圣经文本

 

Genesis第26章:2

学习

       

2 Apparuitque ei Dominus, et ait : Ne descendas in Ægyptum, sed quiesce in terra quam dixero tibi,

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#3422

学习本章节

  
/10837  
  

3422. ‘Sicut nomina quae vocavit illis pater ejus’: quod significet veri significativa, constat ex eo quod nomina quae antiquis temporibus indebantur personis, locis, rebus, omnia significativa essent, videatur n. 340, 1946, 2643, ita quae fontibus et puteis, significativa erant illarum rerum quae per ‘fontes et puteos’ olim intellectae fuerunt, quae quod fuerint veri, n. 2702, 3096 ostensum est; et quia nomina fuerunt significativa, etiam per ‘nomen et vocare nomine’ in genere significatur quale vel rei vel status, ut mox supra n. 3421 dictum; et quia ita, per nomina in Verbo, in sensu ejus interno, non significatur aliqua persona, aut aliqua gens, aut aliquod regnum, aut aliqua urbs, sed ubique res 1 . Quisque concludere potest quod hic per ‘puteos’ aliquid caeleste significetur, nam nisi hoc, tot specifica de puteis memorare non foret dignum Verbo Divino, quia nullius usus scire, ut quod Philistaei obturaverint puteos quos foderunt servi Abrahami; quod Jishak refoderit illos, et quod vocaverit illis nomina 2 sicut nomina priora; et dein quod servi Jishaki foderint puteum in valle, de quo rixati pastores; et quod rursus foderint alium, de quo etiam rixati; et postea alium, de quo non rixati; ac rursus alium; et tandem quod de novo puteo ei indicaverint, vers. 15, 18-22, 25, 32, 33; at caeleste quod per illos significatur, patet nunc a sensu interno.

脚注:

1. The Manuscript inserts ac in supremo sensu, ubi de sanctis agitur, aliquod Divinum Domini.

2. The Manuscript has secundum

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.