圣经文本

 

Genesis第28章

学习

   

1 Vocavit itaque Isaac Jacob, et benedixit eum, præcepitque ei dicens : Noli accipere conjugem de genere Chanaan :

2 sed vade, et proficiscere in Mesopotamiam Syriæ, ad domum Bathuel patris matris tuæ, et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui.

3 Deus autem omnipotens benedicat tibi, et crescere te faciat, atque multiplicet, ut sis in turbas populorum.

4 Et det tibi benedictiones Abrahæ, et semini tuo post te : ut possideas terram peregrinationis tuæ, quam pollicitus est avo tuo.

5 Cumque dimisisset eum Isaac, profectus venit in Mesopotamiam Syriæ ad Laban filium Bathuel Syri, fratrem Rebeccæ matris suæ.

6 Videns autem Esau quod benedixisset pater suus Jacob, et misisset eum in Mesopotamiam Syriæ, ut inde uxorem duceret ; et quod post benedictionem præcepisset ei, dicens : Non accipies uxorem de filiabus Chanaan :

7 quodque obediens Jacob parentibus suis isset in Syriam :

8 probans quoque quod non libenter aspiceret filias Chanaan pater suus :

9 ivit ad Ismaëlem, et duxit uxorem absque iis, quas prius habebat, Maheleth filiam Ismaël filii Abraham, sororem Nabaioth.

10 Igitur egressus Jacob de Bersabee, pergebat Haran.

11 Cumque venisset ad quemdam locum, et vellet in eo requiescere post solis occubitum, tulit de lapidibus qui jacebant, et supponens capiti suo, dormivit in eodem loco.

12 Viditque in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens cælum : angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam,

13 et Dominum innixum scalæ dicentem sibi : Ego sum Dominus Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac : terram, in qua dormis, tibi dabo et semini tuo.

14 Eritque semen tuum quasi pulvis terræ : dilataberis ad occidentem, et orientem, et septentrionem, et meridiem : et benedicentur in te et in semine tuo cunctæ tribus terræ.

15 Et ero custos tuus quocumque perrexeris, et reducam te in terram hanc : nec dimittam nisi complevero universa quæ dixi.

16 Cumque evigilasset Jacob de somno, ait : Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam.

17 Pavensque, Quam terribilis est, inquit, locus iste ! non est hic aliud nisi domus Dei, et porta cæli.

18 Surgens ergo Jacob mane, tulit lapidem quem supposuerat capiti suo, et erexit in titulum, fundens oleum desuper.

19 Appellavitque nomen urbis Bethel, quæ prius Luza vocabatur.

20 Vovit etiam votum, dicens : Si fuerit Deus mecum, et custodierit me in via, per quam ego ambulo, et dederit mihi panem ad vescendum, et vestimentum ad induendum,

21 reversusque fuero prospere ad domum patris mei : erit mihi Dominus in Deum,

22 et lapis iste, quem erexi in titulum, vocabitur Domus Dei : cunctorumque quæ dederis mihi, decimas offeram tibi.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#3772

学习本章节

  
/10837  
  

3772. ‘Et potabant gregem’: quod significet quod inde doctrina, constat a significatione ‘potare’ seu bibere facere quod sit instruere, de qua n. 3069, 3768; et a significatione ‘gregis’ quod sint illi qui in bonis et veris fidei, de qua n. 343, 3767; ita ‘potare illum’ est instruere ex Verbo, proinde doctrina.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#3767

学习本章节

  
/10837  
  

3767. ‘Et ecce ibi tres catervae gregis cubantes juxta illum’:

quod significet sancta Ecclesiarum et doctrinalium, constat ex significatione ‘trium’ quod sint sanctum, de qua n. 720, 901; ex significatione ‘catervarum gregis’ quod sint illa quae sunt Ecclesiae, ita doctrinalia; in specie ‘grex’ significat illos qui intra Ecclesiam sunt, ac discunt et imbuunt bona quae charitatis et vera quae fidei, et tunc pastor qui docet illa; in genere 1 autem ‘grex’ significat omnes illos qui in bono sunt, ita qui ad Ecclesiam Domini in universo terrarum orbe pertinent; et quia omnes illi per doctrinalia introducuntur in bonum et verum, ideo etiam per ‘gregem’ significantur doctrinalia; illa enim quae faciunt ut talis sit homo, ac ipse homo qui talis est, per eandem vocem in sensu interno intelligitur;

[2] subjectum enim quod est homo, intelligitur ex eo ex quo est homo; inde est quod aliquoties dicatur quod nomina significent res, et quoque illos apud quos eae res sunt; sicut Tyrus et Zidon, quod significent cognitiones boni et veri, et quoque illos qui in cognitionibus illis sunt; et quod Aegyptus significet scientiam, et Asshur ratiocinationem, sed intelliguntur tunc ii qui in illis sunt, ita in reliquis; 2 at loquela in caelo apud angelos' per res absque idea personarum 3 fit, ita per universalia, et hoc ex causa quia sic comprehendunt innumerabilia, at imprimis ex causa quia omne bonum et verum tribuunt Domino, ac sibimet nihil, inde non determinatae sunt ideae loquelae illorum quam ad solum Dominum: ex his nunc patet unde est, quod ‘grex’ dicatur significare Ecclesias, et quoque doctrinalia.

‘Catervae gregis’ dicuntur ‘cubantes juxta 4 puteum’ quia ex Verbo doctrinalia; quod ‘puteus’ sit Verbum, mox supra n. 3765 dictam est.

脚注:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. The Manuscript has at usque in caelo apud angelos talis loquela est, ut

3. The Manuscript has fiat

4. The Manuscript inserts illum, nempe.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.