圣经文本

 

Genesis第24章:5

学习

       

5 Respondit servus : Si noluerit mulier venire mecum in terram hanc, numquid reducere debeo filium tuum ad locum, de quo egressus es ?

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#3068

学习本章节

  
/10837  
  

3068. ‘Declina quaeso cadum tuum’: quod significet submissionem scientificorum, constare potest a significatione 'declinare quod sit submittere, et a significatione ‘cadi’ quod sint scientifica; quod hydria seu cadus sint scientifica, inde est quia ‘aqua’ significat verum, n. 680, 739, 2702, et cadus est vas in quo aqua, sicut scientificum est vas in quo verum; omne enim scientificum est vas veri, et omne verum est vas boni; scientificum absque vero est vas vacuum, similiter verum absque bono, at scientificum in quo verum, et verum in quo bonum, est vas plenum; affectio quae est amoris, est quae conjungit ut insint ordine; nam amor est conjunctio spiritualis.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#739

学习本章节

  
/10837  
  

739. Quod per ‘diluvium aquarum’ significetur tentationis incohamentum, inde constat quod hic de tentatione quoad intellectualia agatur, quae tentatio praecedit et levis est, ut dictum; quare appellatur ‘diluvium aquarum’, non simpliciter diluvium, ut seq. vers. 17; ‘aquae’ enim imprimis significant spiritualia hominis, intellectualia fidei, tum illis opposita, seu falsa, ut permultis a Verbo confirmari potest. Quod diluvium aquarum seu inundatio significet tentationem constat ab illis quae in praemissis hujus capitis ostensa sunt, tum quoque apud Ezechielem,

Sic dixit Dominus Jehovih, Faciam perrumpere spiritum procellarum in excandescentia Mea; et imber inundans in ira Mea fiet, et lapides grandinis in fervore, ad consummationem, ut destruam parietem, quem incrustatis inepto, 13:11, 13, 14;

ubi ‘spiritus procellarum, et imber inundans’ pro desolatione falsi; ‘paries incrustatus inepto’ pro ficto apparente sicut verum:

apud Esaiam,

Jehovah Deus protectio ab inundatione, umbraculum ab aestu, nam spiritus violentorum sicut inundatio parietis, 25:4;

ibi ‘inundatio’ pro tentatione quoad intellectualia, et distinguitur a tentatione quoad voluntaria, quae vocatur ‘aestus’:

apud eundem,

Ecce validus et robustus Domino, sicut inundatio grandinis, procella excisionis, sicut inundatio aquarum validarum superinundantium, 28:2;

ibi gradus tentationis descripti:

apud eundem,

Cum transieris per aquas, tecum Ego, et per flumina, non inundabunt te; cum iveris per ignem, non adureris, et flamma non comburet te, 43:2;

ubi ‘aquae et flumina’ pro falsis et phantasiis, ‘ignis et flamma’ pro malis et cupiditatibus:

apud Davidem,

Super hoc precabitur omnis sanctus ad Te tempore inveniendi; unde in inundatione aquarum multarum ad illum non pertingent; tu latibulum mihi, ab angustia servabis me, Ps. 32:6, 7;

ubi ‘inundatio aquarum’ pro tentatione; quae etiam appellatur diluvium:

apud eundem,

Jehovah ad diluvium sedet; et sedet Jehovah Rex in aeternum, Ps. 29:10.

Ex his et a praemissis ante hoc caput, patet quod ‘diluvium seu inundatio aquarum’ nihil aliud significet quam tentationes et vastationes, tametsi historice, secundum morem antiquissimorum, descriptum.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.