圣经文本

 

Genesis第26章:26

学习

       

26 Ad quem locum cum venissent de Geraris Abimelech, et Ochozath amicus illius, et Phico, dux militum,

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#3403

学习本章节

  
/10837  
  

3403. Vers. 12-14. Et seminavit Jishak in terra illa, et invenit in anno illo centum mensuras; et benedixit ei Jehovah. Et crevit vir, et ivit eundo et crescendo, usque ut magnus factus valde. Et fuit ei acquisitio gregis, et acquisitio armenti, et servitium multum; et invidebant ei Philistaei. ‘Seminavit Jishak in terra illa’ significat vera interiora apparentia ad rationale quae a Domino; ‘et invenit in anno illo centum mensuras’ significat abundantiam: ‘et benedixit ei Jehovah’ significat quoad bonum amoris in illis: ‘et crevit vir, et ivit eundo et crescendo, usque ut magnus factus valde’ significat incrementa: ‘et fuit ei acquisitio gregis et acquisitio armenti’ significat quoad bonum interius, et quoad bonum exterius: ‘et servitium multum’ significat inde verum: ‘et invidebant ei Philistaei’ significat quod qui in scientia sola cognitionum non caperent.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.