圣经文本

 

Genesis第28章:3

学习

       

3 Deus autem omnipotens benedicat tibi, et crescere te faciat, atque multiplicet, ut sis in turbas populorum.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#3714

学习本章节

  
/10837  
  

3714. vers. 16-17. Et expergefactus Jacob e somno suo, et dixit, Certe est Jehovah in loco hoc, et ego non scivi. Et timuit, et dixit, Quam terribilis locus hic, nihil hic nisi domus Dei, et haec porta caeli. ‘Expergefactus Jacob e somno suo’ significat illustrationem: ‘et dixit, Certe est Jehovah in loco hoc’ significat Divinum in hoc statu: ‘et ego non scivi’ significat in obscuro: ‘et timuit’ significat alterationem sanctam: ‘et dixit, Quam terribilis locus hic’ significat sanctitatem status: ‘nihil hic nisi domus Dei’ significat regnum Domini in ultimo ordinis: ‘et haec porta caeli’ significat ultimum in quod desinit ordo, per quod ultimum e natura apparenter 1 introitus.

脚注:

1. The Manuscript inserts sicut.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.