圣经文本

 

Genesis第22章:4

学习

       

4 Die autem tertio, elevatis oculis, vidit locum procul :

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#2767

学习本章节

  
/10837  
  

2767. Fuit post verba illa: quod significet res transactas, constat absque explicatione. Res de quibus actum est, sunt de Abimelecho et Abrahamo quod foedus pepigerint in Beersheba; et ultimo quod Abraham aedificaverit lucum in Beersheba, quibus significatum, quod rationalia humana adjuncta sint doctrinae fidei, quae in se est Divina; hic nunc agitur de tentatione Domini quoad Rationale, quod 1 significatur per ‘Isacum’; per tentationes enim Dominus Humanum Suum, ita Rationale in quo humanum incohat, n. 2106, 2194, Divinum fecit, castigando et expellendo omne quod in rationali mere humanum seu humanum maternum fuit; hic est nexus rerum praecedentis capitis cum his quae in hoc capite, unde dicitur, ‘Fuit post verba illa, et Deus tentavit Abrahamum’.

脚注:

1. The Manuscript has repraesentatur

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.