圣经文本

 

Genesis第17章:20

学习

       

20 Super Ismaël quoque exaudivi te : ecce, benedicam ei, et augebo, et multiplicabo eum valde : duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#2105

学习本章节

  
/10837  
  

2105. Vers. 24. Et Abraham filius nonaginta et novem annorum, in circumcidendo illo carnem praeputii sui. Et Jishmael filius illius, filius tredecim annorum, in circumcidendo illi carnem praeputii ejus. In eodem die hoc circumcisus est Abraham, et Jishmael filius ejus. ‘Abraham filius nonaginta et novem annorum’ significat statum et tempus ante unionem Essentiae Divinae Domini cum Ipsius Humana: ‘in circumcidendo illo carnem praeputii sui’ significat cum externi hominis mala prorsus expulit: ‘et Jishmael filius ejus’ significat illos qui ex veris fidei a Domino rationales fiunt: ‘filius tredecim annorum’ significat reliquias sanctas: ‘in circumcidendo illi carnem praeputii ejus’ significat, ut prius, purificationem: ‘in eodem die hoc’ significat quod tunc: ‘circumcisus est Abraham, et Jishmael filius ejus’ significat quod cum Dominus conjunxit Humanam Essentiam Ipsius Divinae, etiam conjunxit Sibi ceteros qui ex vero rationales fiunt, et salvavit.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.