Arcana Coelestia#3018
3018. Vers. 2. Et dixit Abraham ad servum suum seniorem domus suae, administrantem omnia quae ei, Pone quaeso manum tuam sub femore meo. ‘Dixit Abraham ad servum suum seniorem domus suae’ significat ordinationem et influxum Domini in Ipsius Naturale, quod est servus senior domus: ‘administrantem omnia quae ei’ significat naturalis hominis officia: ‘pone quaeso manum tuam sub femore meo’ significat obstrictionem ejus quoad potentiam ad bonum amoris conjugialis.