圣经文本

 

Genesis第31章:50

学习

       

50 si afflixeris filias meas, et si introduxeris alias uxores super eas : nullus sermonis nostri testis est absque Deo, qui præsens respicit.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#4401

学习本章节

  
/10837  
  

4401. ‘Et statuit ibi altare’: quod significet cultum interiorem, constat ex significatione ‘statuere altare’ quod sit cultus; altare enim erat principale repraesentativum Domini, n. 921, 2777, 2811,

inde etiam principale cultus; per cultum hic intelligitur cultus interior ex Divino Spirituali, de qua re nunc sequitur.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#4385

学习本章节

  
/10837  
  

4385. ‘Et dixit Esau, Statuam quaeso cum te de populo qui mecum’:

quod significet quod conjungerentur aliqua de boni vero, constat ex significatione ‘statuere cum te’ quod sit conjungere; et ex significatione ‘populi qui mecum’ quod sint aliqua de boni vero; quod ‘populus’ sint vera, videatur n. 1259, 1260, 2928, 3295, 3581; inde ‘populus qui mecum’ sunt boni vera; quid boni vera, aliquoties prius dictum est; sunt illa vera quae procedunt a bono, et quae bonum influens per internum hominem in externum secum habet; quod illa vera significata sint per ‘quadringentos viros quos Esau secum habebat’, videatur supra n. 4341; hic ideo aliqua ex illis, nam dicitur ‘de populo qui mecum’.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.