圣经文本

 

Genesis第19章:12

学习

       

12 Dixerunt autem ad Lot : Habes hic quempiam tuorum ? generum, aut filios, aut filias, omnes, qui tui sunt, educ de urbe hac :

来自斯威登堡的著作

 

Apocalypsis Revelata#600

学习本章节

  
/962  
  

600. (Vers. 14.) "Et seducat habitantes super terra propter signa quae data ei facere coram Bestia," significat quod per testificationes et contestationes inducant homines Ecclesiae in errores. - Per "seducere" significatur inducere in errores per "habitantes super terra" significantur homines Ecclesiae Reformatorum, ut supra (578, 588, 597); per "signa," quae data ei facere coram Bestia, significantur testificationes et contestationes (598, 599); per "Bestiam ex Mari," coram qua signa facta sunt, significatur fides Draconis apud Laicos (567); et per "Bestiam ascendentem ex Terra," quae fecit signa, et alibi vocatur Pseudopropheta, significatur fides Draconis apud Clericos (594). Simile dicitur a Domino apud Matthaeum 24:24-26.

  
/962