圣经文本

 

Genesis第26章:2

学习

       

2 Apparuitque ei Dominus, et ait : Ne descendas in Ægyptum, sed quiesce in terra quam dixero tibi,

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#3454

学习本章节

  
/10837  
  

3454. ‘Tu nunc benedictus Jehovae’: quod significet quod a Divino, constat ex significatione ‘benedicti Jehovae’ cum dicitur de Domino, seu quod idem, de Verbi sensu interno, nam Dominus est Verbum, quod sit Divinum Verum, de qua n. 3140, ita ex Divino: sic, quod non violaverint nec violarent sensum internum quia ex Divino; sed violare sensum internum, est negare illa quae principalia illius sensus sunt, 1 quae ipsa sancta Verbi sunt, quae sunt Divinum Humanum Domini, amor in Ipsum, et amor erga proximum; haec tria sunt principalia sensus interni et sancta Verbi; et sunt interna et sancta omnium doctrinalium quae ex Verbo, et interna et sancta omnis cultus, 2 nam in illis ipsum regnum Domini est. Quartum est quod Verbum quoad omnia et singula ejus, immo quoad minimum apicem, sit Divinum, ita quod Dominus sit in Verbo; hoc quoque confitentur et agnoscunt omnes qui doctrinalia ex Verbo habent; sed usque corde negant illi qui non aliud sanctum in Verbo agnoscunt quam quod in littera apparet; illi nihil sanctum appercipere possunt in historicis nisi solum quoddam leve externum, ex eo quod dicatur sanctum, 3 nec in propheticis; cum tamen interius sanctum erit, si quoad minimum apicem, Divinum.

脚注:

1. The Manuscript inserts et.

2. The Manuscript has quia

3. The Manuscript inserts pariter.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.