圣经文本

 

Genesis第30章:1

学习

       

1 Cernens autem Rachel quod infecunda esset, invidit sorori suæ, et ait marito suo : Da mihi liberos, alioquin moriar.

来自斯威登堡的著作

 

Apocalypsis Explicata#435

学习本章节

  
/1232  
  

435. "Ex tribu Gadis duodecim millia signati." - Quod significet bonum vitae inde, constat ex repraesentatione tribus Gadis, quod sit bonum vitae (de qua sequitur); et ex significatione "duodecim millium signatorum", quod sit quod omnes illi in caelo sint et in caelum veniant (de qua supra in binis praecedentibus articulis). Antequam ex Verbo ostenditur quid per Gadem et per tribum ab illo nominatam in ecclesia repraesentabatur, aliquid dicetur quid intelligitur per bonum vitae, quod hic per "tribum Gadis" significatur: - Datur bonum vitae ex origine caelesti, ex origine spirituali, et ex origine naturali. Bonum vitae ex origine caelesti est bonum vitae quod fit ex bono amoris in Dominum per vera ex illo bono; bonum vitae est effectus illorum: hoc bonum vitae est quod hic per "tribum Gadis" significatur; quare dicitur bonum vitae inde, nempe ex bono amoris in Dominum quod per "tribum Jehudae" significatur, per vera ex illo bono quae per "tribum Reubenis" significantur. Bonum vitae ex origine spirituali est bonum vitae quod fit ex bono charitatis erga proximum per vera ex illo bono; hoc bonum vitae intelligitur per "Menassen. "

[2] Duodecim enim tribus Israelis hic divisae sunt in quatuor classes, et sunt tres tribus in qualibet classe; quae tres in serie significant talia quae plene a principio ad finem seu a primo ad ultimum constituunt ipsum universale essentiale ecclesiae quod per primam tribum significatur; tres tribus primum nominatae, nempe tribus Jehudae, Reubenis et Gadis, significant illa quae constituunt plene bonum caeleste; tres autem tribus sequentes, nempe tribus Ascheris, Naphthali et Menasses, significant illa quae constituunt plene bonum spirituale; similiter tribus postea sequentes.

[3] Sunt etiam tria quae plene constituunt et formant unumquodvis universale essentiale; nempe, bonum amoris, verum ex illo bono, et inde bonum vitae; bonum vitae est effectus illorum, nam nisi tertium sit quod producitur, bina priora non dantur; hoc est, nisi bonum vitae sit, bonum amoris et verum ex illo bono non dantur. Haec tria sunt sicut causa finalis, causa efficiens, et effectus; bonum amoris est causa finalis, verum ex illo bono est causa efficiens seu per quod bonum efficit, et bonum vitae est effectus in quo priores causae existunt; quae non existunt nisi effectus sit in quo existant et sub sistant. Sunt etiam tria illa sicut pulsus cordis, respiratio pulmonum, et actio corporis; haec unum faciunt; nam si non corpus agit aut se non agi patitur, ut fit cum homo moritur, duo illa cessant: simile est cum bono amoris, vero ex illo bono, et bono vitae; bonum amoris est instar cordis, etiam intelligitur per "cor" in Verbo; verum ex illo bono est instar pulmonum, etiam intelligitur in Verbo per "spiritum" et "animam" et bonum vitae est instar corporis in quo illa agunt et vivunt: similia tria sunt in unaquavis re quae existit, et cum tria illa simul existunt est formatio plena.

[4] Quid per "Gadem" seu per "tribum Gadis" in omni sensu significatur, primum dicetur: per "Gadem" in supremo sensu significatur Dominus quoad omnipotentiam et omniscientiam, in sensu interno bonum veri, et in sensu externo opera inde quae sunt bonum vitae. Quod talia per "Gadem" significentur, est quia in omnibus et singulis Verbi est sensus intimus, internus, et externus: in sensu intimo est solus Dominus, agitur enim ibi de Ipso, de glorificatione Humani Ipsius, de ordinatione caelorum, subjugatione infernorum, et de instauratione ecclesiae ab Ipso; quare singulae tribus significant Dominum quoad aliquod Ipsius attributum et opus, in sensu intimo: in sensu autem interno agitur de caelo et de ecclesia, et traditur doctrina: Verbum vero in sensu externo est quale est in sensu litterae. Quod tres sensus in Verbo sint, est quia tres caeli sunt: sensus intimus seu caelestis est pro intimo seu tertio caelo; sensus internus seu spiritualis est pro medio seu secundo caelo; et sensus externus seu spiritualis naturalis est pro primo seu ultimo caelo.

