圣经文本

 

Genesis第38章

学习

   

1 Eodem tempore, descendens Judas a fratribus suis, divertit ad virum Odollamitem, nomine Hiram.

2 Viditque ibi filiam hominis Chananæi, vocabulo Sue : et accepta uxore, ingressus est ad eam.

3 Quæ concepit, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Her.

4 Rursumque concepto fœtu, natum filium vocavit Onan.

5 Tertium quoque peperit : quem appellavit Sela ; quo nato, parere ultra cessavit.

6 Dedit autem Judas uxorem primogenito suo Her, nomine Thamar.

7 Fuit quoque Her primogenitus Judæ nequam in conspectu Domini : et ab eo occisus est.

8 Dixit ergo Judas ad Onan filium suum : Ingredere uxorem fratris tui, et sociare illi, ut suscites semen fratri tuo.

9 Ille sciens non sibi nasci filios, introiens ad uxorem fratris sui, semen fundebat in terram, ne liberi fratris nomine nascerentur.

10 Et idcirco percussit eum Dominus, quod rem detestabilem faceret.

11 Quam ob rem dixit Judas Thamar nurui suæ : Esto vidua in domo patris tui, donec crescat Sela filius meus : timebat enim ne et ipse moreretur, sicut fratres ejus. Quæ abiit, et habitavit in domo patris sui.

12 Evolutis autem multis diebus, mortua est filia Sue uxor Judæ : qui, post luctum consolatione suscepta, ascendebat ad tonsores ovium suarum, ipse et Hiras opilio gregis Odollamites, in Thamnas.

13 Nuntiatumque est Thamar quod socer illius ascenderet in Thamnas ad tondendas oves.

14 Quæ, depositis viduitatis vestibus, assumpsit theristrum : et mutato habitu, sedit in bivio itineris, quod ducit Thamnam : eo quod crevisset Sela, et non eum accepisset maritum.

15 Quam cum vidisset Judas, suspicatus est esse meretricem : operuerat enim vultum suum, ne agnosceretur.

16 Ingrediensque ad eam, ait : Dimitte me ut coëam tecum : nesciebat enim quod nurus sua esset. Qua respondente : Quid dabis mihi ut fruaris concubitu meo ?

17 dixit : Mittam tibi hædam de gregibus. Rursumque illa dicente : Patiar quod vis, si dederis mihi arrhabonem, donec mittas quod polliceris.

18 Ait Judas : Quid tibi vis pro arrhabone dari ? Respondit : Annulum tuum, et armillam, et baculum quem manu tenes. Ad unum igitur coitum mulier concepit,

19 et surgens abiit : depositoque habitu quem sumpserat, induta est viduitatis vestibus.

20 Misit autem Judas hædum per pastorem suum Odollamitem, ut reciperet pignus quod dederat mulieri : qui cum non invenisset eam,

21 interrogavit homines loci illius : Ubi est mulier quæ sedebat in bivio ? Respondentibus cunctis : Non fuit in loco ista meretrix.

22 Reversus est ad Judam, et dixit ei : Non inveni eam : sed et homines loci illius dixerunt mihi, numquam sedisse ibi scortum.

23 Ait Judas : Habeat sibi, certe mendacii arguere nos non potest, ego misi hædum quem promiseram : et tu non invenisti eam.

24 Ecce autem post tres menses nuntiaverunt Judæ, dicentes : Fornicata est Thamar nurus tua, et videtur uterus illius intumescere. Dixitque Judas : Producite eam ut comburatur.

25 Quæ cum duceretur ad pœnam, misit ad socerum suum, dicens : De viro, cujus hæc sunt, concepi : cognosce cujus sit annulus, et armilla, et baculus.

26 Qui, agnitis muneribus, ait : Justior me est : quia non tradidi eam Sela filio meo. Attamen ultra non cognovit eam.

27 Instante autem partu, apparuerunt gemini in utero : atque in ipsa effusione infantium unus protulit manum, in qua obstetrix ligavit coccinum, dicens :

28 Iste egredietur prior.

29 Illo vero retrahente manum, egressus est alter : dixitque mulier : Quare divisa est propter te maceria ? et ob hanc causam, vocavit nomen ejus Phares.

