圣经文本

 

Genesis第21章:2

学习

       

2 Concepitque et peperit filium in senectute sua, tempore quo prædixerat ei Deus.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#3228

学习本章节

  
/10837  
  

3228. GENESEOS CAPUT VIGESIMUM QUINTUM

Agitur in hoc capite de filiis Abrahami ex Keturah; tum quoque de filiis Jishmaelis, qui nominantur; postea de Jishako et Rebecca, quod illis nati Esau et Jacob; et demum quod Esau vendiderit primogenituram Jacobo pro pulte lentium: quisque videre potest quod haec talia sint ut quidem inserviant historiae Ecclesiasticae illius temporis, sed quod parum vitae spirituali, pro qua tamen est Verbum: quid homini, si sciat quinam filii Abrahamo ex Keturah, et quinam Jishmaeli; tum quoque quod Esau lassus ex venatione desideravit pultem lentium, et quod Jacobus ex calliditate tunc pro illa sibi comparaverit primogenituram? Similiter in capite sequente, quod pastores 1 Abimelechi cum pastoribus Jishaki rixati sint de puteis quos foderunt, paene similiter ac 2 cum pastoribus Abrahami prius cap. xxi? praeter quod aliquibus in locis sint merae recensiones nominum, ut posterorum Esavi, cap. 36; et sic in reliquis; in quibus quatenus historica sunt, tam parum Divini est ut neutiquam dicere possis quod Verbum illud quoad omnem vocem, etiam quoad omnem iotam, divinitus inspiratum sit, hoc est, quod a Domino per caelum ad hominem qui illa scripsit, demissum; quod enim a Domino demissum est, illud est Divinum in omnibus et singulis, ita non quoad historica, quia illa sunt res gestae hominum, nisi ex illis quae in historicis penitus abdita continentur, quorum omnia et singula agunt de Domino, et de Ipsius regno; historica Verbi prae omnibus aliis historicis in universo terrarum orbe, id singulare habent, quod talia involvant.

脚注:

1. The Manuscript has Jischaki et Abimelechi

2. prius xxi pastores Abrahami

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.