圣经文本

 

Genesis第35章:26

学习

       

26 Filii Zelphæ ancillæ Liæ : Gad et Aser : hi sunt filii Jacob, qui nati sunt ei in Mesopotamia Syriæ.

来自斯威登堡的著作

 

Apocalypsis Revelata#361

学习本章节

  
/962  
  

361. "Ex tribu Benjaminis duodecim millia signati significat Vitam veri ex bono secundum doctrinam, apud illos qui in Novo Caelo et in Nova Ecclesia Domini erunt. - Cum per "Sebulonem" significatur Amor conjugialis boni et veri, et per "Josephum" Doctrina boni et veri, per "Benjaminem," quia tertius est in serie, significatur Vita veri ex bono: Benjamin hanc significationem tulit, quia ultimo natus est, et a Patre Jacobo vocatus est Filius dextrae, (Genesis 35:18);

et per "filium dextrae" significatur verum ex bono: quare etiam tribus ejus habitabat circum Hierosolymam, ubi tribus Jehudae; ac urbs Hierosolyma significabat Ecclesiam quoad doctrinam, et per circuitus ejus illa quae sunt ex doctrina (Videatur Josua 18:11-28; Jeremias 17:26; 32:8, 44; 33:13; et alibi).

  
/962