[5] Quod "tribus Gadis" in hoc loco Apocalypseos, ubi duodecim tribus nominantur, significet bonum vitae, est quia in ordine sequitur post Jehudam et Reubenem, ac per "Jehudam" significatur bonum amoris, per "Reubenem" verum ex illo bono, inde per "Gadem" significatur bonum vitae; nam ex bono amoris, per vera ex illo, existit bonum vitae, est enim bonum vitae tertium in ordine quod sequitur, nam est effectus illorum, ut supra dictum est.

Quoniam bonum vitae est bonum naturalis hominis, ideo hereditas tribui 1 Gadis data est trans Jordanem, et simul tribui Reubenis et dimidiae tribui Menassis ibi; terra enim, quae trans Jordanem erat, significabat ecclesiam externam (ut in superiori articulo ostensum est), et ecclesiae externae sunt illa quae procedunt ex naturali homine: ipsa ecclesia in se spectata est in interno seu spirituali homine, externa autem in externo seu naturali, quae tamen unum agent sicut causa et effectus.

[6] Quod tribui 2 Gadis hereditas data sit trans Jordanem, constat apud Mosen,

Data est hereditas Reubeni, Gadi et dimidiae tribui Menassis citra Jordanem, ubi terra pecoris; ac data est cum conditione, si armati transirent cum reliquis ad acquirendum terram Canaanem (Numeri 32:1 ad fin. ; cap. 34:14):

porro,

"Reubenitis et Gaditis dedi Gilead usque ad fluvium Arnonis, intra fluvium et terminum, et usque ad Jabbokum fluvium, terminum filiorum Ammonis; tum planitiem et Jordanem et terminum a Cinnereth usque ad mare, planitiem, mare salis, infra aquaeductus Pisgae versus ortum" (Deuteronomius 3:16, 17):

et apud Josuam,

"Dedit Moses.... filiis Gadis, .... ut esset illis terminus Jaeser, et omnes urbes Gileadis, et dimidium terrae filiorum Ammonis usque ad Aroerem, quae ante facies Rabbae, tum a Chesbone usque ad Ramath Mizpae et Betonim", etc. (13:24-28).

Quid per "Gadem" significatur, non modo constare potest ex locis in Verbo ubi Gad nominatur, sed etiam a terris quae datae tribui illi in hereditatem, ubi illae quoque in Verbo nominantur, sicut ubi nominantur Chesbon, Jaeser, Rabba, Ramath Mizpae, fluvius Arnonis, Cinnereth, aquaeductus Pisgae, et plura; quid illae terrae in sensu spirituali significant, nemo scire potest nisi sciat quid significant "tribus Reubenis", "Gadis" et "dimidia tribus Menassis", quibus illae terrae datae sunt in possessionem; significant enim talia quae in sensu lato et stricto significantur per illas tribus:

[7] - Sicut apud Jeremiam,

"Contra filios Ammonis:.... Num filii non Israeli? Num heres non illi? Quare ergo hereditavit rex eorum Gadem, et populus illius in urbibus ejus habitavit? Propterea ecce dies venientes, quibus audiri faciam contra Rabbath filiorum Ammonis clangorem belli, fietque in acervum desolationis, et filiae ejus igne comburentur, et hereditabit Israel heredes suos:.... ejula Chesbon, quia devastata est Ai, clamate filiae Rabbae, accingite saccos, plangite et vagamini inter macerias; quia rex eorum in exilium abibit, sacerdotes et principes ejus simul" (49:1-3):

