圣经文本

 

Genesis第33章

学习

   

1 Elevans autem Jacob oculos suos, vidit venientem Esau, et cum eo quadringentos viros : divisitque filios Liæ et Rachel, ambarumque famularum :

2 et posuit utramque ancillam, et liberos earum, in principio : Liam vero, et filios ejus, in secundo loco : Rachel autem et Joseph novissimos.

3 Et ipse progrediens adoravit pronus in terram septies, donec appropinquaret frater ejus.

4 Currens itaque Esau obviam fratri suo, amplexatus est eum : stringensque collum ejus, et osculans flevit.

5 Levatisque oculis, vidit mulieres et parvulos earum, et ait : Quid sibi volunt isti ? et si ad te pertinent ? Respondit : Parvuli sunt quos donavit mihi Deus servo tuo.

6 Et appropinquantes ancillæ et filii earum, incurvati sunt.

7 Accessit quoque Lia cum pueris suis : et cum similiter adorassent, extremi Joseph et Rachel adoraverunt.

8 Dixitque Esau : Quænam sunt istæ turmæ quas obviam habui ? Respondit : Ut invenirem gratiam coram domino meo.

9 At ille ait : Habeo plurima, frater mi, sint tua tibi.

10 Dixitque Jacob : Noli ita, obsecro : sed si inveni gratiam in oculis tuis, accipe munusculum de manibus meis. Sic enim vidi faciem tuam, quasi viderim vultum Dei : esto mihi propitius,

11 et suscipe benedictionem quam attuli tibi, et quam donavit mihi Deus tribuens omnia. Vix fratre compellente, suscipiens,

12 ait : Gradiamur simul, eroque socius itineris tui.

13 Dixitque Jacob : Nosti, domine mi, quod parvulos habeam teneros, et oves, et boves fœtas mecum : quas si plus in ambulando fecero laborare, morientur una die cuncti greges.

14 Præcedat dominus meus ante servum suum : et ego sequar paulatim vestigia ejus, sicut videro parvulos meos posse, donec veniam ad dominum meum in Seir.

15 Respondit Esau : Oro te, ut de populo qui mecum est, saltem socri remaneant viæ tuæ. Non est, inquit, necesse : hoc uno tantum indigeo, ut inveniam gratiam in conspectu tuo, domine mi.

16 Reversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in Seir.

17 Et Jacob venit in Socoth : ubi ædificata domo et fixis tentoriis appellavit nomen loci illius Socoth, id est, Tabernacula.

18 Transivitque in Salem urbem Sichimorum, quæ est in terra Chanaan, postquam reversus est de Mesopotamia Syriæ : et habitavit juxta oppidum.

19 Emitque partem agri, in qua fixerat tabernacula, a filiis Hemor patris Sichem centum agnis.

20 Et erecto ibi altari, invocavit super illud fortissimum Deum Israël.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#2868

学习本章节

  
/10837  
  

2868. ‘Concubina ejus et nomen ejus Reumah’: quod significet gentiles qui in cultu idololatrico et in bono, constare potest ex illis quae praecedunt: in priore enim loco sunt gentiles qui significati per illos qui nati Nahori ex uxore, in posteriore qui ex concubina; qui ex uxore, fuerunt, ut ostensum, illi extra Ecclesiam qui in fraternitate ex bono sunt, n. 2863; hi qui extra Ecclesiam in cultu idololatrico et in bono; ita hi non ex tam legitimo toro ac illi, usque tamen sicut legitimi, nam tunc temporis liberi qui nascebantur ex ancillis, ut legitimi adoptabantur, ut constare potest ex filiis Jacobi qui nati sunt ex ancillis Bilha et Zilpa, Gen. 30:4-12, ex quibus aeque tribus, sicut ex illis qui nati ex Lea et Rachele, et quidem absque differentia; at quod usque differentia, constare potest ex Gen. 33:1, 2, 6, 7;

[2] ancillae quae tunc dabantur marito ab uxore procreandorum liberorum causa, vocabantur concubinae, ut patet ex Bilha ancilla Rachelis, quae quoque vocatur concubina Jacobi, Gen. 35:22. Quod ex ancillis seu concubinis procrearent liberos, tunc temporis toleratum erat ut sic repraesentarentur illi qui extra ecclesiam, tum quoque illi qui in gradu inferiore intra Ecclesiam. Quod dicatur nomen ejus ‘Reumah’, involvit quale ejus, n. 1896, 2009, hic exaltationem, quae significatur per ‘Reumah’: de statu et sorte gentium et populorum qui extra Ecclesiam, videatur n. 593, 932, 1032, 1059, 1327, 1328, 1366, 2049, 2051, 2284, 2589-2604.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#1032

