sunt quantum ex illo tenent.

[8] Causa repraesentationis sancti per oleum haec est: Solus Dominus quoad Divinum Humanum est Unctus Jehovae, nam in Ipso ex conceptione erat ipsum Divinum Bonum Divini Amoris, et ex illo erat Humanum Ipsius ipsum Divinum Verum cum fuit in mundo, ac dein per unionem cum Ipso Divino in Se fecit illud quoque Divinum Bonum Divini Amoris; et quia omnia quae ecclesiae erant, repraesentabant Divina quae a Domino, ac in supremo sensu Ipsum Dominum, (erat enim ecclesia apud filios Israelis instituta ecclesia repraesentativa, ) ideo oleum, per quod significabatur Divinum Bonum Divini Amoris, adhibebatur ad inducendum repraesentationes; ac postquam uncta aut uncti fuerunt, considerabantur ut sancta aut sancti; non quod aliqua sanctitas per id illis inesset, sed quod sanctitas in caelo per id repraesentaretur cum in cultu erant. Haec dicta sunt ut sciatur quod "oleum" significet bonum amoris.

[9] Sed ut hoc melius pateat, velim ordine singula exponere, nempe,

(1) Quod antiqui temporibus unxerint oleo lapides erectos statuas;

(2) Tum quod arma belli, ut scuta et clipeos;

(3) Ac postea altare et omnia ejus vasa, ac tentorium conventus et omnia quae inibi;

(4) Ac praeterea illos qui sacerdotio fungerentur, eorumque vestes;

(5) Et quoque prophetas;

(6) Et tandem reges, qui inde "uncti" dicebantur.

(7) Quod etiam usu communi receptum fuerit semet et alios ungere, ad testificandum animi lactitiam et benevolentiam.

(8) Et quod inde pateat, quad "oleum" in Verbo significet bonum; "oleum sanctitatis", quod praeparatum erat pro ungendo illa quae inservirent procultu in ecclesia, Divinum Bonum Divini Amores, et "oleum" in genere, bonum et ejus jucundum.

[10] (1) Quod primum attinet, Quod unxerint lap ides erectos in statuas, constat in Libro Geneseos,

"Mane surrexit Jacob in matutino, et sumpsit lapidem quem posuit sub capita] ia sua, et posuit illum in statuam, et fudit oleum super caput ejus; et vocavit nomen loci illius Bethel;... et dixit, Si rediero in pace ad domum patris mei, ... lapis hic quem posui statuam, erit domus Dei" (28:18, 19, [21,] 22).

Causa quod ita unxerint lapides, erat quia per "lapides significabantur vera, ac vera absque bono non vitam spiritualem habent, hoc est, vitam a Divino; cum vero lapides oleo uncti erant, tunc repraesentabant vera ex bono, ac in supremo sensu Divinum Verum procedens a Divino Bono Domini, qui inde dictus est "Lapis Israelis." Ipsi lapides erecti dicti fuerunt statuae, et habebantur sanctae; inde usus statuarum apud antiquos, et dein in eorum templis. Quia tunc lapis ille a Jacobo erectus repraesentative, sanctificatus erat, ideo vocabat Jacob nomen loci "Bethel", et dixit quod ille lapis esset "domus Dei." Bethel significat "domum Dei", et "domus Dei" significat ecclesiam quoad bonum, et in supremo sensu Dominum quoad Divinum Humanum suum (Johannes 2:19-22). (Reliqua videantur explicata in Arcanis Caelestibus. Praeterea etiam ibi, Quod statuae ab antiquis erectae fuerint in signum, in testem et in cultum, n. 3727. Quod primitus fuerint sand termini, n. 3727. Quod dein factae sint in cultum, n. 4580. Quid significant, n.4580, 10643.

Quod "lapides" significent vera, ac "Lapis Israelis" Dominum quoad Divinum Verum, n. 643, 1298, 3720, 6426, 8609, 9388, 9389, 10376. Quod fuderint oleum super caput statuae, seu unxerint illam, quod factum sit ut induceretur repraesentativum veri ex bono, et sic adhiberetur in cultum, n. 3728, 4090.)

[11] (2) Quod unxerint arma belli, sicut scuta et clipeos, constat apud Esaiam,

"Surgite principes, ungite scutum" (21:5);

et in Libro Secundo Samuelis,

"Pollutus est clipeus heroum, clipeus Saulis non unctus est oleo" (1:21).

Quod arma belli uncta fuerint, erat causa quia significabant vera pugnantia contra falsa; ac vera ex bono sunt quae valent contra illa, non autem vera absque bono: quapropter arma belli repraesentabant vera per quae Ipse Dominus pugnat apud hominem contra falsa ex malo, quae sunt ex inferno.

(Quod "arma belli" significent vera pugnantia contra falsa, videatur n. 1788, 2686, et supra, n. 131(a), 367: et quod "bella" in genere significent pugnas spirituales, n. 1664, 2686, 8273, 8295: ac "hostes" mala et falsa, in genere inferna, n. 2851, 8289, 9314.)

