圣经文本

 

Genesis第26章:29

学习

       

29 ut non facias nobis quidquam mali, sicut et nos nihil tuorum attigimus, nec fecimus quod te læderet : sed cum pace dimisimus auctum benedictione Domini.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#2723

学习本章节

  
/10837  
  

2723. Quod autem Beershebam attinet, significat 1 ‘Beersheba’ statum et quale doctrinae, nempe quod sit Divina cui adjuncta rationalia humana, quod constare potest a serie rerum de quibus agitur a vers. 22 ad hunc, n. 2613, 2614; etiam a significatione 'ipsius vocis in lingua originali quod sit ‘puteus juramenti 2 ’ et ‘septem’; quod ‘puteus’ sit doctrina fidei, videatur n. 2702, 2720; quod ‘juramentum’ sit conjunctio, n. 2720, ut et ‘foedus quod juramento factum’, n. 1996, 2003, 2021, 2037, et quod ‘septem’ sit sanctum, ita Divinum, n. 395, 433, 716, 881, ex quibus constare potest quod significet doctrinam quae in se Divina cum adjunctis rationalibus seu apparentiis humanis;

[2] quod inde Beersheba, patet ex verbis Abrahami, Dixit Abraham, Quia septem agnas accipies e manu mea, propterea sit mihi in testimonium, quod fodi puteum hunc; propterea vocavit locum illum Beersheba, quia ibi juraverunt ambo illi; et percusserunt foedus in Beersheba, vers. 30:

similiter ex verbis Isaci, cap. seq. xxvi, Fuit in die illo, et venerunt servi Jishaki, et indicaverunt illi super causis putei, quem foderunt, et dixerunt illi, Invenimus aquas, et vocavit illum Shibeah; (juramentum et septem) propterea nomen urbis Beersheba usque ad diem hunc, vers.

[32], 33; ibi etiam agitur de puteis, de quibus fuit contentio cum Abimelecho, et de foedere cum illo, et per ‘Beershebam’ significantur rationalia humana iterum adjuncta doctrinae fidei, et quia iterum adjuncta, et sic facta doctrina ad captum humanum 3 , dicitur ‘urbs’; quod ‘urbs’ sit doctrinale in suo complexu, videatur n. 402, 2268, 4 2449, 2451: praeterea nominatur Beersheba in simili significatione 'quoad sensum internum, Gen. 22:19; 26:23; 28:10; 46:1, 5; Jos. 15:28; 19:1, 2; 1 Sam. 8:2; 1 Reg. 19:3;

et in sensu opposito, Amos 5:5; 8:13, 14.

[3] Extensio caelestium et spiritualium quae sunt doctrinae, in sensu interno significatur ubi describitur extensio terrae Canaanis per ‘a Dan et usque ad Beershebam’; per terram enim Canaanem significatur regnum Domini, tum Ecclesia, consequenter caelestia et spiritualia quae sunt doctrinae; ut in libro Judicum, Exiverunt omnes filii Israelis, et congregatus est coetus tanquam vir unus a Dan et usque ad Beersheba, 20:1: in libro Samuelis, Omnis Israel a Dan et usque ad Beersheba, 1 Sam. 3:20:

alibi, Transire faciendo regnum a domo Shaulis, et erigendo solium Davidis super Israelem, et supra Jehudam, a Dan et usque ad Beersheba, 2 Sam. 3:10:

alibi, Hushai ad Absalomem, Congregetur omnis Israel a Dan et usque ad Beersheba, 2 Sam. 17:11:

alibi, Dixit David ad Joabum, ut peragraret omnes tribus Israeli: a Dan et usque ad Beersheba, 2 Sam. 24:2, 7:

alibi, Mortuum est de populo a Dan et usque ad Beersheba septuaginta millia virorum, 2 Sam. 24:15: in libro Regum, Habitavit Jehudah sub vite sua, et sub ficu sua, a Dan et usque ad Beersheba, omnibus diebus Salomonis, 1 Reg. 4:25.

脚注:

1. The Manuscript has illa.

2. Hebrew [ ] (sheba) = 'oath' and also ‘seven’.

3. The Manuscript has captui humano adaequata.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.