圣经文本

 

Genesis第30章:24

学习

       

24 Et vocavit nomen ejus Joseph, dicens : Addat mihi Dominus filium alterum.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#9324

学习本章节

  
/10837  
  

9324. ‘Et removebo morbum e medio tui’: quod significet tutelam a falsificationibus veri et [ab] adulterationibus boni, constat ex significatione ‘removere e medio tui’ cum de falsificatis veris et adulteratis bonis, quae per ‘morbum’ significantur, quod sit tutari, nam Dominus cum tutatur ab illis, removet illa, n. 9313, et ex significatione ‘morbi’ quod sit falsificatum verum et adulteratum bonum; haec sunt morbi vitae spiritualis, nam vita spiritualis existit et subsistit per vera quae fidei et bona quae amoris; quando haec falsificantur et pervertuntur, homo aegrotat, at 1 quando corde negantur, tunc homo spiritualiter moritur; quod morbi talia sint, et talibus correspondeant, videatur n. 4958, 5711-5727, 8364, 9031 fin.

脚注:

1. et

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#4938

学习本章节

  
/10837  
  

4938. Qui in Maximo Homine correspondent pedibus, plantis et calcaneis, sunt qui naturales sunt, quapropter 1 per pedes in Verbo significantur naturalia, n. 2162, 3147, 3761, 3986, 4280; per ‘plantas’ naturalia inferiora; et per calcaneos naturalia infima [n. 259]; caelestia enim in Maximo Homine constituunt caput, spiritualia corpus, et naturalia pedes 2 ; eo ordine etiam consequuntur 3 ; caelestia etiam 4 quae sunt suprema 5 , terminantur in spiritualibus quae sunt media, et spiritualia in naturalibus 6 quae sunt ultima.

脚注:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. The Manuscript transposes caelestia and caput, and so with the two following pairs.

3. consequentur

4. enim

5. intima

6. naturalia

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.