4
sed afferam pauxillum aquæ, et lavate pedes vestros, et requiescite sub arbore.
2154. Vers. 3. Et dixit, Domine mi, si quaeso inveni gratiam in oculis tuis, ne quaeso transeas desuper servo tuo. ‘Et dixit’ significat quod ita cogitavit: ‘Domine mi’ significat Trinum in Uno: ‘si quae’ inveni gratiam in oculis tuis' significat respectivum status Domini cum perceptionem illam animadvertit: ne quaeso transeas desuper servo tuo significat quod impense desideraverit ne illud quod incepit percipere, transiret; ‘servus’ est humanum apud Dominum antequam Divinum factum.