圣经文本

 

Genesis第26章:1

学习

       

1 Orta autem fame super terram post eam sterilitatem, quæ acciderat in diebus Abraham, abiit Isaac ad Abimelech regem Palæstinorum in Gerara.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#3375

学习本章节

  
/10837  
  

3375. ‘Et erigam juramentum quod juravi Abrahamo patri tuo’: quod significet confirmationem, constat a significatione ‘juramenti’ seu jurare quod sit confirmatio, de qua n. 2842; hic non dicitur erigere foedus quod cum Abrahamo, sed ‘juramentum’, ex causa quia ‘foedus’ praedicatur de caelesti seu de bono, sed ‘juramentum’ de spirituali seu 1 de veris, videatur n. 3037, 1 de quibus hic agitur; quapropter etiam in sequentibus non dicitur de Jishako quod cum Abimelecho pepigerit foedus, sed quod ‘juraverit vir fratri suo’, vers. 31; at de Abrahamo, quod ille et 2 Abimelechus ‘pepigerint foedus’, Gen. 21:32; 3 vide Ps. 105:10. Per confirmationem hic quae significatur per ‘juramentum’, intelligitur conjunctio Domini cum illis qui in regno Ipsius, nam juramentum est confirmatio foederis, et per ‘foedus’ significatur conjunctio, n. 665, 666, 1023, 1038, 1864, 1996, 2003, 2021.

脚注:

1. The Manuscript has de vero... de quo

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.