[12] (3) Quod unxerint altare et omnia ejus vasa, tum tentorium conventus, et omnia quae inibi, constat apud Mosen,

Dixit Jehovah ad Mosen, "Unges" altare, "et sanctificabis illud" (Exodus 29:36);

apud eundem,

"Facies oleum unctionis sanctitatis, ... quo unges tentorium conventus, et arcam testimonii, et mensam et omnia vasa ejus, ac candelabrum et omnia vasa ejus, et altare suffimenti, et altare holocausti et omnia vasa ejus, et labra, et basin: ita sanctificabis ea, ut sint sanctum sanctorum; omnis qui tetigerit ea, sanctificabit se" (Exodus 30:25-29; 40:9-11; Leviticus 8:10-12; Numeri 7:1):

causa quod ungerentur altaria, ac tentorium conventus cum omnibus quae inibi, erat, ut repraesentarent Divina et sancta caeli et ecclesiae, consequenter sancta cultus; nec repraesentare illa potuerunt nisi inaugurata fuissent per tale quod significabat bonum amoris; nam Divinum per bonum amoris intrat, et per illud adest, proinde etiam in cultu, et absque illo Divinum non intrat nec adest. (Quod altare esset praecipuum repraesentativum Domini, ac inde cultus ex bono amoris, videatur n. 2777, 2811, 4489, 4541, 8935, 8940, 9388, 9389, 9714; et quod tentorium cum arca esset praecipuum repraesentativum caeli ubi Dominus, n. 9457, 9481, 9485, 9594, 9632, 9506, 9784.)

[13] (4) Quod unxerint illos qui sacerdotio fungerentur, eorumque vestes, constat apud Mosen,

"Sume oleum unctionis et effunde super caput" Aharonis, "et unges eum" (Exodus 29:7; 30:30);

apud eundem,

"Indue Aharonem Vestibus sanctitatis et unges eum, et sanctificabis eum, ut sacerdotio fungatur Mihi;... et filios ejus... unges quemadmodum unxisti patrem;... et erit ut sit illis unctio eorum in sacerdotium saeculi in generationes eorum" (Exodus 40:13-15);

apud eundem,

Moscheh "effudit de oleo... super caput Aharonis, et unxit illum ad sanctificandum illum:... et dein sumpsit de oleo unctionis, et de sanguine qui super altari, et sparsit super Aharonem, super vestes ejus, super filios ejus, et super Vestes filiorum ejus cum eo, et sanctificavit Aharonem, Vestes ejus, filiosque ejus, et vestes filiorum ejus cum eo" (Levit. 8:12-30 1 ):

causa quod ungeretur Aharon, et quod ungerentur filii ejus, ipsaeque eorum vestes, erat, ut repraesentarent Dominum quoad Divinum Bonum et quoad Divinum Verum inde, Aharon Dominum quoad Divinum Bonum, ac filii ejus quoad Divinum Verum inde; ac in genere ut sacerdotium repraesentaret Dominum quoad opus salvationis Ipsius. Quod ungerentur in vestibus (Exodus 29:29), erat quia "vestes" repraesentabant spiritualia induentia. (Quod Aharon repraesentaverit Dominum quoad Divinum Bonum, videatur n. 9806; quod filii ejus repraesentaverint Dominum quoad Divinum verum ex Divino Bono procedens, n. 9807; quod sacerdotium in genere repraesentaverit Dominum quoad opus salvationis Ipsius, n. 9809; quod vestes Aharonis et filiorum ejus repraesentaverint spiritualia, n. 9814, 2 9942, 3 AC cc9952.)

[14] Quia inauguratio ad repraesentandum fiebat per unctionem, et per Aharonem et filios ejus repraesentabatur Dominus et quod ab Ipso, ideo Aharoni et filiis ejus dabantur sancta filiorum Israelis, quae erant dona data Jehovae, et vocabantur "sublationes", et dicitur quod sint "unctio" aut "pro unctione", hoc est, quod sint repraesentatio aut pro repraesentatione Domini ac Divinorum quae ab Ipso; ut constat ex his apud Mosen,

"Pectus motitationis et armum sublationis accepi a cum filiis Israelis, ... haec unctio Aharonis et unctio filiorum ejus de ignitis Jehovae... quae 4 praecepit dare illis, quo die unxerat illos a cum filiis Israelis" (Leviticus 7:34-36);

et alibi apud eundem,

"Locutus est Jehovah ad Aharonem, Ecce dedi tibi custodiam sublationum mearum quoad omnia sancta filiorum Israelis, tibi dedi ea pro unctione et filiis tuis, in statutum saeculi;... omne munus eorum quoad omnem mincham eorum, quoad omne sacrificium peccati et reatus, ... omnem agitationem filiorum Israelis omnem adipem olei puri, et omnem adipem musti et frumenti, primitias eorum quas dabunt Jehovae, tibi dedi eas;... tum omne devotum in Israele, ... omnem aperturam uteri, ... ita omnem sublationem sanctorum.... In terra eorum non habebis hereditatem, nec pars tibi erit in medio eorum; Ego pars tua et hereditas tua in medio filiorum Israelis" ( 5 Num. 18:8-20):

ex his constat quod unctio sit repraesentatio, quoniam per unctionem inaugurabantur ad repraesentandum; et quod per id significatum sit quod omnis inauguratio in sanctum caeli et ecclesiae sit per bonum amoris quod a Domino, et quod bonum amoris sit Dominus apud illos; quia ita est, dicitur, quod "Jehovah sit pars et hereditas ejus."

