圣经文本

 

Genesis第17章:26

学习

       

26 Eadem die circumcisus est Abraham et Ismaël filius ejus :

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#2056

学习本章节

  
/10837  
  

2056. ‘Et praeputiatus masculus’: quod significet qui non in vero fidei, constat a significatione ‘masculi’ quod sit verum fidei, de qua supra n. 2046, quare hic ‘praeputiatus masculus’ significat illum qui non in vero fidei, ita qui in falso; ‘praeputiatum’ praedicatur de e quod impedit et conspurcat, sicut prius dictum; cum id adjungitur ‘masculo’, est id quod impedit et conspurcat verum; similiter cum a alicui rei adjungitur, significat ejusdem rei obfuscationem et contaminationem, ut ‘praeputiata auris’ apud Jeremiam,

Super quem loquar et testificabor, et audient? Ecce praeputiata auris eorum, et non possunt auscultare; ecce Verbum Jehovae factum est in opprobrium, non volunt illud, 6:10;

‘praeputiata auris’ pro quod nulla auscultatio, et quod illis Verbum opprobrio [esset].

[2] Agitur in hoc versu etiam de illis qui intra Ecclesiam, qui non solum in falso sed etiam in impuro amorum sui et mundi, nam continuantur praecedentibus, quare dicitur ‘praeputiatus masculus, qui non circumciditur carne praeputii sui’, ita est falsum conjunctum impuro vitae; quantum periculi damnationis aeternae illis sit, ex quae supra 1 n. 2051 dicta sunt, constare potest; hic imprimis significantur illi intra Ecclesiam qui bona et vera fidei profanant, de quibus dicitur quod ‘excidetur anima illa ex populis suis’: illi enim profanare possunt, non autem ii qui extra Ecclesiam sunt, ut in Parte Prima n. 593, 1008, 1010, 1059 ostensum est.

脚注:

1. The Manuscript has prius.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.