24
Viditque in somnis dicentem sibi Deum : Cave ne quidquam aspere loquaris contra Jacob.
24
Viditque in somnis dicentem sibi Deum : Cave ne quidquam aspere loquaris contra Jacob.
4078. ‘Et non dedit e Deus ad malefaciendum mecum’: quod significet quod usque non impedire potuerit, constat ex significatione ‘non dare ad malefaciendum’ cum praedicatur de Domino quod sit non impedire posse; ‘malefacere’ enim Divino nihil potest, sed impedire ne influat, fieri potest, omne malum hoc facit; inde patet quid per ‘malefacere’ hic significatur.