圣经文本

 

Genesis第21章:6

学习

       

6 Dixitque Sara : Risum fecit mihi Deus : quicumque audierit, corridebit mihi.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#2706

学习本章节

  
/10837  
  

2706. ‘Fuit Deus cum puero’: quod significet praesentiam Domini apud spirituales, constat a significatione ‘esse Deus cum aliquo’, et a ‘pueri’; quod ‘esse Deus cum aliquo’ significet praesentiam Domini, constare potest absque explicatione; praesens quidem est Dominus apud unumquemvis, nam aliunde non est vita, et singularissima ejus regit, etiam apud pessimos, inque ipso inferno sed diversimode secundum receptionem vitae 1 ; qui vitam amoris boni et veri Ipsius recipiunt sinistre, et pervertunt in amores mali et falsi, est Dominus praesens, et regit fines eorum, quantum possibile 2 ad bonum, sed praesentia apud eos dicitur absentia, et quidem in tali gradu quo malum distat a bono, et falsum a vero:

apud eos autem qui vitam amoris boni et veri Domini recipiunt, praedicatur praesentia et quidem secundum gradum receptionis: se habet hoc comparative sicut sol, qui praesens est calore et luce in vegetatis mundi etiam secundum receptionem. Quod ‘puer’ significet spirituale quoad verum, supra dictum est, hic spirituales quia repraesentat hominem Ecclesia spiritualis, tum ipsam Ecclesiam spiritualem, et in universali sensum regnum spirituale Domini; cum enim dicitur quod aliquis significer spirituale, ut hic ‘puer’ spirituale quoad verum, involvit quod significer spirituales, nam spirituale non datur absque subjecto; ita quoque se habet cum reliquis quae dicuntur in sensu abstracto.

脚注:

1. The Manuscript has apud eos here but deletes it.

2. The Manuscript has est but deletes it, the First Latin Edition inserts a comma.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.