[15] (5) Quod unxerint etiam prophetas, constat ex Libro Primo Regnum,

Dixit Jehovah ad Eliam, "Unge Chasaelem in regem super Syros, et Jehu... unge in regem super Israelem, et Elischam... unge in prophetam pro te" (19:15, 16);

et apud Esaiam,

"Spiritus Domini Jehovih super me, ideo unxit Jehovah me ad evangelizandum pauperibus" (61:1).

Quod ungerentur prophetae, erat causa quia prophetae repraesentabant Dominum quoad doctrinam Divini Veri, proinde quoad Verbum, nam Verbum est doctrina Divini Veri. (Quod prophetae doctrinam e Verbo repraesentaverint et inde significaverint, videatur n. 2534, 7269; in specie Elias et Elischah, n. 2762, 5247 fin. , 9372.) Quod Dominus quoad Divinum Humanum sit qui repraesentatur, ita per quem unxit Jehovah, docet Ipse Dominus apud Lucam (4:18-21).

[16] (6) Quod postea unxerint reges, et quod illi dicti fuerint

"uncti Jehovae", constat ex pluribus locis in Verbo (Ut 1 Samuelis 10:1; 15:1; 6 1 Sam. 16:3, 6, 12; 24:7, 11 [B.A. 6, 10); cap. 1 Sam. 26:9, 11, 16, 23 7 : 2 Sam. cap. 1:16; 2:4, 7; 5:3; 19:22:1 Regnum 1:34, 35; 19:15, 16; 2 Regnum 9:3; 11:12; 23:30: Threni 4:20; Habakuk 3:13; Psalmuss 2:2, 6; 8 Ps. 20:7 [B.A. 6); Psalmuss 28:8; 9 45:8 [B.A. 7); 10 84:10 [B.A. 9); 11 79:21, 39, 52[B.A. 20, 38, 51); Psalmuss 132:17; et alibi).

Causa quod unxerint reges, erat, ut repraesentarent Dominum quoad judicium ex Divino Vero; quapropter in Verbo per "reges" significantur Divina vera (videatur supra, n. 31). Quod reges dicti fuerint "uncti Jehovae", et quod ideo sacrosanctum fuerit laedere illos, erat causa quia per "Unctum Jehovae" intelligitur Dominus quoad Divinum Humanum, tametsi quoad sensum litterae applicatur regi qui oleo unctus; Dominus enim cum in mundo fuit, fuit Ipsum Divinum Verum quoad Humanum, et fuit Ipsum Divinum Bonum Divini Amoris quoad ipsum Esse vitae suae, quod apud hominem vocatur anima ex patre, conceptus enim fuit ex Jehovah; Jehovah in Verbo est Divinum Bonum Divini Amoris, quod est Esse omnium vitae; inde est quod solus Dominus fuerit Unctus Jehovae ipsa essentia et ipso actu, quoniam Divinum Bonum Divini Amoris fuit in Ipso, ac Divinum Verum procedens ex ipso illo Bono in Humano Ipsius cum fuit in mundo (videatur supra, n. 63, 200, 228, 328; et in Doctrina Nova Hierosolymae, n. 293-295, 303-305). Reges autem terrae non fuerunt uncti Jehovae, sed ita dicti sunt quia repraesentabant Dominum qui solus Unctus Jehovae; (ac) ideo sacrosanctum fuit laedere reges terrae propter unctionem: at unctio regum terrae fiebat per oleum, unctio autem Domini quoad Divinum Humanum facta est per Ipsum Divinum Bonum Divini Amoris quod "oleum" significabat et "unctio" repraesentabat. Inde est quod Dominus dictus fuerit Messias et Christus; Messias in lingua Hebraea significat Unctum, similiter Christus in lingua Graeca (Johannes 1:42 [B.A. 41); cap. 4:25).

[17] Ex his constare potest quod ubi in Verbo dicitur "Unctus Jehovae" in sensu repraesentativo intelligatur Dominus; ut apud Esaiam,

"Spiritus Domini Jehovih super Me, ideo unxit Jehovah Me ad evangelizandum pauperibus; misit Me ad obligandum fractos corde, ad praedicandum captivis libertatem" (61:1).

Quod Dominus quoad Divinum Humanum sit quem unxit Jehovah, constat apud Lucam, ubi Dominus id aperte dicit his verbis,

Traditus est Jesu "Liber Esaiae prophetae; et revolvit librum, et invenit locum ubi erat scriptum, Spiritus Domini super Me, propter quod unxit Me, ad evangelizandum pauperibus misit Me, ad sanandum contritos corde, ad evangelizandum vinctis remissionem, et caecis visum, ad dimittendum sauciatos cum remissione, ad praedicandum annum Domini acceptum: postea convolvens librum dedit ministro, ac consedit; omnium autem in synagoga oculi erant detenti in Ipsum: coepit dicere ad illos, Hodie impleta est scriptura haec in auribus vestris" (4:17-21).

