圣经文本

 

Genesis第18章:30

学习

       

30 Ne quæso, inquit, indigneris, Domine, si loquar : quid si ibi inventi fuerint triginta ? Respondit : Non faciam, si invenero ibi triginta.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#2194

学习本章节

  
/10837  
  

2194. ‘Et ecce filius Sarae uxori tuae’: quod significet Rationale Divinum futurum, constat ex significatione ‘filii’, tum ‘Sarae’, ut et ‘Isaci’ qui ei nasceretur; tam filius, quam Sarah, tum quoque Isacus, significat illud quod est Rationalis Domini; quod ‘filius’ verum, videatur n. 489, 491, 533, 1147; quod ‘Sarah’ verum rationale, n. 2173; quodque ‘Isacus’ Rationale Divinum, n. 1893, 2066, 2083. Humanum apud unumquemvis hominem incohat in intimo ejus rationalis, ut n. 2106 dictum, ita quoque Humanum Domini; quod supra illud, fuit Ipse Jehovah, secus ac apud alium quemlibet hominem: quia in intimo rationalis incohat humanum, et Dominus omne humanum apud se Divinum fecit, ita ipsum rationale primo ab intimo ejus; quod cum Divinum factum, repraesentatur et significatur, ut dictum, per ‘Isacum’.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.