圣经文本

 

Genesis第27章:14

学习

       

14 Abiit, et attulit, deditque matri. Paravit illa cibos, sicut velle noverat patrem illius.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#3620

学习本章节

  
/10837  
  

3620. ‘Fastidio vitam meam pro filiabus Heth’: quod significet adjunctionem veri naturalis aliunde, constat ex significatione ‘fastidire vitam’ quod sit nulla adjunctio, nempe veri naturalis ad verum rationalis, cum enim non est adjunctio, tunc apparet rationali vita sua, sicut nulla, ut constare potest ab illis [quae supra] n. 3493 dicta sunt; et ex significatione ‘filiarum Heth’ quod sint affectiones veri ex non genuino, hic veri naturalis quia de Jacobo dicitur, per quem quod verum naturale repraesentetur, supra ostensum est; quod ‘filiae’ sint affectiones, videatur n. 2362; et quod Heth seu Hittaeus sit verum ex non genuino, n. 3470; inde constat 1 quod per ‘fastidio vitam meam pro filiabus Heth’ significetur quod nulla adjunctio naturalis per verum quod non ex genuino, ita quod 2 erit adjunctio veri naturalis aliunde: de adjunctione veri naturalis in sequentibus ubi de commoratione Jacobi apud Labanem agitur, quod nempe adjuncta sint ei vera e communi stirpe; 3 et per vera quae repraesentant ‘filiae Heth’, quia non erant ex illa stirpe, non potuit fieri adjunctio quia disparia et discordantia; per ‘filios enim Heth’ repraesentatur Ecclesia spiritualis apud gentes, n. 2913, 2986, in qua quia non Verbum, vera ibi non ex illa origine sunt.

脚注:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript has sit

3. The Manuscript has at

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.