Apud Danielem,

"Scito ergo et percipito, ab exitu Verbi usque ad restituendum et ad aedificandum Hierosolymam, usque ad Messiam Principem septimanae septem (9:25):

"aedificare Hierosolymam" est instaurare ecclesiam ("Hierosolyma" est ecclesia); "Messias Princeps", seu "Unctus", est Dominus quoad Divinum Humanum.

[18] Apud eundem,

"Septimanae septuaginta decisae sunt... ad obsignandum visionem et prophetam, et ad ungendum Sanctum sanctorum" (9:24):

"obsignare visionem et prophetam" est concludere illa quae in Verbo de Domino dicta sunt, et complere illa; "ungere Sanctum sanctorum", est Divinum Humanum Domini in quo fuit Divinum Bonum Divini Amoris seu Jehovah.

[19] Per "Unctum Jehovae" in sequentibus locis etiam Dominus intelligitur:

Apud Davidem,

"Constiterunt reges terrae, et dominatores consultarunt una contra Jehovam et contra Unctum Ipsius:.... Ego unxi Regem meum super Zionem, montem sanctitatis meae" (Psalmuss 2:2, 6):

"reges terrae" sunt falsa, et "dominatores" sunt mala quae ab infernis, contra quae Dominus, cum fuit in mundo, pugnavit, et quae vicit et subjugavit; "Unctus Jehovae" est Dominus quoad Divinum Humanum, ex quo pugnavit; "Zion, mons sanctitatis", super quem dicitur Unctus in Regem, est regnum caeleste, quod est in bono amoris; hoc regnum est intimum caeli ac intimum ecclesiae.

[20] Apud eundem,

"Inveni Davidem servum meum, oleo sanctitatis (meae) unxi eum" (Psalmuss 89:21 [B.A. 20]):

per "Davidem" ibi intelligitur Dominus, ut quoque alibi (videatur supra, n. 205); "oleum sanctitatis" quo Jehovah unxit eum, est Divinum Bonum Divini Amoris. Quod sit Dominus qui per "Davidem" ibi intelligitur, patet ab illis quae ibi praecedunt et quae ibi sequuntur, dicitur enim,

Locutus in visione de sancto tuo, ... ponam in mari manum Ejus, et in fluviis dextram Ejus: Ille vocabit Me Pater meus etiam Ego Primogenitum dabo Eum, altum regibus terrae;... ponam in aeternum semen Ejus, et thronum Ejus sicut dies caelorum" (vers. 20, 26-30 [B.A. 19, 25-27, 29); praeter plura):

similiter alibi apud eundem,

In Zione "germinare faciam cornu Davidi, disponam lucernam Uncto meo; hostes ejus induam pudore, et super Ipsum florebit corona Ipsius" (Psalmuss 132:17, 18).

Quod etiam ibi Dominus per "Davidem' intelligatur, patet ab illis quae ibi praecedunt, ubi dicitur,

"Audivimus de Eo in Ephratha, invenimus Eum in agris silvae, intrabimus in habitacula Ejus, incurvabimus nos scabello pedum Ejus:... sacerdotes tui induentur justitia et sancti tui jubilabunt, propter Davidem servum tuum, ne avertas facies Uncti tui" (vers. 6-9, seq.):

ex quibus constare potest quod Dominus quoad Divinum Humanum suum ibi intelligatur per "Davidem", "Unctum Jehovae."

[21] Apud Jeremiam,

"Super montibus insectati sunt nos, in deserto insidiati sunt nobis, spiritus narium nostrarum, Unctus Jehovae, captus est in foveis eorum, de quo dixeramus, In umbra Illius viveremus inter gentes" (Threni 4:19, 20):

ibi etiam per "Unctum Jehovae" intelligitur Dominus, agitur enim ibi de impugnatione Divini Veri a falsis et malis, quod significatur per quod "super montibus insectati sint, et in deserto insidiati"; "spiritus narium" est ipsa vita caelestis quae a Domino (n. 9818).

[22] Ex his nunc sciri potest cur tam sacrosanctum fuit laedere unctum Jehovae, ut etiam patet ex Verbo:Ut in Libro Primo Samuelis,

Dixit David, "Absit a Jehovah mihi, si fecero verbum hoc domino meo uncto Jehovae, et mittam manum meam in eum, quia unctus Jehovae ille" (24:7, 11 [B.A. 6, 10]);

et alibi,

"Dixit David ad Abischaium, Ne perde eum, nam quis miserit manum in unctum Jehovae, et innocens sit?" (26:9.)

In Libro Secundo Samuelis,

Dixit David ad illum qui dixit se occidisse Saulem, "Sanguis tuus super capite tuo, quia dixisti, Occidi unctum Jehovae" (1:16, 2).

(Quod Schimei ideo Salomonis jussu interfectus sit, videatur 12 1 Reg. 2:36 ad finem.)

