圣经文本

 

Genesis第29章:33

学习

       

33 Rursumque concepit et peperit filium, et ait : Quoniam audivit me Dominus haberi contemptui, dedit etiam istum mihi ; vocavitque nomen ejus Simeon.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#3788

学习本章节

  
/10837  
  

3788. ‘Et dixerunt, Non possumus, usque quod colligantur omnes catervae’: quod significet quod simul esse debeant, constat a significatione ‘colligi’ quod sit in unum seu simul esse, ut supra n. 3786; et a significatione ‘catervarum’ quod sint doctrinalia, de qua n. 3767, 3768: quid haec verba involvunt, constare potest ab illis quae mox supra n. 3786, 3787 dicta sunt.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.