学习本章节

  
/10837  
  

1032. ‘Et erigo foedus Meum vobiscum’: quod significet praesentiam Domini apud quoscumque quibus charitas, seque referat ad ‘egredientes ex arca’ et ad ‘omnem feram terrae’, hoc est, ad homines intra Ecclesiam et ad homines extra Ecclesiam, constat ex illis quae mox prius dicta sunt. Quod etiam Dominus foedus ineat, seu per charitatem se conjungat cum illis qui extra Ecclesiam sunt, et vocantur gentes, ita se res habet; homo Ecclesiae putat quod omnes qui extra Ecclesiam, qui gentes vocantur, non salvari possint ex causa quod nullas cognitiones fidei habeant, et ideo ignorent prorsus Dominum, dicentes quod absque fide et absque cognitione Domini, nulla salus; ita omnes qui sunt extra Ecclesiam, damnant; immo multi tales sunt qui in aliqua doctrina sunt, etiam qui in haeresi, quod omnes qui extra sunt, seu omnes qui non sentiunt sicut ii, putent non salvari; cum tamen prorsus aliter se res habet: Dominus misericordiam habet erga omne genus humanum et omnes qui in universo sunt, salvare vult et ad se trahere;

[2] misericordia Domini est infinita, nec se finiri patitur intra paucos illos qui intra Ecclesiam sunt, sed extendit se ad omnes in universo terrarum orbe; quod extra Ecclesiam nati sint et sic in ignorantia fidei, non eorum culpa est, et propterea quod non habent fidem in Dominum quia ignorant Ipsum, nusquam aliquis damnatur: quis usquam dicturus sit qui bene cogitat, quod maxima pars generis humani aeterna morte peritura, quia non nati intra Europam ubi respective pauci sunt? et quis dicturus qui bene cogitat, quod Dominus pateretur tantam multitudinem hominum nasci ut periret morte aeterna? hoc foret contra Divinum et contra misericordiam; et praeterea illi qui extra Ecclesiam sunt, qui gentes vocantur, multo moratiorem vitam vivunt quam qui intra Ecclesiam, et facilius multo amplectuntur verae fidei doctrinam; quod adhuc manifestius constare potest ab animabus in altera vita;

[3] ex orbe ita vocato Christiano veniunt omnium pessimi, internecino odio habentes proximum, et internecino Dominum; prae omnibus in universa terrarum orbe adulteri; non autem ita ex ceteris orbis partibus; nam permulti ex his qui idola coluerunt, tali animo sunt ut odia et adulteria horreant, et timeant Christianos quia tales, et quod unumquemvis cruciare velint: immo gentes tales sunt ut cum informantur ab angelis de veris fidei, et quod Dominus regat universum, facile audiant ei facile imbuantur fide, et sic idola sua rejiciant; quare gentes, qui moratam vitam vixerunt, et in charitate mutua inque innocentia, ii in altera vita regenerantur: cum vivant in mundo, apud eos Dominus praesens est in charitate et innocentia, nam nihil charitatis et innocentiae est nisi a Domino: Dominus quoque iis conscientiam recti et boni secundum religiosum eorum donat, et conscientiae illi insinuat innocentiam et charitatem, cumque innocentia et charitas in conscientia tunc facile se patiuntur imbui vero fidei ex bono: Ipse Dominus hoc ita dixit apud Lucam, Dixit ad Jesum aliquis, Domine, num pauci sunt qui salvantur? Ipse dixit ad eos, ... Videbitis Abrahamum, Isacum et Jacobum et omnes prophetas in regno Dei, vos vero ejectos foras: contra venient ab ortibus et occasibus, et a septentrione, et a meridie, accumbentes in regno Dei; et ecce sunt extremi qui erunt primi, et sunt primi qui erunt ultimi 28-30; per ‘Abrahamum, Isacum et Jacobum’ intelliguntur hic omnes qui in amore sunt, ut prius ostensum est.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.