[23] (7) Quod usu communi receptum fuerit semet et alios ungere ad testificandum animi laetitiam ac benevolentiam, constat a sequentibus his locis:

Apud Amos,

"Qui bibunt ex scyphis Vini, et ex primitiis oleorum se ungunt, sed super confractione Josephi non afficiuntur dolore" (6:6):

apud Micham,

"Calcabis olivam, sed non unges te oleo" (6:15);

pro non laetaberis.

Apud Mosen,

"Oleae erunt tibi in omni termino tuo, sed oleo non unges te" (Deuteronomius 28:40);

similiter.

Apud Esaiam,

"Ad dandum illis cidarim pro cinere, oleum gaudii pro luctu" (61:3):

apud Davidem,

"Unxit te... Deus tuus oleo laetitiae prae sociis tuis" (Psalmuss 45:8 [B.A. 7]):

apud eundem,

"Exaltabis sicut monocerotis cornu meum, consenescam in oleo viridi" (Psalmuss 92:11 [B.A. 10]):

apud eundem,

Vinum laetificat cor hominis, ad exhilarandum facies oleo" (Psalmuss 104:15):

apud Lucam,

Jesus ad Simonem, "Ingressus sum in domum tuam, ... et oleo caput meum non unxisti; haec vero unguento unxit pedes meos" ([44,] 46).

Apud Matthaeum,

"Tu quando jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava, ne appareas hominibus jejunare" (6:17 [, 18], 18):

[24] "jejunare" significat lugere, quoniam in luctu jejunabant, et quia tunc desistebant a testificatione laetitiae; ideo tunc nec se oleo ungere solebant: ut apud Danielem,

"Ego Daniel fui lugens tribus septimanis, panem desideriorum non comedi, ac caro et vinum non venit ad os meum, et ungendo non unctus sum, usque dum implerentur tres septimanae dierum" (10 [2,] 3, 3).

Ex his patet quod usu receptum fuerit ungere semet et alios oleo; non oleo sanctitatis, quo ungebantur sacerdotes, reges, altare et tabernaculum, sed oleo communi, ex causa quia hoc "oleum" significabat laetum et faustum quod est amoris boni: "oleum" autem "sanctitatis" significabat Divinum Bonum; de quo dicitur,

"Super carnem hominis non fundetur, et in qualitate ejus non facietis sicut illud sanctum erit vobis: qui praeparaverit sicut illud, aut qui dederit ex eo super alienum, excidetur e populis suis" (Exodus 30:32, 33, 38).

[25] 8. Quod inde patent, quod "oleum" in Verbo significet bonum, ("oleum sanctitatis", quod praeparatum erat pro ungendo illa quae inservirent pro cultu in ecclesia, Divinum Bonum Divini Amoris, et "oleum" in genere bonum et ejus jucundum, ) constare etiam potest ex aliis locis in Verbo, ubi oleum nominatur, ut ex his sequentibus:

[26] - Apud Davidem,

"Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres una; sicut oleum bonum super capite Aharonis descendens in barbam, barbam Aharonis, quod descendit super os vestium ejus; sicut ros Chermonis qui descendit super montes Zionis; ibi praecepit Jehovah benedictioni vitae usque in aeternum" (Psalmuss 133:1-3):

quid haec significant, nemo scire potest, nisi qui scit quid significant "fratres", quid "oleum super caput Aharonis", quid "barba" ejus, et "os vestium" ejus, et quid "ros Chermonis", et "montes Zionis": per "fratres" ibi significatur bonum et verum, nam illi dicuntur fratres in Verbo; quare per "Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres una" significatur quod in conjunctione boni et veri sit omne bonum et jucundum caeleste, nam omne caeleste bonum et jucundum est ex conjunctione boni et veri; per "oleum super caput descendens in barbam, barbam Aharonis, quod descendit super os vestium ejus", significatur quod inde omne bonum et jucundum caeli ab intimis ad ultima, per "caput" enim significatur intimum, per "barbam" ultimum, per "descendere super os vestium" significatur influxus et conjunctio boni caelestis et boni spiritualis. (Quod in Verbo bonum et verum dicantur "fratres", videatur n. 367, 3160, 9806; quod "caput" significet intimum, n. 4938, 4939, 9656, 9913, 9914; quod "barba" ultimum, n. 9960; quod "os vestium" influxum et conjunctionem boni 13 caelestis et spiritualis, ita boni et veri, n. 9913, 9914; et dicitur "Aharon", quia per illum repraesentabatur Dominus quoad Divinum Bonum; omne enim bonum, et omnis conjunctio boni et veri ab Ipso est, n. 9806, 14 9946, 10017.) Per "rorem Chermonis" significatur Divinum Verum, et per "montes Zionis" significatur Divinum Bonum; inde per "sicut ros Chermonis qui descendit super montes Zionis", significatur conjunctio veri et boni, de qua ibi agitur: et quia ex conjunctione illa omnis vita spiritualis est angelis et hominibus, etiam dicitur, "Ibi praecepit Jehovah benedictioni vitae in aeternum."

