圣经文本

 

Genesis第27章:8

学习

       

8 Nunc ergo, fili mi, acquiesce consiliis meis :

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#3581

学习本章节

  
/10837  
  

3581. ‘Servient tibi populi’: quod significet vera Ecclesiae; et ‘incurvabunt se tibi populi’ quod significet vera boni, constat ex praedicatione ‘servire’ quod sit de veris, de qua n. 2567, 3409; et ex significatione ‘populorum’ quod sint vera, de qua n. 1259, 1260, 2928, 3295; per populos primum nominatos significantur vera Ecclesiae, quae vera spiritualia vocantur, et per populos secundo nominatos vera boni, quae bona spiritualia sunt, et respective vera vocantur; charitatis bona sunt talia vera; quia hoc discrimen est, etiam populi primo loco et secundo 1 non simili voce in lingua Hebraea, sed alia usque affini, exprimuntur.

脚注:

1. Hebrew of first isammim and of second' l'ummim only initial letters differ and these are almost silent.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.