圣经文本

 

Genesis第18章:29

学习

       

29 Rursumque locutus est ad eum : Sin autem quadraginta ibi inventi fuerint, quid facies ? Ait : Non percutiam propter quadraginta.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#6846

学习本章节

  
/10837  
  

6846. ‘Et dixit, Ego Deus patris tui’: quod significet Divinum quod Antiquae Ecclesiae, constat ex significatione ‘patris’ quod sit Antiqua Ecclesia, de qua n. 6075; quod Antiqua Ecclesia dicatur ‘pater’, est quia ex illa natae sunt Ecclesiae quae post illam, nempe Ecclesia Hebraea, et postea Ecclesia apud Jacobi posteros; ritualia enim et statuta quae mandata fuerunt posteris Jacobi per Mosen, non fuerunt nova, sed fuerunt prius in antiquis Ecclesiis, et modo restaurata apud filios Jacobi 1 ; restaurata sunt quia apud alias gentes idololatrica facta sunt, et in Aegypto inque Babele versa in magica; quod eadem fuerint in antiquis Ecclesiis, a pluribus locis in Verbo constare potest. Inde nunc est quod Antiqua Ecclesia intelligatur per ‘patrem’ et quoque quod dicatur ‘pater’ in Verbo ubi agitur de Ecclesia. 2 Deus Qui in Antiqua Ecclesia colebatur erat Dominus quoad Divinum Humanum; et notum erat illis quod Dominus esset Qui repraesentaretur in singulis Ecclesiae eorum ritibus; et quoque plures eorum sciverunt quod Dominus' venturus esset in mundum, et Humanum in Se Divinum faceret; in illa Ecclesia nec alius intelligebatur per ‘Jehovam’; apparuerat enim illis ut 3 Divinus Homo, et vocabatur Jehovah, n. 1343, 5663, ut quoque postea Abrahamo, Gen. 18:2 seq. ; Josuae, 5:13-15;

Guideoni, Jud. 6:11 seq. ; Manoacho et uxori ejus, Jud. 13:3 seq. ; et agnitus erat pro Deo universi, et pro Unico Quem adorarent; inde nunc est quod per ‘Deum patris tui’ in sensu interno intelligatur Divinum quod Antiquae Ecclesiae, hoc est, Dominus; at in sensu 4 externo historico intelligitur Abraham, tum Jischak, et quoque Jacob.

脚注:

1. The Manuscript inserts posteros.

2. Divinum quod

3. angelus

4. literae

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.