(Quod "ros" significet Divinum Verum videatur n. 3579, 8455; quod "montes" significent Divinum Bonum, et unde hoc, n. 795, 4210, 6435, 8327, 8758, 10438, 15 10608; et quod "Zion" significet ecclesiam ubi bonum amoris, n. 2362, 9055 fin. ) Inde patet quale Verbum est in suo spirituali, tametsi ita sonat in littera.

[27] Apud Ezechielem,

"Inivi foedus tecum... ut esses Mihi, et lavi te aquis, et ablui sanguines tuos a super te, unxique te oleo, et vestivi te acupicto, et calceavi te taxo... similam, mel et oleum comedisti; unde pulchra facta es valde, et prosperata es usque ad regnum" (16:8-10, 13):

haec de Hierosolyma, per quam significatur ecclesia; quare singula haec significant spiritualia quae ecclesiae sunt. Quod haec non dicta sint de habitatoribus Hierosolymae, nempe quod Jehovah "laverit illos aquis", "abluerit sanguines eorum", "vestiverit acupicto", et "calceaverit taxo", patet; sed per "lavare aquis" significatur per vera reformare et purificare; per "abluere sanguines" significatur falsa mali removere, per "ungere oleo" significatur bono amoris donare, per "vestire acupicto et calceare taxo" significatur instruere cognitionibus veri et boni ex Verbi sensu litterae seu ultimo; per "similam, mel et oleum comedere" significatur appropriare verum ac bonum; per quod "inde pulchra facta sit" significatur quod intelligens, et per "prosperata usque ad regnum" significatur quod sic facta sit ecclesia ("regnum" est ecclesia).

[28] Apud Jeremiam,

"Redemit Jehovah Jacobum, ... unde Venient et canent in 16 altitudine Zionis, et confluent ad bonum Jehovae, ad triticum, et ad mustum et ad oleum, et ad filios gregis et armenti; et fiet anima eorum sicut hortus irriguus" (31:11, 12):

per "mustum et oleum" significatur verum et bonum. (Quid per cetera, videatur mox supra, n. 374(d).)

[29] Apud Joelem,

"Filii Zionis gaudete, et laetamini in Jehovah Deo 17 vestro, quia dedit vobis pluviam tempestivam in justitiam, ... ut plenae sint areae frumento puro, exundent torcularia mustum et oleum" (2:23, 24):

etiam ibi per "mustum et oleum" significatur verum et bonum ecclesiae; nam per "filios Zionis", ad quos haec dicuntur, significantur illi qui ab ecclesia; per "pluviam tempestivam in justitiam, significatur Divinum Verum influens in bonum, unde eorum conjunctio, fructificatio et multiplicatio; et per "areas plenas frumento puro" significatur plenitudo inde.

[30] Apud eundem,

"Devastatus est ager, luxit terra, quia devastatum est frumentum, exaruit mustum, languet oleum" (1:10):

per haec significatur quod omnia ecclesiae, quae in genere se referunt ad bonum amoris et verum fidei, devastata sint; "ager" est ecclesia, et quoque "terra"; "ager" ecclesia ex receptione veri, et "terra" ecclesia ex perceptione boni: "frumentum" est omne ejus, "mustum" est verum, et "oleum" bonum.

[31] Apud Esaiam,

"Cantabo Dilecto meo canticum amici mei...; vinea fuit Dilecto meo in cornu filii olei, quam circumdedit et elapidavit, et plantavit eam vite nobili;... et exspectavit ut faceret uvas, sed fecit labruscas" (5:1 [, 2], 2):

per "vineam quae Dilecto in cornu filii olei", significatur ecclesia spiritualis, cui vera ex bono amoris, ita praestantissima, "vinea" enim significat ecclesiam spiritualem, seu ecclesiam quae in veris ex bono est; inauguratio ejus intelligitur per "cornu olei" nam inaugurationes fiebant per oleum ex cornu, ac "filius olei" est verum ex bono; per "Dilectum" intelligitur Dominus, quia Ipse ecclesias instaurat, de quo ideo dicitur "quam circumdedit et elapidavit et plantavit vite nobili"; "vitis nobilis" est verum spirituale ex caelesti seu verum ex bono amoris; per "uvas" quas exspectavit ut faceret, significantur bona charitatis, quae sunt bona vitae; et per "labruscas" quas fecit significantur mala opposita bonis charitatis, seu mala vitae.

[32] Apud Hoscheam,

"In die illo... exaudiam caelos, et hi exaudient terram, et terra exaudiet frumentum et mustum et oleum, et haec exaudient Jisreelem; et seminabo eam Mihi in terra" (2:21-23);

haec dicta sunt de Nova Ecclesia a Domino instauranda, et per "exaudire" intelligitur obedire et recipere: sequens et in ordine succedens obedientia et receptio ita describitur; quod caeli recepturi sint a Domino, intelligitur per "exaudiam caelos"; quod ecclesia receptura sit e caelis, ita per caelos a Domino, intelligitur per quod "caeli exaudient terram"; quod bonum et verum recepturum sit ab ecclesia, intelligitur per quod "terra exaudiet frumentum et mustum et oleum" ("mustum" est verum ac "oleum" est bonum); et quod illi ab ecclesia, apud quos bonum et verum est, inde recepturi sint, intelligitur per quod "haec exaudient Jisreelem": quod non terra, ejus frumentum, mustum et oleum intelligatur, sed ecclesia cum ejus bonis et veris, patet, nam dicitur, "Seminabo Jisreelem Mihi in terra."