qui non scit quid per "Gadem" et "Israelem" significatur, nec scire potest quid ibi significatur per "filios Ammonis", per "Chesbonem" et per "Rabbam"; erant enim Rabba, Chesbon et dimidium terrae Ammonis data tribui Gadis in hereditatem; quare per illas terras talia significantur in specie quae per "Gadem" in genere; nam dicitur, "Quare ergo hereditavit rex filiorum Ammonis Gadem, et populus illius in urbibus ejus habitavit?" Omnia enim nomina terrarum, regionum, urbium, fluviorum et populorum in Verbo significant, res ecclesiae: per "Gadem" ibi significatur bonum vitae secundum vera doctrinae, per "Israelem" ecclesia quoad verum, per "filios Ammonis" significantur falsificationes veri, per "Chesbonem" fructificatio veri in naturali homine, per "filias Rabbae" affectiones veri etiam in naturali homine, ac per "Ai" doctrina veri; ex his cognitis sequitur sensus spiritualis illorum verborum in hac serie: "contra filios Ammonis" significat contra falsificationes veri: "Num filii non Israeli? num heres non illi?" significat nonne in ecclesia sunt cognitiones veri et boni; "Israel" est ecclesia, "filii ejus" sunt vera, "heres" est bonum veri: "quare ergo hereditavit rex eorum Gadem, et populus illius in urbibus ejus habitavit?" significat unde est quod verum falsificatum destruxerit bonum vitae, et quoque perverterit doctrinalia secundum quae vita: "ecce dies venientes quibus audire faciam contra Rabbath filiorum Ammonis clangorem belli, fietque in acervum desolationis, "significat destructionem illius doctrinae nempe falsificati veri, et destructionem illorum qui in illa sunt; "et filiae ejus igne comburentur" significat quod affectiones illius fient concupiscentiae mali; "et hereditabit Israel heredes suos" significat quod peritura ecclesia quoad bona: "ejula Chesbon, quia devastata est Ai", significat quod non amplius fructificatio veri ex bono, quia deperdita est doctrina veri; "clamate, filiae Rabbae, accingite saccos, plangite", significat quod non amplius affectiones veri; "et vagamini inter macerias" significat cogitationem et vitam ex falsis; "quia rex eorum in exilium abivit "significat quia verum non amplius"; "sacerdotes ejus et principes ejus simul" significat quod non amplius bona et vera boni. Ex his patet quod per "terras hereditatis Gadis" similia in specie significentur quae per "Gadem" in genere, et quod terrarum in Verbo nominatarum significationes noscantur ex significatione tribuum quibus datae sunt in hereditatem. Aliud quid intelligitur per terras quae dicuntur dandae tribui Gadis in hereditatem apud Ezechielem (cap. 48:27): quod non tribus Gadis intellecta sit, sed tale ecclesiae quod per "Gadem" significatur, patet; nam tribus Gadis non tunc fuit, nec erit.

[8] Quod per "Gadem" significetur bonum vitae ex veris doctrinae, constat ex benedictione illius tribus a Mose,

"Gadi dixit, Benedictus qui latitudinem dedit Gadi; sicut leo habitat, et rapit brachium, etiam verticem; et videt primitias sibi; ibi namque portio legislatoris absconditi; unde venerunt capita populi; justitiam Jehovae fecit, et 3 judicia cum Israele" (Deuteronomius 33:20, 21):

per "Gadem" hic describitur bonum vitae secundum vera ex Verbo, et influxus caeli in id bonum; influxus veri in id bonum a Domino, significatur per "Benedictus qui latitudinem dedit Gadi"; per "latitudinem" significatur verum, per "Gadem" bonum vitae, per "Benedictum" Dominus; quod tutus sit a falsis significatur per "sicut leo habitat"; quod nutriatur a veris externis et internis, significatur per "rapit brachium etiam verticem", "brachium" enim et "vertex" in sacrificiis illa significabant; quod ex primariis, significatur per "vidit primitias sibi"; vera Divina quae inibi latent, significantur per "ibi namque portio legislatoris absconditi"; intelligentia inde, significatur per "unde venerunt capita populi"; bona opera inde, significantur per "justitiam Jehovae fecit"; et vera ecclesiae inde, significantur per "judicia Ejus cum Israele."

