圣经文本

 

Genesis第27章:37

学习

       

37 Respondit Isaac : Dominum tuum illum constitui, et omnes fratres ejus servituti illius subjugavi ; frumento et vino stabilivi eum : et tibi post hæc, fili mi, ultra quid faciam ?

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#3502

学习本章节

  
/10837  
  

3502. ‘Et fac mihi cupedias quemadmodum amavi’: quod significet amoena inde quia ex bono, constat a significatione ‘cupediarum’ quod sint amoena, quae quia ex Esavo per quem repraesentatur bonum naturalis, est quia ex bono; cupediae in lingua originali sunt jucunda et amoena saporis, et significant in sensu interno jucunda quae sunt boni et amoena quae sunt veri, ex causa quia sapor, sicut reliqui sensus 1 corporis, correspondent caelestibus et spiritualibus, de qua correspondentia, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus agendum. Haec quomodo se habent, nec constare potest nisi sciatur quomodo naturale novum fit seu vitam accipit a rationali, hoc est, per rationale a Domino;

[2] naturale non novum fit, seu vitam accipit rationali correspondentem, hoc est, regeneratur, nisi per doctrinalia seu cognitiones boni et veri, homo caelestis per cognitiones boni primum, at homo spiritualis per cognitiones veri primum; doctrinalia seu cognitiones boni et veri non possunt naturali homini communicari, ita nec 2 conjungi et appropriari nisi per jucunda et amoena illi accommodata, nam per viam externam seu sensualem insinuantur; quicquid non 3 per jucundum quoddam aut amoenum intrat, id non inhaeret, ita nec permanet; haec sunt quae significantur per boni verum et amoena inde, et haec sunt de quibus in sequentibus agitur.

脚注:

1. The Manuscript inserts externi.

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. The Manuscript has per jucundum quoddam, deletes jucundum quoddam, and inserts and deletes affectionem, inserts and deletes jucundum quoddam, and insertsamoenumquoddam.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.