圣经文本

 

Genesis第38章:19

学习

       

19 et surgens abiit : depositoque habitu quem sumpserat, induta est viduitatis vestibus.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#4110

学习本章节

  
/10837  
  

4110. ‘Laban iverat ad tondendum gregem suum’: quod significet statum usus et finis boni quod grex Labanis, constat ex significatione ‘tondere’ quod sit usus, ita finis, nam usus est finis, de qua sequitur: et ex significatione ‘gregis’ quod sit bonum, de qua n. 343, 2566; inde patet quod status usus et finis significetur per ‘ire ad tondendum’. Agitur nunc de separatione boni medii quod est ‘Laban’, a bono comparato inde quod est ‘Jacob’; sed quomodo se 1 cum separatione habet, nec sciri potest quam a societatibus spirituum qui in bono Illo sunt et a quibus illud apud hominem influit, de qua re ab experientia haec licet referre:

[2] sunt spiritus boni et sunt spiritus mediae sortis et sunt spiritus mali, qui adjunguntur homini cum regeneratur, ob finem ut introducatur 2 per illos in bona et vera 3 genuina, et hoc mediis angelis a Domino, sed sunt tales spiritus seu societates spirituum qui cum regenerando non concordant, modo quoad tempus, quare cum usum praestiterant, separantur; separatio illorum fit diversimode, et aliter separatio spirituum bonorum, aliter spirituum mediae sortis, et aliter spirituum malorum; separatio spirituum bonorum fit quando id non sciunt, ex beneplacito Domini scientes quod illis bene sit ubicumque sunt, seu quocumque a Domino transferuntur; separatio autem spirituum mediae sortis fit per plura media, usque dum in libero recedunt, remittuntur enim in statum boni 4 sui, proinde in statum usus et finis inde 5 , ut ibi percipiant jucundum suum et beatum suum, sed quia ex 6 consortio priore traxerunt volupe, reducuntur aliquoties, et remittuntur aliquoties, usque dum sentiunt injucundum in diutius morando et sic in libero recedunt; spiritus autem mali quidem etiam in libero removentur, sed in libero quod illis apparet ut liberum; adjunguntur ut inducant negativa quae discutienda, ut melius confirmetur homo in veris et bonis; cumque homo incipit confirmari in illis, tunc injucundum percipiunt, et jucundum in separatione, ita ex libero quod est jucundi illorum, separantur: ita se habet cum separatione spirituum apud hominem cum regeneratur, proinde ita cum mutationibus status ejus quoad bonum et verum. 7

[3] Quod ‘tondere gregem’ sit usum facere, patet ex eo quod tonsio gregis in sensu interno non aliud sit quam usus, nam lana inde: quod tonsio gregis sit usus, etiam patet ab his apud Mosen,

Omne primogenitum, quod nascitur in armento tuo, et in grege tuo, sanctificabis Jehovae Deo tuo; non facies opus per primogenitum bovis tui, et non tondebis primogenitum gregis tui; sed coram Jehovah Deo tuo comedes illud quotannis in loco quem elegerit Jehovah, Deut. 15:19 [, 20];

ubi ‘non tondere primogenitum gregis’ est non usum domesticum inde facere: 8 quia ‘tonsio gregis’ significabat usum, ideo' inter officia et munia insignia tunc temporis fuit ‘tondere gregem, et adesse tonsionibus’; ut constare potest a Jehudah, quod ‘tonderet gregem suum’, Gen. 38:12, 13;

et ex filiis Davidis, in libro 2 Samuelis, 9

Fuit post biennium dierum, et erant tonsores Abshalomo in Baalhazor, quod in Ephraimo, et vocavit Abshalom omnes filios regis, et venit Abshalom ad regem, et dixit, Ecce quaeso tonsores servo tuo, eat quaeso rex, et servi sui 10 cum servo tuo, 2 Sam. 13:23, 24.

脚注:

1. The Manuscript places this after separatione.

2. The Manuscript has introducantur

3. vere, in the First Latin Edition

4. The Manuscript has amoris

5. The Manuscript has sui boni

6. The Manuscript inserts adhuc.

7. The Manuscript has tales sunt separationes spirituum apud hominem cum regeneratur, inde tales sunt mutationes status quoad bonum et verum apud illum

8. The Manuscript inserts et.

9. The Manuscript inserts Et.

10. tui, in the Manuscript, the First Latin Edition.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#1823

学习本章节

  
/10837  
  

1823. ‘Accipe vitulam triennem, et capram triennem, et arietem triennem’: quod significet illa quae repraesentativa sunt caelestium Ecclesiae, constat ex significatione ‘eorundem in sacrificiis: nemo qui sane cogitat, potest credere quod diversa animalia quae sacrificabantur, nihil aliud significarent quam sacrificia, aut quod bos et juvencus aut vitulus, simile ac ovis, haedus, capra, et haec idem ac agnus, et quod simile turtur et pulli columbarum, cum tamen unumquodvis animal suam specialem significationem habuit; quod constare satis potest ex eo quod nusquam unum oblatum sit pro altero, et quod expresse nominata sint quae in holocaustis et sacrificiis quotidianis, sabbatorum et festorum, quae in voluntariis, votivis e eucharisticis, quae in expiatoriis reatus et peccati, quae in purificatoriis, essent; quod nusquam fuisset nisi speciale quid per unumquodvis animal repraesentatum et significatum fuisset;

[2] quid autem significet unumquodvis in specie, nimis prolixum foret hic exponere; satis est scire hic quod caelestia sint quae per ‘animalia’ significantur, et quod spiritualia per ‘aves’, et quod per unumquodvis aliquid speciale caeleste et spirituale; ipsa Ecclesia et omnia Ecclesiae Judaicae fuerunt repraesentativa talium quae sunt regni Domini, ubi nihil nisi caeleste et spirituale est, hoc est, nihil nisi quam quod amoris et fidei, ut satis quoque constare potest a significatione ‘bestiarum mundarum et utilium, de quibus n. 45, 46, 142, 143, 246, 714, 715, 776, quae quia in Antiquissimis Ecclesiis caelestia bona significabant, postea in Ecclesia cum cultus modo externus et is repraesentativus aestimabatur et agnoscebatur, repraesentativa facta sunt.

[3] Quia hic de statu Ecclesiae agitur, et praedicitur qualis futurus, ostensum est per similia repraesentativa coram Abramo, prorsus ut hic memoratur, sed usque in sensu interno significantur talia; quod quisque potest scire et cogitare; quid enim opus foret vitulam triennem, capram triennem, arietem triennem, turturem et pullum sumere, in binas partes illa dividere, et ita ponere, nisi omnia et singula significativa fuissent? quid autem significant, constare potest a sequentibus.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.