圣经文本

 

Genesis第1章:19

学习

       

19 Et factum est vespere et mane, dies quartus.

来自斯威登堡的著作

 

De Ultimo Judicio#19

学习本章节

  
/74  
  

19. Quod caelum et infernum sint ex humano genere, potuisset etiam ecclesia ex Verbo scire, ac id suae doctrinae facere, si admisisset illustrationem e caelo, et attendisset ad Domini verba ad latronem,

Quod hodie cum Ipso esset in Paradiso (Lucas 23:43);

Et ad illa quae Dominus dixit de divite et Lazaro,

Quod ille in infernum venerit, et inde locutus cum Abrahamo, et quod hic in caelum (Lucas 16:19-31):

Tum quae Dominus locutus est ad Sadducaeos de resurrectione,

Quod Deus non sit Deus mortuorum, sed viventium (Matthaeus 22:32):

Ac praeterea ex fide communi omnium qui bene vivunt, imprimis ex fide eorum circa tempus mortis, quando non amplius in mundanis et corporeis sunt, quod credant se venturos in caelum, ut primum abit vita corporis eorum; haec fides regnat apud omnes, dum non ex doctrina ecclesiae de resurrectione tempore ultimi judicii cogitant: inquire numne ita sit, et confirmaberis.

  
/74