圣经文本

 

Genesis第24章:17

学习

       

17 Occurritque ei servus, et ait : Pauxillum aquæ mihi ad bibendum præbe de hydria tua.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#3210

学习本章节

  
/10837  
  

3210. ‘Et introduxit illam Jishak in tentorium Sarae matris suae’: quod significet sanctuarium veri in Divino Humano, constat a significatione ‘tentorii’ quod sit sanctum, de qua n. 414, 1102, 2145, 1 2152, 2576, ita sanctuarium; et a significatione ‘Sarae matris’ quod sit verum Divinum, de qua n. 1468, 1901, 2063, 2065, 2904, ex quo natum Divinum Humanum, cujus Rationale repraesentatur per ‘filium Jishakum’; inde patet quod ‘introduxit illam Jishak in tentorium matris suae’ significet quod Bonum rationale adduxerit Verum quod per ‘Rebeccam’ repraesentatur, apud se in sanctuarium veri. Quid sanctuarium veri, constare potest ab illis quae supra n. 3194 de Divino Humano Domini dicta sunt, nempe quod Ipsissimo Divino sit Bonum et Verum, et quod Dominus quoad Divinum Humanum exiverit ex Divino Bono et natus (nempe quoad Ipsum Divinum) ex Divino Vero, seu quod idem, quod ipsum Esse Domini fuerit Divinum Bonum, 2 at ipsum Existere Divinum Verum, exinde Divinum Bonum Rationale, cui Divinum Verum ex Humano conjunxit;

[2] de arcanissimo hoc non plura dici possunt; modo quod ipsissimum Divinum Bonum et Verum in Divino Humano Domini cui conjunctum Verum ex Humano, sit quod significatum est per Sanctuarium, quod Sanctum sanctorum fuit in tabernaculo et in templo; et quale illius repraesentatum est per illa quae inibi, ut per altare aureum, per mensam ubi panes propositionis, per candelabrum, interius adhuc per propitiatorium, et per arcam, ac intime per testimonium, quod erat Lex e Sinai promulgata; haec erat ipsum Sanctum sanctorum, seu Sanctuarium Veri.

脚注:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript has et

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#1102

学习本章节

  
/10837  
  

1102. ‘Habitabit in tentoriis Shemi’: quod significet ut interna cultus sint in externis, constare potest ab omnibus illis quae prius de Shemo dicta sunt, nempe quod ‘Shemus’ sit Ecclesia interna seu cultus internus, et quod externus cultus nihil aliud sit quam inanimatum quid aut spurcum, nisi internus sit qui illum vivificat et sanctificat: quod ‘tentoria’ non aliud significent quam sanctum amoris et cultum inde, constare potest a significatione ‘tentoriorum, de qua prius n. 414; sollemnis formula apud antiquos fuit ‘peregrinari et habitare in tentoriis’, quibus significabatur in sensu interno cultus sanctus, ex causa quia antiquissimi non solum peregrinati sunt cum tentoriis, sed etiam habitabant in tentoriis, et ibi cultum sanctum peragebant; inde quoque ‘peregrinari et habitare’ in sensu interno significabat vivere:

[2] quod ‘tentoria’ significent sanctam cultum, praeter loca quae prius n. 414 allata, etiam haec sint confirmationi;

apud Davidem,

Deus deseruit habitaculum Shiloh, tentorium ubi habitavit in homine, Ps. 78:60;

ubi ‘tentorium’ simile significat ac templum in quo Deus ‘habitare’ dicitur cum praesens apud hominem in amore; inde homo qui in cultu antiquis appellatus ‘tentorium’, at postea templum:

apud Esaiam,

Dilata locum tentorii tui, et cortinas habitaculorum tuorum extendant, 54:2;

pro illustratione in illis quae sunt veri cultus:

apud Jeremiam,

Devastata est tota terra; subito devastata sunt tentoria Mea, momento cortinae Meae, 4:20;

ubi quod non tentoria intelligantur, manifeste patet, sed quod cultus sanctus:

apud Zachariam, Habitabit Hierosolyma adhuc sub se in Hierosolyma: salvabit Jehovah tentoria Jehudae, xii [6, ] 7; ubi ‘tentoria Jehudae’ pro cultu Domini ex sancto amoris. Ex his nunc constare potest quid sit ‘habitare in tentoriis Shemi’, nempe ut internus cultus sit in externo. Sed quia homo ‘Japhethus’ seu homo externae Ecclesiae non novit ita quid interna sunt, quare paucis dicetur; quando homo apud se sentit aut percipit quod cogitet bene de Domino et quod cogitet bene de proximo, eique officia praestare velit, non propter lucrum aliquod aut propter honorem sui; et quando sentit quod misereatur ejus qui in calamitate est et magis qui in errore est quoad doctrinam fidei, tunc scire potest quod ‘habitet in tentoriis Shemi’, hoc est, quod interna apud se habeat per quae Dominus operatur.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.