圣经文本

 

Genesis第20章:2

学习

       

2 Dixitque de Sara uxore suo : Soror mea est. Misit ergo Abimelech rex Geraræ, et tulit eam.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#2575

学习本章节

  
/10837  
  

2575. ‘Ecce dedi mille argenti fratri tuo’: quod significet abundantiam infinitam veri rationalis bono adjuncti, constat ex significatione ‘mille’ quod sit multum et innumerum, hic infinitum seu infinita abundantia, quia praedicatur de Domino, de qua ejus significatione 'infra; a significatione ‘argenti’ quod sit verum rationale de qua n. 1551, 2048; et a significatione ‘fratris’ quod sit caeleste bonum vero rationali, ut frater sorori, adjunctum 1 , n. 2524, 2557 inde patet quod ‘dedi mille argenti fratri tuo’ significet abundantiam infinitam veri rationalis bono adjuncti; quod bono data, quod est ‘frater’, non autem vero, est quia a bono verum, non vicissim: de infinita illa abundantia, videatur n. 2572.

[2] Quod ‘mille’ in Verbo significent multum ac innumerum, et cum praedicantur de Domino, quod infinitum, patet ab his locis;

apud Mosen,

Ego Jehovah Deus tuus, Deus zelotes, visitans iniquitatem patrum super filios, super tertios, et super quartos, osoribus Mei' et faciens misericordiam millibus amantibus Me, et custodientibus praecepta Mea, Exod. 20:5, 6; 34:7; Deut. 5:9, 10:

et apud Jeremiam,

Jehovah faciens misericordiam in millenos, et retribuens iniquitatem patrum in sinum filiorum eorum post eos, 32:18;

ubi per ‘millia et millenos’ non significatur aliquod definitum sed infinitum, misericordia enim Domini est infinita quia Divina:

apud Davidem,

Currus Dei binae myriades, milleni duplicati, Dominus in illis, Sinai in sanctitate, Ps. 68:18 [KJV Ps. 68:17];

[3] ubi ‘myriades et milleni’ pro innumerabilibus:

apud eundem,

Cadet a latere tuo mille, et myrias a dextra tua, ad te non accedet, Ps. 91:7;

ubi ‘mille et myrias’ etiam pro innumerabilibus; et quia de Domino, Qui per Davidem in Psalmiis intelligitur, pro omnibus qui inimici sunt apud eundem,

Penuaria nostra plena depromentia de cibo ad cibum, greges nostri parientes mille, et decem mille in plateis nostris, Ps. 144:13;

etiam ibi ‘mille, et decem mille seu myrias’ pro innumerabilibus:

apud eundem,

Mille anni in oculis Tuis sicut dies heri, cum transiit, Ps. 90:4;

‘mille anni’ pro quod absque tempore, ita pro aeterno quod est infinitum temporis:

apud Esaiam,

Mille unum a coram increpatione unius, a coram increpatione quinque, fugietis, donec remaneatis sicut malus super capite montis, 30:17;

ubi ‘mille unum seu chilias’ pro multis absque definito numero, ‘quinque’ pro paucis, n. 649:

apud Mosen,

Jehovah Deus patrum vestrorum addat super vos, sicut vos, mille vicibus, et benedicat vobis, Deut. 1:11;

ubi ‘mille vices’ pro innumeris, sicut in communi sermone, in quo etiam mille pro multis dicuntur, sicut quod millies dictum, quod mille modis factum: similiter apud Joshuam, Vir unus de vobis persequetur mille, quia Jehovah Deus vester pugnat vobis, 23:10.

[4] Quia mille definitus est numerus in calculo, apparet in propheticis, imprimis cum 2 historice connexa sunt, quod ‘mille’ significent mille, cum tamen significant absque certo numero multos seu innumerabiles; historica enim talis naturae sunt ut determinent ideas ad significationes proximas et proprias vocum, sicut etiam ad nomina, quae ibi, cum tamen per numeros, aeque ac per nomina, in Verbo significentur res, ut constare potest ex illis quae de numeris prius, n. 482, 487, 575, 647, 648, 755, 813, 1963, 1988, 2075, 2252 ostensa sunt; inde est quod etiam aliqui autument per ‘mille annos’ in Apocalypsi 20:1-7, mille annos seu mille tempora significari, ex causa, ut dictum, quia prophetica ibi historice descripta sunt, cum tamen per ‘mille annos’ ibi nihil nisi 3 multum indeterminatum, tum alibi quoque infinitum temporis seu aeternum, significatur.

脚注:

1. The Manuscript inserts de qua.

2. The Manuscript has dum.

3. The Manuscript inserts quam.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.