圣经文本

 

Genesis第1章:16

学习

       

16 Fecitque Deus duo luminaria magna : luminare majus, ut præesset diei : et luminare minus, ut præesset nocti : et stellas.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#36

学习本章节

  
/10837  
  

36. Qui separarunt fidem ab amore, ne quidem sciunt quid fides; dum in idea fidei sunt, quidam non sciunt aliter quam quod sit mera cogitatio; aliqui, quod sit cogitatio in Dominum; pauci, quod sit doctrina fidei: sed fides est non solum cognitio omnium quae complectitur doctrina fidei, et eorum agnitio, sed imprimis est oboedientia omnium quae docet; primarium quod docet, cui oboedient, est amor Domini et amor proxImi, in quo qui non est, non est in fide; quod ita clare docet Dominus ut nusquam possit dubitari, apud Marcum ita,

Primarium omnium praeceptorum est, Audi Israel, Dominus Deus noster, Dominus unus est, ideo amabis Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex omnibus viribus tuis; hoc primarium est praeceptum; alterum quidem simile hoc, Amabis proximum tuum, sicut te ipsum; majus his aliud praeceptum non est, Marcus 12:28-33.

Apud Matthaeum appellat illud ‘Primum et Magnum Mandatum’, et quod ‘ex illis mandatis Lex et Prophetae pendeant’, Matth. 22:34-38 [KJV 35-40]. Lex et Prophetae sunt universa doctrina fidei et omne Verbum.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.