圣经文本

 

Genesis第33章:7

学习

       

7 Accessit quoque Lia cum pueris suis : et cum similiter adorassent, extremi Joseph et Rachel adoraverunt.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#4339

学习本章节

  
/10837  
  

4339. ‘Sustulit Jacob oculos suos et vidit’: quod significet perceptionem et intentionem veri boni quod ‘Jacob’, constat ex significatione ‘tollere oculos et videre’ quod sit perceptio et intentio; ‘tollere enim oculos’ est externum quod correspondet elevationi mentis quae 1 est internum, proinde perceptioni; inde ‘videre’ correspondet intentioni: quod ‘Jacob’ hic repraesentet veri bonum, videatur mox supra n. 4337.

脚注:

1. quod

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.