圣经文本

 

Genesis第20章:18

学习

       

18 concluserat enim Dominus omnem vulvam domus Abimelech propter Saram uxorem Abrahæ.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#2513

学习本章节

  
/10837  
  

2513. ‘Venit Deus ad Abimelech’: quod significet perceptionem Domini de doctrina fidei, constat a significatione ‘venire Deus’ et a significatione ‘Abimelechi’; quod ‘venire Deus’ significet percipere, patet, nam perceptio non aliud est quam adventus seu influxus Divinus in facultatem intellectualem: quod ‘Abimelech’ significet doctrinam fidei, supra n. 2504, 2509, 2510 ostensum [est].

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#2510

学习本章节

  
/10837  
  

2510. Quod ‘Abimelech’ sit doctrina fidei spectans rationalia constare potest ex eo quod spectaverit ad Saram, non ut Abrahami uxorem sed ut sororem, et per ‘Saram ut sororem’ significatur verum rationale, n. 2508; idem quoque a sequentibus patet, nam agitur ibi de doctrina fidei, num originem trahat ex 1 rationali, vel num ex caelesti inde ‘Abimelech’ significat doctrinam fidei spectantem rationalia. Doctrina dicitur spectare rationalia, cum nihil 2 aliud verum doctrina agnoscitur quam quod ratione capi potest, sic ut intuitio omnium quae sunt doctrinae, sit ex rationali; at quod doctrina fidei non sit ex rationali, sed ex origine caelesti, in sequentibus, in sensu interno, docetur.

脚注:

1. a, in the First Latin Edition

2. The Manuscript has non.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.