[9] Quod per "Gadem" significetur bonum vitae, est quia nominatus est a turma (Genesis 30:10, 11), nam Gad in lingua Hebraea significat turmam, ac per "turmam" in sensu spirituali significantur opera, et bonum vitae consistit in faciendo bona quae sunt opera (de qua re videatur in Arcanis Caelestibus, n. 3934). Quid autem significatur per "Gadem" in benedictione patris ejus Israelis, quae talis apud Mosen,

"Gad, turma depopulabitur illum, et is depopulabitur calcaneum" (Genesis 49:19),

videatur explicatum in Arcanis Caelestibus (n. 4 6403-6406); tum quid significatur per haec apud Esaiam,

"Vos qui deseritis Jehovam, qui obliviscimini montis sanctitatis meae; qui disponitis Gadi mensam, et qui impletis Menio libamen" (65:11)

(n. 6405 ibi).

脚注:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.

  
/1232  
  

圣经文本

 

Genesis第49章

学习

   

1 Vocavit autem Jacob filios suos, et ait eis : Congregamini, ut annuntiem quæ ventura sunt vobis in diebus novissimis.

2 Congregamini, et audite, filii Jacob, audite Israël patrem vestrum :

3 Ruben, primogenitus meus, tu fortitudo mea, et principium doloris mei ; prior in donis, major in imperio.

4 Effusus es sicut aqua, non crescas : quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus.

5 Simeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia.

6 In consilium eorum non veniat anima mea, et in cœtu illorum non sit gloria mea : quia in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum.

7 Maledictus furor eorum, quia pertinax : et indignatio eorum, quia dura : dividam eos in Jacob, et dispergam eos in Israël.

8 Juda, te laudabunt fratres tui : manus tua in cervicibus inimicorum tuorum, adorabunt te filii patris tui.

9 Catulus leonis Juda : ad prædam, fili mi, ascendisti : requiescens accubuisti ut leo, et quasi leæna : quis suscitabit eum ?

10 Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium.

11 Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam, lavabit in vino stolam suam et in sanguine uvæ pallium suum.

12 Pulchriores sunt oculi ejus vino, et dentes ejus lacte candidiores.

13 Zabulon in littore maris habitabit, et in statione navium pertingens usque ad Sidonem.

14 Issachar asinus fortis accubans inter terminos.

15 Vidit requiem, quod esset bona et terram, quod optima : et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tributis serviens.

16 Dan judicabit populum suum sicut et alia tribus in Israël.

17 Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro.

18 Salutare tuum expectabo, Domine.

19 Gad, accinctus præliabatur ante eum : et ipse accingetur retrorsum.

20 Aser, pinguis panis ejus, et præbebit delicias regibus.

21 Nephthali, cervus emissus, et dans eloquia pulchritudinis.

22 Filius accrescens Joseph, Filius accrescens et decorus aspectu : filiæ discurrerunt super murum.

23 Sed exasperaverunt eum et jurgati sunt, invideruntque illi habentes jacula.

24 Sedit in forti arcus ejus, et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Jacob : inde pastor egressus est, lapis Israël.

25 Deus patris tui erit adjutor tuus, et omnipotens benedicet tibi benedictionibus cæli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvæ.

26 Benedictiones patris tui confortatæ sunt benedictionibus patrum ejus, donec veniret desiderium collium æternorum : fiant in capite Joseph, et in vertice Nazaræi inter fratres suos.

27 Benjamin lupus rapax, mane comedat prædam, et vespere dividet spolia.

28 Omnes hi in tribubus Israël duodecim : hæc locutus est eis pater suus, benedixitque singulis benedictionibus propriis.

29 Et præcepit eis, dicens : Ego congregor ad populum meum : sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quæ est in agro Ephron Hethæi,

30 contra Mambre in terra Chanaan, quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hethæo in possessionem sepulchri.

31 Ibi sepelierunt eum, et Saram uxorem ejus : ibi sepultus est Isaac cum Rebecca conjuge sua : ibi et Lia condita jacet.

32 Finitisque mandatis quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum, et obiit : appositusque est ad populum suum.