圣经文本

 

Genesis第21章:14

学习

       

14 Surrexit itaque Abraham mane, et tollens panem et utrem aquæ, imposuit scapulæ ejus, tradiditque puerum, et dimisit eam. Quæ cum abiisset, errabat in solitudine Bersabee.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#2616

学习本章节

  
/10837  
  

2616. ‘Jehovah visitavit Saram’: quod significet praesentiam Divini caelestis in Divino spirituali, constat a significatione ‘Jehovae’ quod sit Divinum caeleste, hoc est, Divinum Bonum seu ipsum Esse, quod quia est amoris et misericordiae, est ipsum Bonum: ex significatione ‘visitare’ quod sit praesens esse: et ex significatione ‘Sarae’ quod sit Divinum spirituale, hoc est, Divinum Verum, de qua n. 1468, 1901, 2063, 2065, 2507.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.