30 Postea egressus est frater ejus, in cujus manu erat coccinum : quem appellavit Zara.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#4925

学习本章节

  
/10837  
  

4925. ‘Et ecce exivit frater ejus’: quod significet boni verum, constat ex significatione ‘fratris’ quod sit consanguineum ex bono, de qua n. 3815, 4267, ita boni verum; boni verum est id verum quod ex bono est, seu est illa fides quae ex charitate. Agitur hic in sensu interno de primogenitura apud illos qui renascuntur seu regenerantur a Domino, proinde de primogenitura in Ecclesia; disceptatum fuit ab antiquissimis temporibus quid primogenitum, num bonum quod ‘est’ charitatis, vel num verum quod est fidei; et quia bonum cum renascitur homo et fit Ecclesia, non apparet, sed se occultat in interiore homine, et solum se manifestat in quadam affectione quae non manifeste cadit in sensum externi seu naturalis hominis prius quam renatus est, at verum se manifestat, hoc enim intrat per sensus et se in memoria externi seu naturalis hominis reponit, idcirco plures lapsi sunt in illum errorem quod verum sit primogenitum, et tandem etiam in illum quod verum sit essentiale Ecclesiae, et tam essentiale ut verum quod vocatur fides, salvare possit absque bono quod est charitatis;

[2] ex uno hoc errore perplures alii derivati sunt, qui non solum doctrinam sed etiam vitam infectarunt, sicut quod utcumque homo vivit, modo fidem habeat, salvetur; quod etiam scelestissimi, si modo in ultima mortis hora confitentur 1 talia quae sunt fidei, recipiantur in caelum; quod in caelum quisque recipi possit solum ex gratia, qualiscumque ei vita fuerit; et quia in illa doctrina sunt, etiam tandem non sciunt quid charitas, nec illam curant; et denique nec credunt dari, consequenter nec caelum nec infernum; causa est quia fides absque charitate seu verum absque bono nihil docet, et quo magis recedit a bono, eo magis infatuat hominem; est enim bonum, in quod et per quod influit Dominus et dat intelligentiam et sapientiam, proinde intuitionem superiorem, et quoque perceptionem num ita sit vel non ita sit.

[3] Ex his constare potest quomodo habet cum primogenitura, quod illa bono sit actualiter et quod illa vero sit apparenter; hoc nunc est quod in sensu interno hic per partum duorum filiorum Tamaris describitur; per ‘dibaphum’ enim quod obstetrix ligavit super manu, significatur bonum, ut n. 4922 ostensum est; per ‘exire prius’ significatur prioritas, n. 4923, per ‘reducere manum’ significatur quod bonum potentiam suam occultaret, ut mox supra dictum; per quod ‘exivit frater ejus’ significatur verum; per quod ‘rupisti super te rupturam’ significatur separatio veri a bono apparenter; per ‘post exivit frater ejus’ significatur quod bonum actualiter prius, et per ‘cujus super manu dibaphum’ significatur 2 agnitio quod bonum; non enim prius agnoscitur bonum quod prius sit quam postquam renatus est homo, tunc enim homo agit ex bono, et ex illo spectat verum et ejus quale;

[4] haec sunt quae continentur in sensu interno, in quo docetur quomodo se habet cum bono et vero apud hominem qui e novo nascitur, quod nempe bonum actualiter primo loco sit, sed verum apparenter, et quod bonum non appareat quod primo loco sit 3 quando homo regeneratur, sed tunc manifeste quando 4 regeneratus est; sed haec ulterius explicare non opus est, sunt enim prius explicata, quae videantur n. 3324, 3325, 3494, 3539, 3548, 3556, 3563, 3570, 3576, 3603, 3701, 4243, 4244, 4247, 4337; et quod ab antiquis temporibus controversum sit de primogenitura num bono vel vero, seu num charitati aut fidei, n. 2435.

[5] 5 Quia Dominus in supremo sensu est Primogenitus, et inde amor in Ipsum et charitas erga proximum, idcirco in Ecclesia repraesentativa lex lata est quod primogenita Jehovae essent, de qua apud Mosen,

Sanctifica Mihi omne primogenitum, aperturam 6 uteri inter filios Israelis, in homine et in bestia Mea sunto, Exod. 13:2: Transire facies omnem aperturam uteri Jehovae, et 7 omnem aperturam foetus bestiae, quotquot erunt tibi masculi, Jehovae erunt, Exod. 13:12: Omnis apertura uteri Mihi, ideo quoad omne pecus tuum, masculum dabis, aperturam bovis et pecudis, Exod.