[33] Apud Esaiam,

"Dabo in deserto cedrum schittae, et myrtum, et arborem olei; ponam in solitudine abietem, taedam et buxum" (41:19):

haec de instauratione ecclesiae a Domino apud gentes dicta sunt; et per "desertum" et per "solitudinem" significatur ubi prius non bonum quia non verum; per "cedrum schittae", "myrtum" et "arborem olei" significatur bonum spirituale et caeleste; ac per "abietem", "taedam" et "buxum" significatur bonum et verum inde in naturali; per unamquamvis enim arborem aliquid boni et veri ecclesiae in Verbo significatur, et illa ecclesiae quae sunt in spirituali seu interno homine significantur per "cedrum schittae", "myrtum" et "arborem olei"; et illa ecclesiae quae sunt in naturali seu externo homine per "abietem", "taedam" et "buxum."

[34] Apud Davidem,

" (Jehovah) Pastor meus, non carebo; in pascuis herbae cubare faciet me, ad aquas quietum deducet me;... dispones ante me mensam coram inimicis meis; pinguefacies oleo caput meum, poculum meum abundabit" (Psalmuss 23:1, 2, 5):

per haec in sensu interno intelligitur quod qui confidit Domino ducatur in omnia bona et vera caeli et abundet jucundis eorum; per "Pastorem meum" intelligitur Dominus; per "pascua herbae" significantur cognitiones veri et boni; per "aquas quietum" significantur vera caeli inde; per "mensam" significatur nutritio spiritualis; per "pingue facere oleo caput" significatur sapientia quae ex bono; per "poculum meum abundabit" significatur intelligentia quae ex veris, per "poculum" enim simile significatur quod per "vinum" dicuntur "pascua herbae" et "aquae quietum", sicut forent comparationes, ex causa quia Dominus vocatur Pastor, et pastoris grex in pascua herbae et ad aquas limpidas ducitur; sed usque sunt correspondentiae.

[35] Apud Ezechielem,

"Jehudah et terra Israelis fuerunt negotiatores tui, in triticis minnith et pannag, et in melle et oleo et balsamo" (27:17)

Haec dicta sunt de Tyro, per quam significatur ecclesia quoad cognitiones veri et boni, et ita per "Tyrum" significantur cognitiones veri et boni ecclesiae: ac per "Jehudam" et "terram Israelis", qui negotiatores, significatur ecclesia; per "Jehudam" ecclesia quoad bonum, et per "terram Israelis" ecclesia quoad vera ex bono; et per "negotiari" significatur comparare sibi et communicare aliis: per "tritica minnith et pannag" significantur bona et vera in genere; et per "mel", "oleum", "balsamum", bona et vera in specie, per "mel" et "oleum bona", et per "balsamum" vera quae ex bono grata sunt; nam omnia vera quae ex bono, in caelo percipiuntur fragrantia et inde grata; quae etiam causa fuit quod oleum unctionis ex variis fragrantiis confectum fuerit (de quo Exodus 30:22-33); et quoque oleum lucernarum (de quo Exodus 27:20, 21).

[36] Apud Mosen,

Jehovah "cibavit proventu agrorum, sugere fecit eum mel e rupe, et oleum e saxo petrae" (Deutr. 32:13 18 0):

haec de Antiqua Ecclesia; "sugere oleum e saxo petrae" pro imbui bono per vera fidei; "mel" est bonum et jucundum naturale, "oleum" est bonum et jucundum spirituale, ac "rupes" et "saxum petrae" est verum fidei a Domino: si non spiritualia per haec intelligerentur, quid foret quod "sugeret mel e rupe, et oleum e saxo petrae?"

[37] Apud Habakuk,

"Ficus non florebit, nec proventus e vitibus, mentietur opus 19 1olivae, et agri non ferent cibum" (3:17):

hic non ficus, nec vitis, nec oliva, nec agri intelliguntur, sed caelestia quibus correspondent: "ficus" correspondet bono naturali, et inde significat illud; "vitis" correspondet bono spirituali, quod in sua essentia est verum; "oliva", ut fructus ex quo oleum, correSpondet bono amoris actu; et "agri" correspondent omnibus ecclesiae; "proventus" et "cibi" inde significant omnia quae sunt nutritionis spiritualis: inde patet quid illa in ordine significant.

[38] Apud Hoscheam,

"Ephraim pascens ventum, ... foedus cum Assyrio pangunt, et oleum in Aegyptum defertur" (12:2 [B.A. 1]):

haec prorsus non intelliguntur nisi sciatur quid "Ephraim", quid "Assyrius", et quid "Aegyptus": describitur ibi intellectuale proprium hominis, quod per ratiocinia ex scientificis pervertit et adulterat bona ecclesiae; "Ephraim" est intellectuale, "Assyrius" ratiocinatio, et "Aegyptus" scientificum; inde "oleum in Aegyptum deferre" est bona ecclesiae per ratiocinia ex scientificis pervertere.

