圣经文本

 

Genesis第27章:1

学习

       

1 Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi ejus, et videre non poterat : vocavitque Esau filium suum majorem, et dixit ei : Fili mi ? Cui respondit : Adsum.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#3516

学习本章节

  
/10837  
  

3516. Vers. 8-10. Et nunc, fili mi, ausculta voci meae, ad quod ego praecipio tibimet. Vade quaeso ad gregem, et accipe mihi exinde duos haedos caprarum bonos, et faciam illos cupedias patri tuo, quemadmodum amat. Et adducas patri tuo, et edat, propterea ut benedicat tibi ante mortem suam. ‘Nunc fili mi, ausculta voci meae, ad quod ego praecipio tibimet’ significat desiderium et delectationem perceptam a Divino Vero in Divino Rationali erga verum naturale: ‘vade quaeso ad gregem’ significat ad bonum naturale domesticum non conjunctum Divino Rationali: ‘et accipe mihi exinde duos haedos caprarum bonos’ significat illius boni vera: ‘et faciam illos cupedias patri tuo, quemadmodum amat’ significat quod inde delicias faciet: ‘et adducas patri tuo, et edat’ significat Divino Bono Divini Rationalis, et appropriationem: ‘propterea ut benedicat tibi’ significat conjunctionem sic: ‘ante mortem suam’ significat resuscitationem in naturali.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.