34:19: Omnis apertura uteri quoad omnem carnem, quam adducent Jehovae, de hominibus et be bestiis, tibi erit, sed tamen redimendo redimes omnem primogenitum hominis,

Num. 18:15: Ego ecce accepi Levitas 8 e medio filiorum Israelis, loco omnis primogeniti, aperturae uteri de filiis Israelis, ut sint Mihi Levitae, Num. 3:12;

[6] quia id primogenitum est quod aperit uterum, idcirco ubi 9 nominatur ibi primogenitum, etiam dicitur apertura uteri ut sit bonum quod significatur; quod id bonum sit, patet a singulis in sensu interno, imprimis ab his quae memorantur de filiis Tamaris, quod Zerah per manum aperuerit uterum, per quem quod bonum repraesentetur, constat etiam a 10 dibapho super manu ejus, de quo n. 4922 11 ; uterus etiam 12 , de quod dicitur apertura, est ubi bonum et verum, proinde Ecclesia, videatur n. 4918, quem aperire 13 est potentiam dare ut nascatur verum.

[7] Quia 14 Dominus est solus primogenitus, est enim 15 Ipsum Bonum, et a Bono ipsius est omne verum, ideo quoque ut Jacobus qui non primogenitus fuit, Ipsum repraesentaret, ei permissum fuit ut primogenituram ab Esavo fratre suo emeret, et quia hoc non satis, appellatus est Israel ut per id nomen repraesentaret bonum veri, nam ‘Israel’ in sensu repraesentativo est bonum quod per verum, n. 3654, 4286, 4598.

脚注:

1. confiteantur

2. postea exivit frater ejus, cujus super manu dibaphum, significatur quod bonum actualiter prius, et

3. primo loco sit non appareat

4. dum

5. The Manuscript inserts Et.

6. In the Hebrew apertura is a substantive, independent of primogenitum.

7. etiam

8. Leviratas, in the First Latin Edition

9. quapropter cum

10. ab illis quae de

11. supra Arcana Coelestia 4922 ostensa sunt

12. enim

13. et aperire illum

14. Et quia

15. quoniam est

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#3324

学习本章节

  
/10837  
  

3324. ‘Dixit Jacob’: quod significet doctrinam veri, constat ex repraesentatione ‘Jacobi’ quod sit doctrina veri naturalis, de qua n. 3305, seu quod idem, illi qui in doctrina veri sunt. Agitur 1 in his versibus usque ad finem hujus capitis, de jure prioritatis, num sit veri aut num boni, seu quod idem, num doctrinae veri aut num vitae boni, seu quoque quod idem, num fidei quatenus haec est verum doctrinae, aut num charitatis quatenus haec est bonum vitae; homo cum ex perceptione naturali concludit, credit quod fides quatenus est 2 verum doctrinae, prior sit quam charitas quatenus est bonum vitae, quia quomodo intrat verum quod est doctrinae, percipit, non autem quomodo bonum quod est vitae; illud enim intrat per viam externam nempe sensualem, hoc autem per viam internam; tum 3 quod non aliter scire 4 possit quam quod verum quia docet quid bonum, sit prius bono; etiam quia reformatio hominis fit per verum et quoque secundum verum, usque adeo ut perficiatur homo quoad bonum quantum veri ei conjungi queat, consequenter quod perficiatur bonum per verum; et magis quia in vero potest esse homo, et ex illo cogitare et loqui, et hoc cum apparente zelo, tametsi non simul est in bono; etiam ex vero esse in fiducia salvationis: haec et plura alia faciunt quod homo cum ex sensuali et naturali homine judicat, autumet quod verum quod est fidei, sit prius quam bonum quod est charitatis; sed 5 illa omnia sunt ratiocinia ex fallaciis, quia ita coram sensuali et naturali homine apparet;

[2] ipsum bonum quod vitae est prius; bonum quod vitae, est ipsa humus cui inseminanda vera, et qualis humus, talis receptio seminum, hoc est, verorum fidei; recondi quidem prius possunt vera in memoria, sicut semina in theca, aut sicut apud aviculas in gutturali earum loculo, sed non fiunt hominis nisi humus sit praeparata, et qualis humus, hoc est, quale bonum, 6 talis germinatio et fructificatio illorum: sed videantur quae de his multoties prius ostensa sunt, quae adducuntur ut sciatur inde quid bonum et quid verum, et quod prioritas sit bono et non vero, nempe,

[3] cur non distincta idea inter bonum et verum habeatur, n. 2507: quod bonum influat per viam internam homini ignotam, verum autem comparetur per viam externam homini notam, n. 3030, 3098: quod vera sint vasa recipientia boni, n. 1496, 1832, 1900, 2063, 2261, 2269, 3068, 3318: quod bonum agnoscat suum verum cui conjungatur, n. 3101, 3102, 3179 et quod exquisitissime exploretur et praecaveatur ne falsum conjungatur bono, et ne verum malo, n. 3033, 3101, 3102: quod bonum faciat sibi verum cui conjungatur, quia non aliud pro vero agnoscit quam quod concordat, n. 3161:

[4] quod verum non aliud sit quam quod ex bono, n. 2434 quod verum sit forma boni, n. 3049 quod verum habeat in se imaginem boni, et in bono ipsam effigiem sui ex qua, n. 3180: quod semen quod est verum, radicetur in bono quod est charitatis 880: quod fides nusquam dabilis sit quam in vita sua, hoc est, in amore et charitate, n. 379, 389, 654, 724, 1608, 7 2343, 2349 quod ab amore et charitate spectare queant vera quae sunt doctrinalium fidei, non vicissim, n. 2454: spectare a fide et non ab amore et charitate, quod sit spectare post se et reverti retro, n. 2454: quod verum vivificetur secundum cujusvis bonum, ita secundum statum innocentiae et charitatis apud hominem, n. 1776, 3111: quod vera fidei ab aliis recipi nequeant quam qui in bono sunt, n. 2343, 2349 qui in nulla charitate sunt, quod non agnoscere possint Dominum, ita nihil veri fidei; si profitentur, quod sit externum quid absque interno, 8 aut ex hypocrisi, n. 2354: quod nulla prorsus fides, ubi non charitas, n. 654, 1162, 1176, 2429 quod sapientia, intelligentia et scientia, sint filii charitatis, n 1226: quod angeli quia in amore, sint in intelligentia et sapientia, n. 2500, 2572:

[5] quod vita angelica consistat in bonis charitatis et quod angeli sint formae charitatis, n. 454, 553: quod amor in Dominum sit similitudo Ipsius et charitas erga proximum imago Ipsius, 9 n. 1013: quod angeli percipiant quicquid est fidei per amorem in Dominum, n. 202 quod nihil vivat quam amor et affectio, n. 1589: qui amorem mutuum seu charitatem habent, quod Domini vitam habeant, n. 1799, 1803: quod amor in Dominum et erga proximum sit ipsum caelum, n. 1802, 1824, 2057, 2130, 2131: quod praesentia Domini sit secundum statum amoris charitatis 904: quod omnia praecepta decalogi et omnia fidei sint 10 in charitate, n. 1121, 1798: quod cognitio doctrinalium fidei nihil faciat, si 11 homo non habeat charitatem, nam doctrinalia charitatem spectant ut finem, n. 2049, 2116: quod non agnitio veri, ita nec fides dari queat, nisi homo sit in bono, n. 2261: quod sanctum cultus se habeat secundum qualitatem et quantitatem veri fidei implantati in charitate, n. 2190:

[6] quod nulla salvatio per fidem, sed per vitam fidei quae charitas, n. 2228, 2261: quod regnum caeleste illis qui fidem charitatis habent, n. 1608: quod in caelo spectentur omnes a charitate et fide inde, n. 1258: quod in caelum non admittantur nisi per velle bonum ex corde, n. 2401: quod salventur qui in fide, modo in fide sit bonum, n. 2261, 2442: quod fides quae non implantata est bono vitae, in altera vita prorsus pereat, n. 2228: si fides cogitativa salvaret, quod omnes introducerentur in caelum, sed quia vita obstat, non possunt, n. 12 2363: qui pro principio habent solam fidem salvare, quod illi vera contaminent falso principii, n. 2383, 2385: quod fructus fidei sit bonum opus, hoc charitas, haec amor in Dominum, hic Dominus, n. 1873: quod fructus fidei sint fructus boni, quod est amoris et charitatis, n. 3146:

[7] quod fiducia seu confidentia quae dicitur fides quae salvat, non dari queat nisi apud illos qui in bono vitae sunt, n. 2982: quod bonum sit vita veri, n. 1589: quando vera dicuntur vitam adepta, n. 1928: quod bonum a Domino influat in vera cujuscumque generis, sed maxime interest ut sint vera genuina, n. 2531: quod tantum influat bonum et verum a Domino, quantum removetur malum et falsum, n. 2411, 3142, 3147: quod bonum influere in verum nequeat quamdiu homo est in malo, n. 2388: quod verum non prius sit verum quam cum sit acceptum a bono, n. 2429: quod sit conjugium boni et veri in omnibus et singulis, n. 2173, 13 2508, 2517: quod affectio boni sit vitae, et affectio veri propter vitam, n. 2455 f: verum quod tendat ad bonum, et procedat a bono, n. 2063:

