圣经文本

 

Genesis第18章:33

学习

       

33 Abiitque Dominus, postquam cessavit loqui ad Abraham : et ille reversus est in locum suum.

来自斯威登堡的著作

 

Apocalypsis Explicata#397

学习本章节

  
/1232  
  

397. "Usque dum complentur et conservi eorum et fratres eorum, qui futuri interfici sicut et illi." - Quod significet dum mala consummata sunt, constat ex significatione "usque dum complentur", quod sit dum consummata sunt: et ex significatione "et conservi eorum et fratres eorum qui futuri interfici sicut et illi", quod sint mala, nam interficere illos est malum; per "conservos" intelliguntur qui in veris, et per "fratres" intelliguntur qui in bonis; ac per "conservos et fratres" simul, intelliguntur qui in veris ex bono sunt, in sensu enim interno duo conjunguntur in unum. Aliquibus in locis in Verbo dicitur "consummatio", tum "quando mala consummata", sed vix aliquis hodie novit quid per id significatur. Supra (in tribus articulis, n. 391, 392, 394) dictum est quod prius caelum constiterit ex talibus qui moralem vitam in externis egerunt, et tamen in internis fuerunt mali, et quod hi habitaverint in altis locis in mundo spirituali, et inde putaverint quod essent in caelo. Hi quia interius mali fuerunt, non apud se toleraverunt illos qui interius boni fuerunt, et hoc propter discrepantiam affectionum et cogitationum; omnes enim consociationes in mundo spirituali fiunt secundum concordantiam affectionum et inde cogitationum, nam angeli et spiritus non sunt nisi quam affectiones et inde cogitationes in forma humana; et quia illi qui in altis tunc erant, non potuerunt sufferre praesentiam illorum qui interius boni erant, ideo ejecerunt illos a se, et illos, ubicunque viderunt, malis et probris affecerunt; quapropter a Domino ab illorum violentia exempti sunt, et reconditi sub caelo, ac conservati: et hoc factum est a tempore quum Dominus fuit in mundo ad hoc usque tempus quando judicium factum est, et tunc illi qui super altis erant, dejecti sunt, et illi qui sub caelo, elevati: quod mali tam diu tolerati fuerint super altis, ac boni tam diu detenti sub caelo, fuit causa ut complerentur hi et illi, hoc est, ut boni tali numero essent ut sufficerent ad novum caelum ex illis formandum, et quoque ut mali ex se deciderent ad infernum; Dominus enim neminem in infernum dejicit, sed ipsum malum quod apud malos spiritus dejicit illos (videatur in opere De Caelo et Inferno 545-550); hoc tunc fit quando mala consummata, hoc est, completa sunt.

[2] Hoc quoque est quod intelligitur per Domini verba apud Matthaeum,

"Accedentes servi Patris familias dixerunt, ... Nonne bonum semen seminasti in agro tuo? unde ergo sunt zizania?... Et dixerunt, Vis ergo abeamus et colligamus ea? At ille dixit, Non, ne colligendo zizania eradicetis simul cum eis triticum; sinite itaque utraque crescere ad messem, et tempore messis dicam messoribus, Colligite primum zizania, et ligate ea in fasciculos ad comburendum, tritica Vero colligite in horrea:... sic erit in consummatione saeculi" (13:27-30, 37-42):

"consummatio saeculi" est ultimum tempus quando judicium; "tempus messis" est quando omnia consummata seu completa sunt; "zizania" sunt mala, seu in quibus mala sunt; ac "tritica" sunt bona, seu in quibus bona sunt. (Sed de his plura videantur in opusculo De Ultimo Judicio 65-72.) Ex his aliquantum sciri potest unde est quod dictum sit illis ut requiescerent adhuc tempus parvum, usque dum complentur et conservi eorum et fratres eorum qui futuri interfici sicut et illi; per "interfici" hic simile significatur quod per "occidi", supra (n. 392(a)), nempe a malis rejici propter Divinum Verum ac propter confessionem Domini.

[3] Ex his cognitis sciri potest quid significatur per "consummationem" et per "iniquitatem consummatam" in his sequentibus locis:

Apud Mosen,

Dixit Jehovah Descendam et videbo num juxta clamorem qui venit ad Me fecerint consummationem" (Gen. 1 18 [20,] 21, 21);

de Sodoma.

