圣经文本

 

Genesis第1章:6

学习

       

6 Dixit quoque Deus : Fiat firmamentum in medio aquarum : et dividat aquas ab aquis.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#301

学习本章节

  
/10837  
  

301. Alterum arcanum est, si instructi fuissent mysteriis fidei, quod in aeternum periissent, quod significatur per haec verba, ‘nunc forte mittet manum suam, et sumet etiam ab arbore vitarum, et edat, et vivat in aeternum’; ita se habet: cum homines inversi ordines vitae facti sunt, et non volunt nisi ex semet et proprio vivere et sapere, tunc quicquid audiunt quod est fidei, ratiocinantur nam ita sit vel non; et quia ex semet, suis sensualibus et scientificis, non possunt aliter quam negare, et cum negant, etiam blasphemant et profanant; et tandem nec curant si profana sanctis commisceant: cum homo talis fit, tunc in altera vita ita damnatus est ut non aliqua spes salutis; quae enim per profanationes commixta sunt, adhaerent commixta; ut primum aliqua idea sancti venit, etiam idea profani conjuncta adest, quod facit ut in non alia societate esse possit quam in damnatorum: in altera vita exquisitissime percipitur, etiam a spiritibus in mundo spirituum, magis a spiritibus angelicis, quicquid alicui cogitationis ideae adest conjunctum, ita exquisite ut ex unica solum idea sciant qualis est. Ut profana talia adjuncta sanctis discutiantur, non fit nisi cum cruciatu infernali, et tanto ut si homo sciret, caveret sibi a profanatione ut ab ipso inferno.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.