[8] quod per influxum vera e naturali homine evocentur, eleventur, et implantentur bono in rationali, n. 3085, 3086: verum cum conjungitur 14 bono, quod approprietur homini, n. 3108: ut verum conjungatur bono, erit consensus ab intellectu et voluntate; cum a voluntate, tunc conjunctio, n. 3157, 3158: quod rationale quoad verum comparetur per cognitiones, et quod vera approprientur cum conjunguntur bono, et quod tunc sint voluntatis, et propter vitam, n. 3161: quod verum initietur et conjungatur bono, non semel sed per totam vitam, et porro, n. 3200 quod sicut lux absque calore nihil producit, ita verum fidei nihil absque bono amoris, n. 3146: qualis idea veri absque bono, et qualis ejus lux in altera vita, n. 15 2228: quod fides separata sit sicut lux hiemis, et fides ex charitate sicut lux veris, n. 16 2231:

[9] qui verum quod 17 fidei, actu separant a charitate, quod conscientiam habere nequeant, n. 1076, 1077 causa cur fidem separarunt a charitate, et dixerunt fidem salvare, n. 2231: cum regeneratur homo, quod Dominus insinuet bonum veris quae apud illum, n. 18 2063, 2189: quod homo non regeneretur per verum sed per bonum, n. 989, 2146, 19 2183, 2189, 2697: cum regeneratur homo, quod Dominus obviam eat, et impleat vera quae apud eum, bono charitatis, n. 2063: qui in bono vitae sunt et non in vero fidei, ut gentes et infantes, quod recipiant vera fidei in altera vita et regenerentur, n. 989; de gentibus n. 932, 1032, 2049, 2284, 2589-2604; de infantibus, n. 2290-2293, 2302-2304 quod regeneretur homo per affectionem veri, et quod regeneratus agat ex affectione boni, n. 1904 quod apud regenerandum semen non radicari queat quam in bono, n. 880, 989: quod lumen regenerati sit ex charitate non ex fide, n. 854: quod eadem vera apud unum sint vera, apud alium minus vera, et apud alios quoque falsa, et quod hoc se habeat secundum bonum quod vitae, n. 2439 quae differentia inter bonum infantiae, bonum ignorantiae, et bonum intelligentiae: n. 2280: quinam in cognitiones veri et fidem venire possunt, et quinam: non possunt, n. 2689:

[10] quod Ecclesia non sit, nisi bono vitae implantata sint doctrinalium vera, n. 3310: quod doctrinale non faciat Ecclesiam sed charitas, n. 809, 916, 1798, 1799, 1834, 1844: quod doctrinalia Ecclesiae nihil sint nisi vivant secundum illa, n. 1515: quod doctrina fidei sit doctrina charitatis, n. 2571: quod Ecclesia sit ex charitate non ex fide separata 916: quod quisque ex charitate nosse possit num internum cultus habeat, n. 1102, 1151, 1153: quod Ecclesia Domini in terrarum orbe ubivis varia sit quoad vera, sed quod una sit per charitatem, n. 3267: quod Ecclesia foret una, si charitas omnibus, tametsi quoad ritualia et doctrinalia differrent, n. 809, 1285, 1316, 1798, 1799, 1834, 1844: 20 quod ex pluribus una Ecclesia fieret, si omnibus charitas essentiale Ecclesiae foret, non fides, n. 2982: quod bina doctrinalia sint, doctrinale charitatis, et doctrinale fidei, et quod in Antiqua Ecclesia fuerint doctrinalia charitatis, quae hodie inter res perditas sunt, n. 2417:

[11] in qua ignorantia veri sunt qui non in doctrinalibus charitatis sunt, n. 2435: et quia hodie essentiale Ecclesiae ponunt in fide, quod ne quidem videant nec attendant ad illa quae Dominus toties locutus est de amore et charitate, n. 1017, 2373: quod bonum quod amoris in Dominum et charitatis erga proximum, sit superius et prius vero quod fidei, non vicissim, n. 363, 364.

脚注:

1. The Manuscript inserts in sensu interno.

2. The Manuscript has doctrina veri

3. The Manuscript has quia

4. The Manuscript has potest

5. The Manuscript has haec

6. The Manuscript inserts talis receptio illorum, et.

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The Manuscript has vel

9. The Manuscript inserts ita imago Dei.

10. The Manuscript has ex

11. The Manuscript has non habeant

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

14. homini, in the Manuscript, the First Latin Edition.

15. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

16. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

17. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

18. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

19. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

20. The Manuscript inserts ita.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.