39
Ego vero respondi domino meo : Quid si noluerit venire mecum mulier ?
3038. ‘Semini tuo dabo terram hanc’: quod significet Divinum Verum quod Humano Domini, constat ex significatione 'seminis' quod sit fides charitatis, tum qui in fide charitatis sunt, de qua n. 1025, 1447, 1610, 2848; et quia omne bonum et verum fidei Domino, est ipsum Divinum Verum quod per ‘semen’ in supremo sensu intelligitur; et ex significatione ‘terrae hujus’, nempe Canaanis quod sit caelum seu regnum Domini, de qua n. 1413, 1437, 1607; et quia caelum seu regnum Domini, est ipsum Divinum Humanum Domini quod per ‘terram Canaanem’ in supremo sensu intelligitur; ipsum enim Divinum in caelum non influere potest nisi per Divinum Humanum Domini; quod etiam Dominus manifestavit apud Matthaeum, Omnia Mihi tradita sunt a Patre Meo, et nemo cognoscit Filium nisi Pater, neque Patrem quisquam cognoscit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare, 11:27:
et apud Johannem, Deum nemo vidit unquam, Unigenitus Filius, Qui in sinu Patris est, Ille exposuit, 1:18;
‘Filius’ est Divinum Humanum Domini: qui credit quod in caelo adoretur alius Pater quam Dominus, multum fallitur.