Apud eundem,

"Quia nondum consummata (impleta) est iniquitas Emorraeorum" ( 2 15:16):

apud Esaiam,

"Consummationem et decisionem audivi a cum Domino Jehovih Zebaoth super universam terram" (28:22):

apud eundem,

"Consummatio definita, inundata justitia, nam consummationem et decisionem Dominus Jehovih Zebaoth faciens in tota terra" (10:22, 23):

apud Zephaniam,

"In igne zeli" Jehovae Zebaoth comedetur tota terra, quia consummationem et quidem festinatam faciet cum omnibus habitatoribus terrae" (1:18):

apud Danielem,

"Tandem super avem abominationum desolatio, et usque ad consummationem et decisionem stillabit super devastationem" (9:27):

et alibi. Per "consummationem" et "decisionem" in his locis significatur status ultimus ecclesiae, qui est quando non verum amplius quia non bonum, seu quando non fides amplius quia non charitas; et cum ille status ecclesiae est, tunc venit ultimum judicium. Quod tunc ultimum judicium veniat, est quoque quia humanum genus est basis seu fundamentum caeli angelici, nam conjunctio caeli angelici cum humano genere est perpetua, ac unum subsistit per alterum; quare cum basis non correspondet, caelum angelicum vacillat; ideo tunc judicium super illos qui in mundo spirituali sunt, ut omnia tam in caelis quam in infernis in ordinem redigantur. (Quod Humanum Genus sit basis et fundamentum caeli angelici, et quod conjunctio perpetua sit, videatur in opere De Caelo et Inferno 291-302, et n. 303-310.) Ex his sciri potest quod per "consummationem" intelligatur ultimus status ecclesiae, quando non fides amplius quia non charitas;

qui status ecclesiae etiam in Verbo vocatur "vastatio", et "desolatio", et a Domino "consummatio saeculi" (Matthaeus 13:39, 40, 49; 24:3; 28:20).

脚注:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.

  
/1232  
  

来自斯威登堡的著作

 

De Coelo et de Inferno#545

学习本章节

  
/603  
  

545. [LVII.] QUOD DOMINUS NEMINEM IN INFERNUM DEJICIAT, SED QUOD IPSE SPIRITUS SEMET.

Apud quosdam invaluit opinio, quod Deus avertat faciem ab homine, rejiciat illum a Se, et conjiciat in infernum, et quod irascatur contra illum propter malum; et apud quosdam adhuc ultra, quod Deus puniat hominem, et faciat ei malum. In hac opinione confirmant se ex sensu litterae Verbi, ubi similia dicuntur; non scientes, quod sensus spiritualis Verbi, qui explicat sensum litterae, prorsus alius sit et quod inde genuina doctrina ecclesiae, quae ex sensu spirituali Verbi est, aliud doceat; quod nempe Deus nusquam avertat faciem ab homine, et rejiciat illum a Se, quod non conjiciat aliquem in infernum, et irascatur. 1 Hoc etiam quisque, cujus mens in illustratione est, cum legit Verbum, percipit solum ex eo, quia Deus est ipsum Bonum, ipse Amor, et ipsa Misericordia; et quod ipsum Bonum non possit alicui malum facere, ac ipse Amor et ipsa Misericordia non possit rejicere hominem a Se, quia est contra ipsam essentiam misericordiae et amoris, ita contra ipsum Divinum. Quapropter illi qui ex mente illustrata cogitant, dum legunt Verbum, clare percipiunt, quod Deus nusquam Se avertat ab homine, et quia Se non avertit ab illo, quod ex bono, amore et misericordia cum illo agat, hoc est, quod bonum ejus velit, quod amet illum, et quod misereatur ejus. Inde etiam vident, quod sensus litterae Verbi, in quo talia dicuntur, sensum spiritualem in se recondat secundum quem explicanda sunt illa, quae in sensu litterae accommodate ad captum hominis, et secundum ejus primas et communes ideas, dicta sunt.

脚注:

1. [Swedenborg's footnote] Quod ira et excandescentia in Verbo tribuatur Domino, sed quod sit apud hominem, et quod ita dicatur quia ita apparet coram homine, cum punitur et damnatur (798 [5798?] 6997, 8284, 8483, 8875, 9306, 10431).

Quod etiam malum tribuatur Domino, cum tamen a Domino nihil nisi quam bonum (2447, 6073 [6071?] 6992 [6991?] 6997, 7533, 7632, 7677 [7679?] 7926, 8227, 8228, 8632, 9306). Cur ita in Verbo dicitur (6073 [6071?] 6992 [6991?] 6997, 7643, 7632, 7679, 7710, 7926, 8282, 9009 [9010?] 9128). Quod Dominus sit pura Misericordia et Clementia (6997, 8875).

  
/603