[39] Apud Sachariam,

"Vidi candelabrum auri duae oleae juxta id, una a dextra lecythi, et una ad sinistram ejus:... hi sunt duo filii olei stantes juxta Dominum totius terrae" (4:2, 3, 14):

"duae oleae" et "duo filii olei" sunt bonum amoris in Dominum, et bonum charitatis erga proximum, hoc ad sinistram Ipsius, illud ad dextram Ipsius.

[40] Similiter in Apocalypsi,

Duo testes prophetabant dies mille ducentos 20 2sexaginta;... hi sunt duae oleae, et duo candelabra coram Deo terrae stantia" (11:3, 4):

"duae oleae" et "duo candelabra" sunt eadem illa bona, quae quia sunt a Domino, vocantur "duo testes"; sed de his plura in explicatione eorum.

[41] Quoniam "oleum" significabat bonum amoris in Dominum et bonum charitatis erga proximum, ideo

Dominus assimilabat regnum caelorum decem virginibus, quarum quinque habebant oleum in lampadibus, et quinque non habebant; quare hae vocantur stultae, et illae prudentes (Matthaeus 25:1-11):

per "decem virgines" significantur omnes qui ab ecclesia, et per "quinque" significantur aliqui seu pars eorum, nam haec significantur per numeros "decem" et "quinque" in Verbo, ac per "virginem" seu "filiam" significatur ecclesia; per "oleum" significatur bonum amoris in Dominum et bonum charitatis erga proximum, et per "lampades" significantur vera quae fidei vocantur; inde constare potest quid per illa in sensu spirituali 21 3intelligitur, quod nempe qui sciunt vera ex Verbo seu ex doctrina ecclesiae, ac non in bono amoris et charitatis sunt, hoc est, non vivunt secundum illa, 22 4sint virgines quae oleum non habent in lampadibus, et quae ideo non admittuntur in caelum; sed quod illi qui in bono amoris et charitatis sunt, et inde in veris ex Verbo aut ex doctrina ecclesiae, sint virgines quae habent oleum in lampadibus, et recipiuntur in caelo; inde patet unde est quod hae virgines dicantur "prudentes", at illae "stultae."

[42] Quoniam "oleum" significabat bonum amoris et charitatis, ac "vinum" significabat verum, ideo

Dominus dicit de Samarita, qui iter faciens vidit in via vulneratum a latronibus, quod infuderit oleum et vinum in vulnera ejus, et dein sustulerit eum super proprium jumentum, duxerit in diversorium, et dixerit ut curam ejus haberent (Luca 10:33-35):

haec in sensu spirituali ita percipiuntur; per "Samaritam" intelliguntur gentes quae in bono charitatis erga proximum erant; per "vulneratum a latronibus" intelliguntur qui infestantur ab illis qui ab inferno sunt, illi enim sunt latrones, quia vitam spiritualem hominis laedunt et occidunt; per "oleum et vinum" quae infudit in vulnera ejus intelliguntur spiritualia quae sanant hominem, per "oleum" bonum et per "vinum" verum; per quod "sustulerit illum super proprium jumentum" significatur quod hoc fecerit secundum suam intelligentiam quantum posset, "equus" enim significat intellectuale, pariter "jumentum"; quod "duxerit eum in diversorium, et dixerit ut curam ejus haberent", significat quod ad illos qui instructi sunt in ecclesiae doctrina ex Verbo, qui eum sanare possent plus quam ille, qui adhuc in ignorantia: ita haec verba intelliguntur in caelo; ex quibus etiam patet quod Dominus, cum fuit in mundo, per meras correspondentias locutus sit, ita pro mundo et pro caelo simul.

[43] Quoniam "oleum" significabat bonum amoris et charitatis, et per id sanantur qui spiritualiter aegroti sunt, ideo dicitur de discipulis Domini

Quod Unxerint oleo multos et sanaverint (Marcus 6:13).

(Praeterea quid per "oleum praeparatum ad lucernas", et quid per "oleum praeparatum ad unctiones", in specie significatur, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 9778-9789, et n. 10250-10288, ubi explicata sunt.) Ex his nunc videri potest quod per "oleum" significetur bonum caeleste et bonum spirituale, seu bonum amoris in Dominum, et bonum charitatis erga proximum; per "oleum unctionis" bonum amoris in Dominum a Domino, et per "oleum lucernarum" bonum charitatis a Domino erga proximum.

脚注:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.
8. The editors made a correction or note here.
9. The editors made a correction or note here.
10. The editors made a correction or note here.
11. The editors made a correction or note here.
12. The editors made a correction or note here.
13. The editors made a correction or note here.
14. The editors made a correction or note here.
15. The editors made a correction or note here.
16. The editors made a correction or note here.
17. The editors made a correction or note here.
18. The editors made a correction or note here.
19. The editors made a correction or note here.
20. The editors made a correction or note here.
21. The editors made a correction or note here.
22. The editors made a correction or note here.

  
/1232