圣经文本

 

Genesis第26章:28

学习

       

28 Qui responderunt : Vidimus tecum esse Dominum, et idcirco nos diximus : Sit juramentum inter nos, et ineamus fœdus,

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#3405

学习本章节

  
/10837  
  

3405. ‘Et invenit in anno illo centum mensuras’: quod significet abundantiam, constat ex significatione ‘anni’ quod sit integer status de quo agitur, de qua n. 487, 488, 493, 893; ex significatione ‘centum’ quod sit multum ac plenum, de qua n. 2636; et a significatione ‘mensurae’ quod sit status rei quoad verum, de qua n. 3104; 1 haec in unum collata significant abundantiam veri. In supremo sensu agitur hic, ut in reliquis, de Domino, nempe quod etiam Ipse in veri apparentiis, cum in humano materno, 2 fuerit, sed quod, sicut illud humanum, etiam apparentias, exuerit, ac Ipsum Divinum Infinitum ac Aeternam induerit:

[2] sed in sensu interno seu respectivo agitur dei apparentiis superioris gradus, quae apud angelos, ut dictum, quarum abundantia significatur per quod ‘invenerit in anno illo centum mensuras’; se habet ita cum veri apparentiis, seu cum veris quae a Divino, quod quae superioris gradus sunt, excedant illas quae in inferiore gradu sunt, abundantia et perfectione immensum, nam myriades immo myriades myriadum rerum, quae distincte percipiuntur ab illis qui in superiore gradu, modo ut unum apparent apud illos qui in inferiore; sunt enim inferiora non nisi 3 composita superiorum; ut concludi potest a memoriis apud hominem, quarum interior, quia in superiore gradu, 4 tam immensum excellet prae exteriore quae in inferiore gradu, videatur n. 2473, 2474. Inde constare potest in qua sapientia sunt angeli prae homine, angeli 5 etiam tertii caeli sunt in quarto gradu supra hominem, de qua sapientia ideo coram homine non nisi quam incomprehensibile, immo ineffabile praedicari potest.

脚注:

1. The Manuscript has quae

2. The Manuscript has fuisset

3. The Manuscript inserts quam.

4. The Manuscript has quod tantum excelleat (but deletes the a)

5. The Manuscript has enim

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#2636

学习本章节

  
/10837  
  

2636. ‘Abraham filius centum annorum’: quod significet plenum statum unitionis, constat a significatione ‘centum’ quod sit plenum, de qua in mox sequentibus, et a significatione ‘annorum’ quod sit status, de qua n. 482, 487, 488, 493, 893, hic, status unitionis. Quid plenus status unitionis Divini Domini cum Humano Ipsius, seu quod idem, cum Rationali, nam humanum incipit in intimo rationalis, n. 2106, 2194, non ita ad captum dici potest, sed usque illustrari per illa quae apud hominem vocantur plenus status, cum reformatur et regeneratur:

[2] notum est quod homo non possit regenerari quam in ad adulta aetate, quia tunc primum ratione et judicio pollet, ac ita recipere potest 1 bonum et verum a Domino; antequam in statum illum venit, praeparatur ille a Domino per id quod insinuentur ei talia quae inservire possint ei pro humo recipiendi semina veri et boni, quae sunt plure Status innocentiae et charitatis, tum etiam cognitiones boni et veri, et inde cogitationes, quod fit per plures annos antequam regeneratur; quando homo illis imbutus est, et sic praeparatus, tunc dicitur statu ejus plenus, nam tunc interiora disposita sunt ad recipiendum; apud hominem appellantur omnia illa quibus donatur a Domino ante regenerationem et per quae regeneratur, ‘reliquiae’, quae in Verbo significantur per numerum ‘decem’, n. 576, 1738, 2284, tum quoque per ‘centum’, cum plenus status est regenerationi 2 , n. 1988:

[3] haec illustrationi esse possunt, quid significatur per plenum statum unitionis Humani cum Divino in Domino, nempe, cum Ipse ex propria potentis per pugnas tentationum et victorias, et per potentias Divinae sapientiae et intelligentiae, tantum Divini in Humano, hoc est, in Rationali Sibi comparavit, ut Ipsum Divinum unire posset Divino acquisito in Rationali: ut hic status repraesentaretur, factum est quod Abrahamo, tametsi per plures annos moratus in terra Canaane, non prius nasceretur Jishak, quam cum esset aetate centum annorum: haec sunt arcana quae in numero ‘centum annorum’, quae fuerunt Abrahamo, continentur.

[4] Quod numerus ‘centum’ significet plenum, constare quoque 3 potest ab aliis locis in Verbo, ut apud Esaiam,

Non erit inde amplius infans dierum, et senex qui non impleverit dies suos, nam puer filius centum annorum morietur, et peccator filius centum annorum maledicetur, 65:20;

ubi manifeste ‘centum’ pro pleno, nam dicitur ‘non erit amplius infans dierum 4 et senex, qui non impleverit dies 5 suos’, et 'puer ac peccator 6 , centum annorum, ' hoc est, cum plenus status ejus:

[5] apud Matthaeum, Omnis qui reliquerit domos, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut liberos, aut agros, propter nomen Meum, centuplum accipiet, et vitae aeternae sortietur hereditatem, 19:29; Marcus 10:29, 30;

ubi ‘centuplum’ pro pleno, seu ‘mensura bona, pressa, agitata et superfluente’, Luc. 6:38:

[6] apud Lucam, Aliud semen cecidit super terram bonam, et enatum fecit fructum centuplum, 8:8; Matth. 13:8, 23; Marcus 4:20;

ubi ‘centum’ etiam pro pleno, qui numerus non dictus fuisset nisi id significavisset: sint aliter ubi Dominus per parabolam loquitur de debitoribus, quod Unus deberet centum batos olei, et alter centum coros tritici, Luc. 16:5-7 7 ;

ita quoque alibi ubi centum nominatur; similiter se habet cum mille, de quo numero videatur n. 2575.

脚注:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. The Second Latin Edition suggests regenerationis.

3. The Manuscript places this after aliis.

4. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

5. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

6. The Manuscript has filius.

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.