圣经文本

 

Genesis第18章:14

学习

       

14 Numquid Deo quidquam est difficile ? juxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore, vita comite, et habebit Sara filium.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#2145

学习本章节

  
/10837  
  

2145. ‘Sedens ad januam tentorii’: quod significet sanctum quod tunc Ipsi, nempe sanctum amoris, qui significatur per ‘incalescentem diem’, de quo sequitur, constat ex significatione ‘tentorii’ quod sit sanctum, de qua n. 414, 1102, 1566; et causa cur per ‘tentoria’ significata sint sancta, ibi videatur: quia tunc Dominus fuit in perceptione quae significatur per ‘querceta Mamre’, quae est inferior rationalis sed usque interior quam quae significatur per ‘quercetum Moreh’, de qua n. 1442, 1443, hic repraesentatur et sic significatur per id quod ‘sederit ad januam tentorii’, hoc est, ad introitum ad sanctum: quomodo se habet cum perceptionibus quod minus et magis interiores sint, illustrari potest ab Antiquissimorum perceptionibus, ex quibus audivi quod quo plus essent in scientificis ex illis quae erant objecta auditus et visus, eo perceptiones eorum fuissent inferiores; at quo plus ab illis elevabantur ad caelestia charitatis et amoris, eo fuerint interiores, quia tunc propius erant Domino.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.