圣经文本

 

Genesis第21章:7

学习

       

7 Rursumque ait : Quis auditurus crederet Abraham quod Sara lactaret filium, quem peperit et jam seni ?

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#2621

学习本章节

  
/10837  
  

2621. 1 Quod ‘concepit et peperit’ significet quod esset et existere nempe, ut sequitur, Divinum Rationale ex unitione Divini spiritualis cum Divino caelesti Domini, constat ex significatione ‘concipere parere’: quod non alii conceptus et partus in sensu interno Verbi intelligantur quam spirituales et caelestes, videatur n. 2584; hic autem Divini, quia agitur de Rationali Domini Divino facto, de Quo, nempe Domino, principaliter praedicatur Esse et Existere, nam Solus Est Existit. Quod praeterea Esse et Existere attinet, apparent sicut forent paene idem, sed non sunt; unusquisque et unumquodvis a conceptione habet suum Esse, a partu autem suum Existere, ita, sicut conceptio est prior quam partus, est Esse prius quam Existere:

[2] anima est ipsum Esse hominis, at sensitivum seu corporeum est illius Existere, nam illa existit in hoc: amor caelestis et spiritualis est ipsum Esse hominis qui regeneratur, at rationale et sensitivum, cum imbutum est amore illo, est illius Existere; ita se habet cum omnibus et singulis in universo, nam nihil usquam datur quod non habet suam conceptionem ut Sit, et suum partum ut Existat; quod ex eo etiam illustrari potest, sed coram eruditis, omnis effectus habet suam causam, et omnis causa habet suum finem; finis est Esse causae, et 2 causa est Existere finis pariter causa est Esse effectus, sed effectus est Existere causae.

脚注:

1. There are three deleted drafts preceding this [ ] in the Manuscript (see Appendix volume).

2. The Manuscript has sed.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.