圣经文本

 

Genesis第29章:1

学习

       

1 Profectus ergo Jacob venit in terram orientalem.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#3819

学习本章节

  
/10837  
  

3819. ‘Nomen majoris Leah’: quod significet affectionem veri externi cum quali, ‘et nomen minoris Rachel’ quod significet affectionem veri interni cum quali, constat ex repraesentatione ‘Leae’ quod sit affectio veri externi; et ‘Rachelis’ quod sit affectio veri interni; de quibus n. 3793; et ex significatione ‘nominis’ quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 2724, 3006; ‘major’ dicitur Leah quia verum externum prius 1 discitur, et ‘minor’ Rachel quia verum internum deinceps, seu quod idem, homo prius afficitur externis veris, et deinceps internis; sunt enim externa vera plana internorum, nam sunt communia in quae singularia insinuantur; homo absque idea communi rei nihil singulare comprehendit; inde est quod in Verbi sensu litterali communia vera sint, in sensu autem interno singularia; illa sunt quae vocantur externa, haec autem interna; et quia vera absque affectione non sunt vera quia nullius vitae, ideo cum vera externa et interna dicuntur, intelliguntur affectiones illorum.

脚注:

1. dicitur, in the First Latin Edition

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.