圣经文本

 

Genesis第26章:21

学习

       

21 Foderunt autem et alium : et pro illo quoque rixati sunt, appellavitque eum Inimicitias.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#3389

学习本章节

  
/10837  
  

3389. Vers. 8, 9. Et factum, quia prolongabantur ei ibi dies, et prospexit Abimelech rex Philistaeorum trans fenestram, et vidit, et ecce Jishak ridens cum Rebecca muliere sua. Et vocabat Abimelech Jishakum, et dixit, Atqui ecce mulier tua illa, et quomodo dixisti, Soror mea illa? et dixit ad illum Jishak, Quia dixi, Forte moriar propter illam. ‘Factum quia prolongabantur ei ibi dies’ significat statum receptionis: ‘et prospexit Abimelech rex Philistaeorum trans fenestram, et vidit’ significat doctrinam fidei spectantem rationalia in cognitionibus: ‘et ecce Jishak ridens cum Rebecca muliere sua’ significat quod Divinum Bonum adesset in Divino Vero: ‘et vocabat Abimelech Jishakum et dixit’ significat Domini perceptionem ex doctrina: ‘Atqui ecce mulier tua illa, et quomodo dixisti, Soror mea illa?’ significat si Divinum Verum, non quoque rationale esset: ‘et dixit ad illum Jishak, Quia dixi, Forte moriar propter illam’ significat quod non reciperetur.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.